Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 

Erat autem1 Pascha
1 autem ΩJ] om. ω 1
et azyma2 post biduum. Et querebant3 summi sacerdotes
2 pascha et azyma ΩJ] azam et pascha ΩV |
3 querebant ω 1 Li447 ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + eum Li447@ |
et scribe quomodo eum4 dolo tenerent et occiderent.
4 eum CorS2 (al.) Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] Ihesum CorS2 ΩJ ω1, om. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,2 

Dicebant autem5*: Non in die festo
5 autem ω1ΩS ΩV Li447 Li447@ ] enim ΩJ Rusch Weber
ne forte tumultus fieret in populo6.
6 in populo Weber (G D) Cor2 (Mt. 26) ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] populo Cava Weber (P), populi Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ω1 J ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,3 

Et cum esset7 Bethanie in domo Simonis
7 esset Cor2 (glos.) ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] + Ihesus Weber (Z P Φ) ω1 ΩJ
leprosi
et recumberet,
venit mulier
habens alabastrum
unguenti nardi spicati8 pretiosi.
8 spicati Cor1 Cor3 (al. ?) ω 1 ΩH ΩF ΩL Rusch Weber ] pistici ΩJ, iter. ΩV
Et fracto alabastro,
effudit super caput eius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 

Erant autem quidam
indigne ferentes intra semetipsos et9 dicentes: Ut quid perditio ista10 unguenti facta est?
9 et Cor2 (glos.) ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 Li447@ |
10 ista ΩJ] hec ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,5 

Poterat enim unguentum istud venundari11 plus quam trecentis denariis et dari pauperibus.
11 venundari Z P G Φ Clementina etc.] veniri Weber
Et fremebant12 in eam.
12 fremebant Catena@ etc. ] fremuerunt Catena (Li447 Mt366 cum Beda)
Numérotation du verset Mc. 14,6 

Iesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Numérotation du verset Mc. 14,7 

Semper enim pauperes habebitis13* vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere. Me autem non semper14 habebitis15.
13 habebitis M P D Cava Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS ΩV ] habetis ω1 Ω Rusch Clementina Weber] |
14 non semper ω1 Li447@ ΩJ ΩV Rusch Weber] inv. Li447 |
15 habebitis F P D Cava ω1 Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ ΩS ΩV Rusch] habetis Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,8 

Quod habuit hoc16* fecit,
16 hoc ω 1 ΩF ΩV] hec ΩJ ΩL Rusch Weber
prevenit
unguere corpus meum in sepulturam.
Numérotation du verset Mc. 14,9 

Amen dico vobis,
ubicumque predicatum fuerit evangelium istud in universo mundo17, et quod fecit hec18 narrabitur in memoriam eius.
17 universo mundo Amiatinus M Z P Φ ΩJ ΩV Li447@ Rusch Clementina Wordsworth] universum mundum Weber |
18 fecit hec] hec fecit hoc ΩV*, hec fecit Ω |
Numérotation du verset Mc. 14,10 

Et Iudas Scariothis19, unus ex20 duodecim,
19 Scariothis Amiatinus Rusch Wordsworth Weber , -ioth Li447@ ] -tes Cor2 ( glosse sic habent ) ω 1 ΩJL ΩV Weber (plerique codd.) |
20 ex ω 1 ΩH ΩS ] de ΩF ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber |
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.
Numérotation du verset Mc. 14,11 

Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
Et querebat quomodo illum opportune21 traderet.
21 illum opportune Cor2 ω1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum opportune ΩJ, opportuno eum ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,12 

Et primo22* die azymorum, quando Pascha immolabant23,
22 primo Cor2 ω 1 ΩJL Li447@ Weber ] prima ΩV Rusch |
23 immolabant] immolabatur ΩV |
dicunt ei discipuli: Quo vis eamus24
24 Quo vis eamus CorS2 ( bene .b. ) ΩJ] Quo vis unde eamus ΩV
et paremus tibi ut manduces25*
25 ut manduces CorS2 ω 1 ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] comedere CorS2 ( vel) Li447 Rusch
Pascha?
Numérotation du verset Mc. 14,13 

Et mittit duos ex discipulis suis
et dicit eis: Ite in civitatem
et occurret vobis homo
lagenam
aque
baiulans.
Sequimini eum
Numérotation du verset Mc. 14,14 

et quocumque introierit dicite domino domus: Quia magister dicit: Ubi est refectio mea,
ubi26 Pascha cum discipulis meis27 manducem?
26 ubi ΩJL ΩV Rusch Weber ] + est Li447@ |
27 Pascha - cum discipulis meis ΩV Rusch Weber ] inv. ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,15 

Et ipse vobis28 demonstrabit29 cenaculum grande stratum
28 vobis ω 1 ΩV] om. ΩJ |
29 demonstrabit ω 1 ΩJ ΩV Rusch Weber ] monstrabit Li447@ |
et30 illic parate nobis.
30 et ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,16 

Et abierunt discipuli eius et venerunt31 in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et paraverunt Pascha.
31 venerunt ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] invenerunt Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 14,17 

Vespere autem facto,
venit cum duodecim.
Numérotation du verset Mc. 14,18 

Et discumbentibus eis32 et33 manducantibus34 ait Iesus: Amen dico vobis,
32 eis] illis ΩV |
33 et ω1 ΩH ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber] om. Li447@ |
34 eis - et manducantibus ω 1 ΩS etc. ] inv. ΩH |
quia unus ex vobis tradet me35 qui manducat mecum.
35 tradet me ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,19 

At illi ceperunt contristari
et dicere36 singillatim: Numquid ego?
36 dicere CorS2 ( al. correctione trahunt EI) ΩF ΩS ΩV Rusch ] + ei CorS2 ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,20 

Qui37 ait illis: Unus ex duodecim
37 Qui ω1 ΩS ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] Et Li447@
qui intingit manum mecum38* in catino.
38 manum mecum P Φ ΩS ΩV Rusch ] inv. F Li447 Li447@ Clementina, manum Cor2 (anti. glos.) ω 1 Li447 Li447@ Rusch Weber, mecum Cor2 (grecus non habet MANUM ) Cor4 (MANUM cancellatum est in **<Parisiensi>) ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,21 

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est39 de illo40* : Ve autem homini illi per quem Filius hominis41 tradetur.
39 est ω1 ΩS ΩL ΩV Li447 Li447@ Cas574 Rusch Weber] om. ΩJ |
40 illo Cas574 ΩH ΩS ΩV ] eo ΩJ ΩL Catena Rusch Weber |
41 Filius hominis ΩH ΩJ ΩL ΩS ΩV Catena Rusch Weber] om. Cas574 |
Bonum erat illi42*
42 Bonum erat illi ΩH ΩS ΩV Li447@ ] Bonum erat ei Cor2 ω 1 Cas574 ΩJ ΩL Li447 Rusch , Bonum ei Weber
si natus non
fuisset43
43 si natus non fuisset ΩH ΩS ΩV Cas574 Rusch ] si non esset natus Cor2 ( anti. glos. ) Cor2 Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
homo ille.
Numérotation du verset Mc. 14,22 

Et manducantibus illis
accepit Iesus panem
et benedicens fregit et dedit eis44 et ait45: Sumite, hoc est corpus meum.
44 eis ΩJ etc. ] illis ΩH ΩV |
45 fregit... ait Cor2 ( anti. glos. ) ω 1 ΩJ ΩL |
Numérotation du verset Mc. 14,23 

Et accepto calice, gratias agens
dedit eis46 et biberunt ex illo47 omnes.
46 eis] illis ΩH ΩV |
47 illo ω1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] eo ΩJ ΩH ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,24 

Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti
qui pro multis effundetura.
0 Cf. Is. 53, 11.
Numérotation du verset Mc. 14,25 

Amen dico vobis quod iam non bibam
de hoc48 genimine vitis
48 de hoc Cor2 ( anti. Mt. 26) ) Cor4 ΩH ΩF ΩS ΩV Li447@ Rusch ] om. ω 1 ΩJ ΩL, ex hoc Li447, de Weber
usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei.
Numérotation du verset Mc. 14,26 

Et hymno dicto,
exierunt in montem Olivarum49.
49 Olivarum ω 1 ΩF ΩL ΩV Li447@ Rusch Weber ] Oliveti ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,27 

Et ait illis50 Iesus: Omnes51 scandalizabimini in me in ista nocte52
50 illis ΩF Li447@ Rusch ] eis Cor2 ( glos. ) ΩJ ΩL Weber   |
51 Omnes Cor2 ( anti.glos. : OMNES SCANDALIZABIMINI )] + vos ΩV |
52 in me ω1] om.L Weber | ista nocte ΩF ΩV Rusch ] inv. ω1J Li447 Li447@ Clementina Weber |
quia scriptum estb: Percutiam pastorem
0 Cf. Za. 13, 7.
et dispergentur oves gregis53*.
53 oves gregis Kells Cor2 (anti. glos. Mt. 26, 31 GREGIS sed postea quam anti. glos.) ΩH ΩR ΩP ΩS ΩV Li447 Li447@, mutil. ΩF] greges ! Cas239, oves gregis mei Wordsworht (L), oves Cor4 ( GREGIS cancellatum est in ** ) ω 1 ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,28 

Sed postquam54 resurrexero precedam vos in Galileam.
54 postquam CorS2 (al.) ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] posteaquam CorS2 ω1JL
Numérotation du verset Mc. 14,29 

Petrus autem ait illi55:
55 illi ΩH ΩV Rusch ] ei Cor2² (anti. glos.) ΩM ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber
Etsi omnes scandalizati fuerint56 sed non ego.
56 fuerint ΩJ etc. ] + in te ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,30 

Et ait57 illi Iesus: Amen dico tibi quia tu hodie in hac nocte58, priusquam gallus bis59* vocem dederit, ter me es negaturus.
57 ait ω1 ΩJ ΩV Li447@ Rusch Weber] om. Li447 |
58 hac nocte ΩV Rusch ] inv. ω1 ΩJL Li447 Li447@ Weber |
59 gallus bis ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber , bis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,31 

At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tecum60, non te negabo. Similiter autem et61 omnes dicebant.
60 tecum CorS2 (al. correctione trahendo TIBI ) ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch ] tibi CorS2 ω 1 ΩL Weber, mutil. ΩF |
61 et ω1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,32 

Et veniunt62 in predium
62 veniunt Rusch Weber ] venerunt ΩV
cui nomen Gethsemani.
Et ait discipulis suis: Sedete hic
donec orem.
Numérotation du verset Mc. 14,33 

Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum. Et cepit pavere et tedere.
Numérotation du verset Mc. 14,34 

Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.
Sustinete hic et vigilate mecum63*.
63 mecum Cor2 (grecum anti. glos. Mt. 26) ΩH ΩS ΩP ΩV*] om. Cas239 ΩM ω 1 ΩJ ΩL Ω (exp.) Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,35 

Et cum processisset paululum procidit super terram
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.
Numérotation du verset Mc. 14,36 

Et dixit: Abba pater,
omnia possibilia sunt tibi64, transfer calicem hunc a me65. Sed non quod ego volo sed quod tu.
64 possibilia sunt tibi ω 1 ΩV Rusch ] pos. tibi sunt inv. Li447@ Weber , tibi possibilia sunt Li447 ΩJL |
65 calicem hunc a me ΩJ ΩL Rusch Weber ] hunc calicem a me ΩV, a me hunc calicem ΩS |
Numérotation du verset Mc. 14,37 

Et venit et invenit eos dormientes.
Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum66?
66 mecum Cor2 ( grec. anti. glos. Mt. 26) ω 1 ΩV Li447 Rusch ] om. Cor4 ( cancel. in ** ) Li447@ ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,38 

Vigilate et orate ut non67 intretis in temptationem.
67 ut non Cor2 ω 1 ΩH Li447 Li447@ Rusch Weber ] ne Cor4 (post. corr.) ΩJ
Spiritus quidem promptus est, caro autem68* infirma.
68 autem Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) CorS2 (al.) ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ] vero Cor2 CorS2 ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,39 

Et iterum abiens eumdem sermonem oravit69 dicens.
69 eundem sermonem - oravit ΩH ΩS Rusch ] inv. ω 1 ΩJL ΩV Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,40 

Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati
et ignorabant quid responderent ei.
Numérotation du verset Mc. 14,41 

Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite.
Sufficit. Venit hora. Ecce Filius hominis tradetur70 in manus peccatorum.
70 Filius hominis - tradetur ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber (traditur)
Numérotation du verset Mc. 14,42 

Surgite, eamus.
Ecce qui me tradet prope est.
Numérotation du verset Mc. 14,43 

Et adhuc eo loquente, venit Iudas Scarioth71 unus ex72 duodecim et cum eo73 turba74 multa
71 venit Iudas Scarioth Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) ΩL] ecce Iudas Scarioth ΩJ¸ ven. Iudas Amiatinus, ven. Iudas Scariot(h)es ΩF ΩV, ven. Iscariotes Clementina |
72 ex ΩJ etc. ] de Clementina |
73 eo ΩF ΩL ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] illo ω1 ΩJ |
74 turba ΩJ] tuba ΩV* |
cum gladiis et lignis, missi75 a76 summis sacerdotibus et scribis et77 senioribus.
75 missi Li447 Li447@ Rusch ] om. ω1 ΩF ΩJL ΩV Weber |
76 a ΩJ Weber etc. ] om. Z F P G Φ Clementina |
77 et F P G Clementina] + a ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,44 

Dederat autem traditor eis signum78* dicens:
78 traditor eis signum ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch ] traditor eius eis signum ΩH ΩS , eis traditor eius signum ΩR ΩP, signum traditor eius eis ΩM, traditor eius signum eis Cas239 Cor2 ( greci anti. ) ω 1 ΩJL Weber, Cor4 ( utrumque etiam est in ** correc. scilicet EIUS et EIS )
Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute.
Numérotation du verset Mc. 14,45 

Et cum venisset statim accedens ad eum ait: Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mc. 14,46 

At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.79
79 v. 46 At illi... eum ΩJ] om. ΩV* ( corrector marg. compl.)
Numérotation du verset Mc. 14,47 

Unus autem80* de circumstantibus educens gladium
80 Unus autem Cor2 ( antiqui sic habent ) CorS2 (vel) ω 1 ΩM ΩF ΩS ΩV] Unus autem quidam Cas239 Cor2 ( grec. ) CorS2 (vel²) Li447 Li447@ Rusch Weber , Videns autem quidam Cor4 CorS2 ΩJ, Videns autem unus CorS2 (in aliquibus <codicibus>)
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi81* auriculam.
81 illi Cas239 ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] ei ΩP Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,48 

Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me.
Numérotation du verset Mc. 14,49 

Quotidie enim82 eram apud vos83* docens in templo84 et non me tenuistis. Sed ut impleantur85 Scripture.
82 enim] om. ΩJ |
83 Quotidie enim eram apud vos ΩH ΩF ΩV] Quotidie eram apud vos Cas239 Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩPL Li447@ ΩS Weber, Quotidie apud vos eram Rusch |
84 docens - in templo ΩH ΩF ΩV] inv. ω 1 ΩJ etc . Rusch Weber |
85 impleantur Weber (P) ω 1 ΩF ΩV Rusch Clementina ] adimpleantur ΩH ΩJ ΩS ΩL ΩV Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,50 

Tunc discipuli eius86 relinquentes eum omnes fugerunt.
86 eius] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 14,51 

Adolescens autem quidam sequebatur eum87
87 eum Cor2 ( glos. ) ω 1 ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩP ΩL ΩS ΩV Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber
amictus sindone
super nudo
et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 

At88 ille relicta89
88 At ΩJ] Et ΩV |
89 relicta ω 1 ΩJ Li447@ Rusch ] reiecta ΩL Weber |
sindone nudus profugit ab eis.
Numérotation du verset Mc. 14,53 

Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
et convenerunt in unum90* omnes91 sacerdotes et scribe et seniores.
90 in unum Cor2 (anti.) ΩH ΩF ΩR Li447 Li447@ ΩS] om. ΩM Cor4 ( cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL Rusch, conveniunt Weber |
91 omnes ω 1 ΩM ΩF ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] summi ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,54 

Petrus
autem a longe secutus est eum
usque intro92 in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris
92 intro ω1 ΩF ΩJ Li447 ΩS ΩV Rusch Weber] om. Amiatinus M G ΩM Li447@ Wodsworth
et calefaciebat se ad ignem.
Numérotation du verset Mc. 14,55 

Summi vero sacerdotes et omne concilium93 querebant adversus Iesum94 testimonium95 ut eum morti traderent nec inveniebant.
93 concilium ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] consilium Li447@ |
94 quer. - adv. Iesum Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ |
95 adversus Iesum – testimonium] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,56 

Multi enim falsum testimonium96 dicebant adversus eum
96 falsum testimonium ΩV Li447 Li447@ Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Weber
et convenientia testimonia non erant.
Numérotation du verset Mc. 14,57 

Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 14,58 

Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc
manufactum
et post97 triduum aliud non manufactum edificabo98.
97 post ΩS ΩV Rusch ] per ω 1 ΩJ ΩL Li447@ Weber |
98 Ego dissolvam... et edificabo ΩJ] Ego dissolvam et edificabo ! Cor2 (glos.)] Ego ... et reedificabo ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,59 

Et non erat conveniens testimonium eorum99.
99 eorum ΩS ΩJ Rusch ] illorum ω 1 ΩL ΩV Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,60 

Et exsurgens100 summus sacerdos in medium
100 Et exurgens ΩJ Rusch Weber ] Exurgens autem ΩS, Exurgens Cor2 ( grec. anti. glos. ) ΩV
interrogavit Iesum101 dicens: Non respondes quicquam
101 Iesum ω1 Li447 ΩJ ΩV Rusch Weber ] ipsum Li447@
ad ea que tibi obiiciuntur102 ab his?
102 tibi obiiciuntur ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,61 

Ille autem tacebat et nihil respondit.
Rursum103 summus sacerdos interrogavit104 eum et dixit ei: Tu es Christus filius Dei105 benedicti?
103 Rursum ω1 ΩV Rusch Weber ] Rursus Li447 Li447@ ΩJ |
104 interrogavit Li447@ Rusch ] interrogabat ω 1 ΩJL ΩV Weber |
105 Dei Cor2 (grec. anti. sic habent) ω1 ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] om.L Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,62 

Iesus autem dixit illi106:
106 illi ω1 ΩJ Li447 Rusch Weber] ei Li447@ ΩV
Ego sum.
Et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem virtutis Dei107
107 sedentem - virtutis Dei Cor2 ( grec. anti. glos. et Lc. 22 est DEI sed non in * vel in Mt. ) ΩR² ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩV Li447 Li447@ , sedentem virtutis Cor4 ( DEI cancel.) ω 1 ΩR* ΩJL Weber
et venientem cum nubibus celi.
Numérotation du verset Mc. 14,63 

Summus autem sacerdos scindens
vestimenta sua ait: Quid adhuc desideramus testes?
Numérotation du verset Mc. 14,64 

Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Numérotation du verset Mc. 14,65 

Et
ceperunt quidam conspuere eum
et velare faciem eius
et collaphis eum cedere
et dicere ei: Prophetiza.
Et ministri
alapis eum cedebant.
Numérotation du verset Mc. 14,66 

Et cum esset Petrus in atrio deorsum108,
108 deorsum ω 1 ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina Weber ] seorsum Li447 Li447@
venit una ex ancillis
summi sacerdotis.
Numérotation du verset Mc. 14,67 

Et cum vidisset Petrum calefacientem se109 aspiciens eum110* ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
109 se ω 1 ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + ad ignem Li447@ |
110 eum ΩH ΩP ΩJ Li447@ ΩS ] eum et ΩF, illum Cor2 ( anti. glos.) ω 1 ΩL Weber , ille Rusch |
Numérotation du verset Mc. 14,68 

At ille negavit
dicens: Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium
et statim111* gallus cantavit.
111 statim Cor2 (grec. anti. glos.) ΩH ΩS Li447@ ] om. Cor4 ( STATIM cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL ΩP ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,69 

Rursus autem cum vidisset eum112* ancilla
112 eum ΩH ΩF ΩR ΩS ΩV] illum Cor4 ω 1 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, + alia ΩJ Cor2 ( grec. anti. glos., Mt. 26) Cor4 ( ILLUM ponitur in** super [sine?] ALIA )
cepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Numérotation du verset Mc. 14,70 

At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus113 qui astabant114
113 rursus Cor2 (anti.) ω1 ΩJ] rursum Wordsworth (Θ) ΩF ΩS ΩV Cas239 Som40 |
114 astabant Cas239 ω 1 CorS2 ( Senonens. et sic plures ) ΩM ΩF Sarum ΩR ΩP ΩL ΩV Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] assistebant CorS2 ( Paris. sic ) ΩJ |
dicebant Petro: Vere ex illis es115. Nam et Galileus es.
115 es ω1 ΩJ ΩV] + tu Weber (M G)
Numérotation du verset Mc. 14,71 

Ille autem cepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis116.
116 istum - quem dicitis] inv. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,72 

Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus:
Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 
1 autem ΩJ] om. ω 1
interl.| transitus, quod hebraice Phase
marg.| +Pascha quod hebraice dicitur phase, non a passione sed a transitu nominatur.A a
a Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Leidensi (Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], ff. 108r-124v, saec. xiv) servatae, sectio 43, glossa 3, CCCM189A, p. 567.5
A ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch CCCM189 | dicitur] om. CCCM189A-B (55.21 ; 45.20)
marg.| ERAT  AUTEM  PASCHA. HIERONYMUS. Pascha ‘transitus’ interpretatur, paschin vero immolatio. In immolatione agni et transitu per mare vel Egyptum figuratur, scilicet passio Christi, redemptio populi de inferno, quando post biduum nos visitat, id est plenissima luna etate Christi perfecta, ut parte nulla tenebrosa carnes agni immaculati «qui tollit peccata mundi2«b, in una domo que est una Ecclesia catholica calciati caritate, et armati virtute comedamus dicentesc: «Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus».d
b Io. 1, 29.
c 1Cor. 5, 7.
d ¶Fons : Hieronymus (pseudo) , Expositio Evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 58.5-13: « Pascha"transitus" interpretatur ; phase uero"immolatio". De immolatione agni et transitu populi per mare uel angeli per Aegyptum praefiguratur passio Christi, et redemptio populi de inferno ; quando nos post biduum uisitauit  ; id est, plenissima luna, aetate Christi perfecta, ut nec cum aliqua parte tenebrosa carnes agni inmaculati,"qui tollit peccata mundi", in una domu quae est"una electa matris suae", ecclesia catholica, calciati caritate, et armati uirtute, comedemus dicentes,"etenim pascha nostrum immolatus est" ». [FG2014] [MM2017*]
2 peccata] sic Rusch
marg.| BEDA. Pascha quod hebraice Phase, a transitu non a passione, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum transierit nec percusserit eos, vel Dominus, auxilium dans eis, desuper ambulaverit. Cuius mysterium Ioannes aperuit e: «Ante diem festum Pasche sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat de hoc mundo ad Patrem». Ubi ostendit, sic mystice notatum, quod agnus Dei, qui peccata mundi tollit, de hoc mundo esset transiturus, vel nos, salubri transitu, de egyptiaca servitute redempturus est vel educturus.f
e Io. 13, 1.
f ¶Fons : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120, p. 604.367-378: « Pascha quod hebraice dicitur phase non a passione ut plerique arbitrantur sed a transitu nominatur eo quod exterminator uidens sanguinem in foribus israhelitarum pertransierit nec percusserit eos uel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambularit. Cuius sacramentum uocabuli sublimius exponens euangelista Ioannes ait: ante diem autem festum paschae sciens iesus quia uenit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Vbi manifeste declarat ideo sollemnitatis huius diem per legem mystice transitum esse uocatum quod agnus dei qui peccata mundi tolleret in eo de hoc mundo siue ipse transiturus siue nos salubri transitu quasi de aegyptia esset seruitute ducturus. [FG2017] [MM2017*]
marg.| BEDA. Pascha solus dies quo agnus occidebatur ad vesperum quarta decima luna primi mensis. Azyma quindecima luna, quando filii Israel egressi sunt de Egypto que septem celebrabantur diebus, id est usque ad vicesimum primum eiusdem mensis diem ad vesperum. Sed indifferenter alterum pro altero ponitur, quia et dies Pasche in azymis celebrabatur et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire precipimur. Uno quippe die agno immaculato immolato ad vesperum, septem ex ordine dies sequuntur azymorum, quia Christus pro nobis semel in fine seculorum vel temporum passus, per totum huius seculi tempus - quod septem diebus agitur «in azymis sinceritatis et veritatis»g - nobis precepit esse vivendum, et omni visu desideria terrena quasi Egypti retinacula fugere, et velut a mundana conversatione secretam solitudinem, iter scilicet admonet subire virtutum.h
g 1Cor. 5, 8.
h ¶Fons : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 13, CCSL 120, p. 604.380-605.402: « Hoc sane iuxta ueteris instrumenti scripturam inter pascha et azima distat quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad uesperam, hoc est quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna quando egressum est de aegypto succedebat festiuitas azimorum quae septem diebus, id est usque ad uicesimum primum diem eiusdem mensis, ad uesperam est statuta sollemnitas. Verum euangelistae indifferenter et diem azimorum pro pascha et pro diebus azimorum pascha ponere solent. Dicit enim marcus:   erat autem pascha et azima post biduum . Dicit lucas: dies festus azimorum qui dicitur pascha. Item Ioannes cum primo azimorum die, id est quinta decima luna, res ageretur ait: et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha. Quod ideo fecere quia et paschae dies in azimis panibus est celebrari praeceptus et nos quasi pascha perpetuum facientes semper ex hoc mundo transire praecipimur. Vno quippe die agno immolato ad uesperam septem ex ordine dies sequuntur azimorum. Quia christus iesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus in carne per totum nobis huius saeculi tempus quod septem diebus agitur in azimis sinceritatis et ueritatis praecepit esse uiuendum omni que semper nisu nos desideria terrena quasi aegypti retinacula fugere et uelut a mundana conuersatione secretam solitudinem iter ammonet subire uirtutum ». [FG2017] [MM2017]*
et azyma3 post biduum. Et querebant4 summi sacerdotes
3 pascha et azyma ΩJ] azam et pascha ΩV
4 querebant ω 1 Li447 ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + eum Li447@
marg.| marg.|[a] ET  QUEREBANT  SUMMI  SACERDOTES. HIERONYMUS. A principibus egressa est iniquitas [b] qui templum parare et vasa et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.i
i ¶Fons : Hieronymus (pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 58.15-19: « [a]   Et quaerebant summi sacerdotes et scribae et reliqua. A principibus"egressa est iniquitas" in"Babylone", occiso etenim capite totum corpus innerue efficitur. Unde miseri faciunt quod capita moliuntur. Uitant diem festum quod conuenit illis. Non est enim festiuitas his qui uitam et misericordiam perdiderunt ». [b]   Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 4, p. 245.985-994: « tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur caiphas; et consilium fecerunt ut iesum dolo tenerent et occiderent. qui debuerant pascha uicino parare uictimas leuigare templi parietes pauimenta uerrere uasa mundare et secundum ritum legis purificari ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium quomodo occidant dominum, non timentes seditionem ut simplex sermo demonstrat, sed cauentes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur ». [FG2014] [MM2019]*
et scribe quomodo eum5 dolo tenerent et occiderent.
5 eum CorS2 (al.) Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] Ihesum CorS2 ΩJ ω1, om. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,2 
Dicebant autem6*: Non in die festo
6 autem ω1ΩS ΩV Li447 Li447@ ] enim ΩJ Rusch Weber
marg.| NON  IN  DIE  FESTO. HIERONYMUS. Vitant diem festum quod convenit illis. Non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.
ne forte tumultus fieret in populo7.
7 in populo Weber (G D) Cor2 (Mt. 26) ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] populo Cava Weber (P), populi Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ω1 J ΩL Weber
interl.| non seditionem timebant, sed ne auxilio populi de manibus eorum tolleretur
Numérotation du verset Mc. 14,3 
Et cum esset8 Bethanie in domo Simonis
8 esset Cor2 (glos.) ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] + Ihesus Weber (Z P Φ) ω1 ΩJ
interl.| Simon enim ‘obediens’ dicitur
marg.| ET  CUM  ESSET. HIERONYMUS. Hinnulus cervorumj semper ad lectulum suum redit, id est Filius"obediens Patri usque ad mortem"k obedientiam a nobis petit. Simon enim ‘obediens’ dicitur.
j Cf. Ct. 2, 17 ; Ct. 8, 14.
k Cf. Phil. 2, 8: « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».
leprosi
interl.| nomen pristinum manet ut virtus curantis appareat. Leprosus enim fuerat, sed a Domino curatus erat
marg.| SIMONIS  LEPROSI. HIERONYMUS. Simon leprosus mundum infidelem primo postea fidelem significat.
marg.| ET  RECUMBERET etc. HIERONYMUS. Recumbente seipso, id est humiliante se ut eum tangeret fides peccatricis que de pedibus ascendit ad caput, a capite {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 983vb ; facsim., p. 126b} descendit per fidem, id est a Christo ad membra eius.
venit mulier
interl.| HIERONYMUS. Ecclesia habens fidem que dicitl: «Nardus mea dedit odorem suum».
l Ct. 1, 11.
marg.| MULIER. BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus. Hoc Ioannesm dicit esse factum ante sex dies Pasche pridie quam asino sedens venerit Hierusalem. Ipsa est enim non alia que quondam adhuc peccatrix - ut Lucas scribitn - pedes Domini rigavit et unguento unxit nunc iustificata et familiaris facta. Non tantum pedes ut Ioanneso dicit sed et caput ut Mattheusp et Marcus perhibent oleo sancto perfudit.
m Cf. Io. 12, 1.
n Cf. Lc. 7, 37-38: « Et ecce mulier, que erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes eius, lacrimis cepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento unguebat ».
o Cf. Io. 12, 3: « Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti ».
p Cf. Mt. 26, 7: « Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hec? ».
habens alabastrum
interl.| carnale desiderium
marg.| ALABASTRUM etc. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat.
unguenti nardi spicati9 pretiosi.
9 spicati Cor1 Cor3 (al. ?) ω 1 ΩH ΩF ΩL Rusch Weber ] pistici ΩJ, iter. ΩV
marg.| +Nardus: frutex aromatica quam ut aiunt odore et grassa radice pro folio parvo densoque cuius cacumina in aristas se spargunt.B q
q Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; CCCM189 (58.21 ; 55.23 ; 45.21 ; 55.23) differt .
B ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
marg.| NARDI  SPICATI. Pistica nardus dicitur mixta, quia non solum de radice sed de spicis et de foliis compositum erat, quod est pretiosus.
Et fracto alabastro,
interl.| carnali desiderio
marg.| ET  FRACTO  ALABASTRO. HIERONYMUS. Domus impleta odore, celum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium quod frangitur ad caput, ex quo omne corpus compaginatum est.
marg.| BEDA. Mystice. Devotio Marie fidem et pietatem designat Ecclesie que dicitr: «Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis». Quod ad litteram Marie manibus complevit et quotidie spiritualiter in membris suis implere non desinit que in toto mundo gloriando dicits: «Deo autem gratias ago qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo». Cum potentiam divinitatis eius que illi una est cum patre digna reverentia confitetur, laudat et predicat. Caput eius unguento perfundit pretioso, cum humanitatem digna reverentia suscipit. In pedes unguentum pisticum, id est fidele et verum perfundit, quia illam naturam eius qua terram contingere, id est inter homines conservari dignatus est pia predicatione et devotis veneratur obsequiis.
r Ct. 1, 7.
s 2Cor. 2, 14.
effudit super caput eius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 
Erant autem quidam
interl.| HIERONYMUS. Per synecdochen10 dicitur unus pro multis et multi pro uno
10 synecdochen] sinodochen Rusch
marg.| ERANT  AUTEM  QUIDAM. BEDA. Per synecdochen, plurale pro singulari posuit. Ioannes Iudam hoc dixisse dicitt:"Quia fuerat fur et loculos habens ea que mittebantur portabat". Forsitan et alii discipuli aut senserunt hoc, aut dixerunt, aut Iuda dicente persuasi sunt, et omnium voluntatem Mattheus et Marcus verbis expresserunt. Sed Iudas quia fur et alii propter curam pauperum. Ioannes autem illum solum commemorare voluit cuius hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit.
t Cf. Io. 12, 6: « Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea que mittebantur, portabat ».
indigne ferentes intra semetipsos et11 dicentes: Ut quid perditio ista12 unguenti facta est?
11 et Cor2 (glos.) ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 Li447@
12 ista ΩJ] hec ΩV
marg.| UT  QUID  PERDITIO. HIERONYMUS. Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.
Numérotation du verset Mc. 14,5 
Poterat enim unguentum istud venundari13 plus quam trecentis denariis et dari pauperibus.
13 venundari Z P G Φ Clementina etc.] veniri Weber
marg.| POTERAT etc. HIERONYMUS. Sub pretextu avaritie mysterium loquitur fidei. Etenim nostra fides trecentis emitur denariis, id est decem sensibus per corpus et animam et spiritum triplicatis, ut et nos sicut Gedeon trecentorum virorum numerum assumentes, Allophilorum castra pauperes spiritu fractis lagunculis nostris cum tubis et lucernis destruamus, et sicut Abraham cum trecentis viris spolia dividamus ad vesperam.u
u ¶Fons : Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 59.22-39: «Sub praetextu auaritiae mysterium loquitur fidei. Etenim nostra fides trecentis emitur denariis, id est decem sensibus per corpus et animam et spiritum triplicatis, ut et nos sicut Gedeon trecentorum uirorum numerum adsumentes allophilorum castra pauperes spiritu fractis lagunculis nostris cum tubis et lucernis destruamas, et ut Abraham cum trecentis uiris spolia ad uesperam diuidamus». [MM2019]
Et fremebant14 in eam.
14 fremebant Catena@ etc. ] fremuerunt Catena (Li447 Mt366 cum Beda)
interl.| BEDA . Hoc de solo Iuda synecdochicos 15
15 synecdochicos] sinodochicos Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,6 
Iesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
marg.| BONUM  OPUS. HIERONYMUS. Qui credit in Deum reputatur ei in opus iustitiev. Aliud enim est credere ei aliud est credere in eum, id est totum se iniicere in illum.
v Cf. Rm. 4, 4.
Numérotation du verset Mc. 14,7 
Semper enim pauperes habebitis16* vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere. Me autem non semper17 habebitis18.
16 habebitis M P D Cava Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS ΩV ] habetis ω1 Ω Rusch Clementina Weber]
17 non semper ω1 Li447@ ΩJ ΩV Rusch Weber] inv. Li447
18 habebitis F P D Cava ω1 Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ ΩS ΩV Rusch] habetis Clementina Weber
marg.| ME  AUTEM  NON. BEDA. Corporali presentia et familiaritate coniunctum sicut nunc. Unde Apostolus w: «Et si noverimus Christum secundum carnem sed nunc iam non novimus». Spiritualiter autem semper est nobiscum. Unde x: «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi omnibus diebus».
w 2Cor. 5, 16.
x Mt. 28, 20.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 984ra ; facsim., p. 127a} HIERONYMUS. Ita intelligendum est: me autem non semper habebitis in corporali presentia ut prius in convictu et familiaritate. Unde et per Apostolumy: «Si noverimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus».
y 2Cor. 5, 16.
Numérotation du verset Mc. 14,8 
19 hoc ω 1 ΩF ΩV] hec ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Weber
interl.| HIERONYMUS. Non aliunde queramus quod in nobis habemus
marg.| QUOD  HABUIT  HEC  FECIT. Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulture est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.
prevenit
interl.| id est antequam veniret qui excluderet
unguere corpus meum in sepulturam.
Numérotation du verset Mc. 14,9 
Amen dico vobis,
interl.| non invitatus, non coactus, pretium quoque in voluntate ementium posuit, quasi vilis mancipii: «Quid vultis mihi dare»z etc.
z Mt. 26, 15.
ubicumque predicatum fuerit evangelium istud in universo mundo20, et quod fecit hec21 narrabitur in memoriam eius.
20 universo mundo Amiatinus M Z P Φ ΩJ ΩV Li447@ Rusch Clementina Wordsworth] universum mundum Weber
21 fecit hec] hec fecit hoc ΩV*, hec fecit Ω
marg.| AMEN  DICO  VOBIS. BEDA. Nota in Christo notitiam futurorum. Passurus post paucos dies prescit evangelium suum toto orbe predicandum.
marg.| BEDA. Notandum quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit, sic et Iudas qui ei detraxit perfidie nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futuras impii contumelias tacet.
Numérotation du verset Mc. 14,10 
Et Iudas Scariothis22, unus ex23 duodecim,
22 Scariothis Amiatinus Ed1455 Rusch Wordsworth Weber , -ioth Li447@ ] -tes Cor2 ( glosse sic habent ) ω 1 ΩJL ΩV Weber (plerique codd.)
23 ex ω 1 ΩH ΩS ] de ΩF ΩJ ΩV Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
interl.| REMIGIUS. Damnum effusi unguenti vult compensare pretio magistri
marg.| UNUS  DE  DUODECIM etc. HIERONYMUS. Unus numero non merito, nomine non numine, corpore non animo. Unde sponsus ad sponsamaa.: «Vulnerasti cor meum soror mea in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui» Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Iude cum ceteris diciturab: «Vobis datum est nosse mysterium regni Dei» etac: «Dedi vobis potestatem calcandi» etc.
aa Ct. 4, 9.
ab Lc. 8, 10.
ac Lc. 8, 19.
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.
marg.| ABIIT  AD. Ille abiit ad principes et postquam exivit, intravit in eum Satanas. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile iungitur. Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum, Iudas ad Iudeos ut nox nocti indicet scientiam.
Numérotation du verset Mc. 14,11 
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
interl.| amiserunt vitam quam pecuniam, ipse recipit cum vitam amittit
Et querebat quomodo illum opportune24 traderet.
24 illum opportune Cor2 ω1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum opportune ΩJ, opportuno eum ΩV
interl.| opportunitas doli numquam invenitur. Indicatur enim hic vel illic
marg.| ET  QUEREBAT etc. HIERONYMUS. Promittit se tradere ut magister eius ante dicebat: «Tibi dabo hanc potestatem universam»ad.
ad Lc. 4, 6.
marg.| BEDA. Multi hodie scelus iude exhorrent nec tamen cavent. Cum enim pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, quia veritatem pro pecunia negant Deum pro pecunia vendunt qui dicit: ‘Ego sum veritas et vita'ae. Cum societatem fraternitatis aliqua discordia commaculant, Deum produnt quia: «Deus caritas est»af. Et quod peius est non infirmitate non ignorantia, sed sicut Iudas querunt opportunitatem, ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.ag
ae Cf. Io. 14, 6: « Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
af 1Io. 4, 16.
ag Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 608.523-532: «Multi hodie iudae scelus quod dominum ac magistrum deum que suum pecunia uendiderit uelut immane et nefarium exhorrent nec tamen cauent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt profecto quia ueritatem pro pecunia negant deum pecunia uendunt; ipse enim dixit: ego sum ueritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant dominum produnt quia deus caritas est. Qui ergo caritatis et ueritatis iura spernunt deum utique qui est caritas et ueritas produnt maxime cum non infirmitate uel ignorantia peccant sed in similitudinem iudae quaerunt oportunitatem qualiter arbitris absentibus mendacio ueritatem uirtutem crimine mutent». [MM2021]
Numérotation du verset Mc. 14,12 
Et primo25* die azymorum, quando Pascha immolabant26,
25 primo Cor2 ω 1 ΩJL Li447@ Weber ] prima ΩV Rusch
26 immolabant] immolabatur ΩV
marg.| ET  PRIMA  DIE  AZYMORUM. BEDA. Quarta decima luna, quando abiecto fermento agnus occidebatur ad vesperum. Quod exponens Apostolus aitah: «Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus». Quamvis enim in sequenti die quindecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur et discipulis suis corpus sanguinemque suum dedit, et a Iudeis tentus et ligatus ipsius immolationis, id est sue passionis exordium sacravit.
ah 1Cor. 5, 7.
marg.| ISIDORUS. Cum amaritudine comeduntur azyma que est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.
dicunt ei discipuli: Quo vis eamus27
27 Quo vis eamus CorS2 ( bene .b. ) ΩJ] Quo vis unde eamus ΩV
interl.| HIERONYMUS. Ut cum voluntate Dei dirigamus gressus nostros
et paremus tibi ut manduces28*
28 ut manduces CorS2 ω 1 ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] comedere CorS2 ( vel) Li447 Rusch
interl.| vel: comedere 29
29 ut manduces – vel - comedere] scrips., inv. Rusch
Pascha?
Numérotation du verset Mc. 14,13 
Et mittit duos ex discipulis suis
interl.| caritas non est sola
et dicit eis: Ite in civitatem
interl.| Ecclesiam
marg.| ITE  IN  CIVITATEM. BEDA. Iudicium est prescientie divinitatis, quod et cum discipulis suis loquens quod alibi fit novit. Pulchre autem paraturis Pascha homo   lagenam vel amphoram - secundum alium evangelistam - aque baiulans occurrit, ut ostendatur huius Pasche mysterium pro ablutione mundi esse celebrandum. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 984rb ; facsim., p. 127b} Aqua enim lavacrum gratie, lagena fragilitatem eorum designat, per quos hec gratia mundo erat ministranda. Unde: «Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus»ai. Parant Pascha discipuli ubi aque infertur lagena ut adesse tempus insinuent quo cultoribus veteris Pasche typicus de limine ac postibus cruor auferatur, et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur.
ai 2Cor. 4, 7.
marg.| HIERONYMUS. Civitas est Ecclesia que muro fidei cingitur, homo occurrens primitivus populus est, amphora aque lex littere.
interl.| primitivus populus
lagenam
marg.| +Vas fictile et aquatile.C aj
aj ¶Fons : Cf. Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Leidensi (Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], ff. 108r-124v, saec. xiv) servatae, sectio 43, glossa 12, CCCM189A, p. 528.25
C ¶Codd. : P345  ; om. Lux94 Rusch | et aquatile] vel lapideum CCCM189A (9.12)
aque
interl.| legem littere
baiulans.
marg.| HOMO  LAGENAM  AQUE. BEDA. Consulte et aque baiuli et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum Pascha celebrare volentibus, id est sacramentis, Christi imbui, eumque sue mentis hospitio suscipere querentibus, facultas danda signetur.
Sequimini eum
marg.| SEQUIMINI etc. HIERONYMUS. Qui ducit in altum ubi refectio Christi. Unde Raab exploratoribus mandat ut non per ima sed per excelsa irentak.
ak Cf. Ios. 2, 6: « Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus sue, operuitque eos stipula lini, que ibi erat ».
Numérotation du verset Mc. 14,14 
et quocumque introierit dicite domino domus: Quia magister dicit: Ubi est refectio mea,
interl.| diversorium meum
ubi30 Pascha cum discipulis meis31 manducem?
30 ubi ΩJL ΩV Rusch Weber ] + est Li447@
31 Pascha - cum discipulis meis ΩV Rusch Weber ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,15 
Et ipse vobis32 demonstrabit33 cenaculum grande stratum
32 vobis ω 1 ΩV] om. ΩJ
33 demonstrabit ω 1 ΩJ ΩV Rusch Weber ] monstrabit Li447@
marg.| + Cenaculum : domus superior.D al
al Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A   (58.23 ; 43.10 ; 45.23).
D ¶Codd. : Lux94 P345 CCCM189 (58.23 ; 43.10 ; 45.23) ; om. Rusch
marg.| CENACULUM  GRANDE. HIERONYMUS. Ecclesia magna que narrat nomen Domini strata varietate virtutum et linguarum, undeam: «Circumamicta varietate» virtutum in qua paratur Domino Pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit, ut sit una fides sub uno pastore.
am Ps. 44, 15.
marg.| BEDA. Cenaculum lex spiritualis que de angustiis littere egrediens in sublimi loco recipit salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit qui in agno non aliud quam pecus intellexerit, in imo Pascha facit, quia maiestatem spiritus non comprehendit in verbis Dei. Qui autem baiulum aque, id est gratie preconem in domum Ecclesie fuerit secutus, per spiritum scientie illustrantem superficiem littere transcendendo in alto mentis solio parat refectionem Christo, quia cuncta Pasche sacramenta et cetera legis decreta esse eius sacramenta cognoscit.
et34 illic parate nobis.
34 et ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,16 
Et abierunt discipuli eius et venerunt35 in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et paraverunt Pascha.
35 venerunt ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] invenerunt Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 14,17 
Vespere autem facto,
interl.| fine mundi
marg.| VESPERE  AUTEM. HIERONYMUS. Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi qui primi denarium accipiunt vite eterne, quia ante crucem Abraham erat in inferno et post crucem latro in paradiso.
venit cum duodecim.
Numérotation du verset Mc. 14,18 
Et discumbentibus eis36 et37 manducantibus38 ait Iesus: Amen dico vobis,
36 eis] illis ΩV
37 et ω1 ΩH ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber] om. Li447@
38 eis - et manducantibus ω 1 ΩS etc. ] inv. ΩH
interl.| HIERONYMUS. Multi bonum ut Iudas faciunt, sed nihil eis proficitE
E ¶Codd. : Rusch, cf. Cas574 (v. 21) {MM2023}
marg.| AMEN  DICO  VOBIS. Sicut de passione predixerat, ita de proditore predicit, dans locum penitendi ut cum intellexisset cogitationes suas presciri a Deo peniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum, ut conscius penitentiam agat.
quia unus ex vobis tradet me39 qui manducat mecum.
39 tradet me ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber
marg.| UNUS  EX  VOBIS etc. Dum falsitas arguitur veritas comprobatur et impletur: «Qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem»an. Omnes tanguntur ut fiat armonia in cithara. Omnes nerui bene suspensi consona voce respondentao: «Numquid ego sum Domine?» Unus remissus et pecunie amore affectus dixit: «Numquid ego sum rabbi?»ap.
an Ps. 40, 10.
ao Mt. 26, 22.
ap Mt. 26, 25.
Numérotation du verset Mc. 14,19 
At illi ceperunt contristari
marg.| CONTRISTARI. Sciunt undecim, quia nihil mali contra Dominum cogitaverant, sed plus credunt magistro quam sibi et timentes fragilitatem suam tristes de peccato suo interrogant cuius non habebant conscientiam.
et dicere40 singillatim: Numquid ego?
40 dicere CorS2 ( al. correctione trahunt ei) ΩF ΩS ΩV Rusch ] + ei CorS2 ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,20 
Qui41 ait illis: Unus ex duodecim
41 Qui ω1 ΩS ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] Et Li447@
marg.| UNUS  EX  DUODECIM. HIERONYMUS. Separat seorsum ovem lupus quam capit. Ovis que de ovili egreditur, lupi patet morsibus.
qui intingit manum mecum42* in catino.
42 manum mecum P Φ ΩS ΩV Rusch ] inv. F Li447 Li447@ Clementina, manum Cor2 (anti. glos.) ω 1 Li447 Li447@ Rusch Weber, mecum Cor2 (grecus non habet manum ) Cor4   (manum cancellatum est in **<Parisiensi>) ΩJL Weber
marg.| QUI  INTINGIT etc. BEDA. Mira Domini patientia. Prius dixit: Unus ex vobis tradet me, perseverat proditor in malo. Apertius arguit et tamen non proprie {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 984va ; facsim., p. 128a} designatur. Iudas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit, etiam manum cum magistro in cathino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
Numérotation du verset Mc. 14,21 
Et Filius quidem hominis vadit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 984va ; facsim., p. 128a} sicut scriptum est43 de illo44* : Ve autem homini illi per quem Filius hominis45 tradetur.
43 est ω1 ΩS ΩL ΩV Li447 Li447@ Cas574 Rusch Weber] om. ΩJ
44 illo Cas574 ΩH ΩS ΩV ] eo ΩJ ΩL Catena Rusch Weber
45 Filius hominis ΩH ΩJ ΩL ΩS ΩV Catena Rusch Weber] om. Cas574
interl.| Hieronymus : Multi bonum ut Iudas faciunt sed nec proficit illisF
F ¶Codd. : Cas574, cf. Rusch (post v. 18) {MM2023}
marg.| VE  AUTEM etc. BEDA. In sempiternum   ve homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit. Ille enim in exemplum Iude filium hominis tradit, non Iudeis quidam peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris, scilicet suis qui accipere dominici corporis sacramentum temerarie presumit. Ille Dominum vendit qui eius timore et amore neglecto, terrena pro illo et caduca, immo et criminosa diligere et curare non metuit.
marg.| BEDA. VE  AUTEM. Nec primo nec secundo correctus penitet, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam et thesaurisat sibi iram. Pena predicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.
Bonum erat illi46*
46 Bonum erat illi ΩH ΩS ΩV Li447@ ] Bonum erat ei Cor2 ω 1 Cas574 ΩJ ΩL Li447 Rusch , Bonum ei Weber
interl.| simpliciter dictumG
G ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2023}
si natus non
interl.| latens materno utero, melius est non esse quam ad tormenta esseH
H ¶Codd. : Cas574 Rusch {MM2023}
fuisset47
47 si natus non fuisset ΩH ΩS ΩV Cas574 Rusch ] si non esset natus Cor2 ( anti. glos. ) Cor2 Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
interl.| alias: esset I
I ¶Codd. : Rusch, om. Cas574
homo ille.
Numérotation du verset Mc. 14,22 
Et manducantibus illis
marg.| MANDUCANTIBUS. BEDA. Finito veteri Pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Egypto agebatur, transit ad novum quod in sue redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut scilicet pro carne agni ac sanguine sui corporis ac sanguinis sacramentum substitueret et se esse monstraret cui «iuravit Dominus et non penitebit eum tu es sacerdos in eternum»aq etc. Frangit ipse panem quem discipulis porrigit, quia fractio sui corporis sponte sua et procuratione venit. Undear: «Potestatem habeo ponendi animam meam» etc. Priusquam frangeret benedixit, quia naturam humanam quam passurus assumpsit una cum Patre et Spiritu sancto gratia divine virtutis implevit. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdidit ut ei divine immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius a morte resuscitandum.
aq Ps. 109, 4.
ar Io. 10, 18 iuxta Corpus antiphonalium officii, n° 4349: « Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam » ; Edminor.: « Nemo tollit eam a me sed ego pono eam a meipso, potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
accepit Iesus panem
marg.| ACCEPIT  PANEM. HIERONYMUS. Figurans corpus suum in pane quod est Ecclesia presens que accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur exemplis, sumitur doctrinis. Formans sanguinem suum in calice vino et aqua mixtum, ut alio purgemur a culpis, alio redimamur a penis. Sanguine namque agni domus servantur a percussionibus angeli. Et aqua maris Rubri extinguuntur inimici que sunt mysteria Ecclesie Christi.
marg.| BEDA. Mystice. Panis qui confirmat cor hominisas refertur ad corpus, vinum quod sanguinem operatur ad sanguinem. Sed quia nos in Christo et Christum in nobis manere oportet, vinum cum aqua miscetur, quia teste Ioanneat: “Aque populi sunt”, neque aquam solam, neque vinum solum, sicut nec solum granum sine aque confectione in panem cuiquam licet offerre, ne videatur a membris caput secernere, vel Christum sine nostre redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari.
as Cf. Ps. 103, 15.
at « Aque populi sunt »: sententia ex Apc. 17, 15: « Et dixit mihi: Aque, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et lingue ».
et benedicens fregit et dedit eis48 et ait49: Sumite, hoc est corpus meum.
48 eis ΩJ etc. ] illis ΩH ΩV
49 fregit... ait Cor2 ( anti. glos. ) ω 1 ΩJ ΩL
Numérotation du verset Mc. 14,23 
Et accepto calice, gratias agens
interl.| HIERONYMUS. Gratia non meritis salvati sumus a Deo
marg.| GRATIAS  AGENS. Gratias egit et benedixit iam proximus passioni qui penam aliene iniquitatis suscipit qui nihil dignum passione egit, ut ostendat quam equanimiter unusquisque proprie culpe flagella sustinere debeat.
dedit eis50 et biberunt ex illo51 omnes.
50 eis] illis ΩH ΩV
51 illo ω1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] eo ΩJ ΩH ΩV
marg.| BIBERUNT  EX  EO 52  OMNES. HIERONYMUS. Ebrietas felix, salutaris satietas que quanto copiosus sumitur tanto sobrietatem mentibus dignatur donare. Et Iudas bibit, sed non saturatur, nec sitim extinguit ignis eterni, quia qui indigne sumit mysteria Christi hic macula in luna ostenditur que numquam deletur. Luna Ecclesie comparatur merito, que a se non habet splendorem sed a sole certis modis suscipit lumen, id est a Christo qui permanet in eternum. Sunt enim quidam in Ecclesia quos sacrificium nullum emundat, sed insipiens cogitatio perducit ad culpas qui se crudelitatis ceno miscuerunt. Sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.
52 sic Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,24 
Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti
interl.| Non Veteris de quo hic sanguis testamenti est quod mandavit ad vos Deus
qui pro multis effundetur53.
53 Cf. Is. 53, 11.
marg.| HIERONYMUS. Pro multis effunditur, sed non omnes emundat
Numérotation du verset Mc. 14,25 
Amen dico vobis quod iam non bibam
marg.| IAM  NON  BIBAM. HIERONYMUS. Hic mutat sacrificium sed non mutat tempus ut nos numquam cenam Iesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 984vb ; facsim., p. 128b} facit in quarta decima resurrectionem, in undecima cenam Domini facit quod numquam inventum est nec in novo nec in veteri testamento.
de hoc54 genimine vitis
54 de hoc Cor2 ( anti. Mt. 26) ) Cor4 ΩH ΩF ΩS ΩV Li447@ Rusch ] om. ω 1 ΩJ ΩL, ex hoc Li447, de Weber
marg.| VITIS etc. BEDA. Vitis vel vinea: Domini Synagoga. Unde Isaiasau: «Vinea Domini Sabaoth domus Israel est». De hac Dominus multo tempore bibit quamvis pluribus ramis in amaritudinem conversis, piis tamen quorumdam cogitationibus summisque virtutibus delectabatur. Sed post passionem Domini figuralia in spiritualem sensum translata sunt. Iturus ergo ad passionem aitav: «Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei». Quod est non ultra carnalibus cerimoniis Synagoge delectabor in quibus erat et paschalis agni sacramentum quod precipuum est. Aderit tempus cum in regno Dei positus immortali gloria sublimatus, de salute eiusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.
au Cf. Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.): « Vineam enim Domini exercituum... »
av Mt. 26, 29.
usque in diem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 984vb ; facsim., p. 128b} illum cum illud bibam novum in regno Dei.
marg.| HIERONYMUS. Laudabunt Deum qui requirunt eum et adoraverunt eum et manducaverunt omnes pingues terre
Numérotation du verset Mc. 14,26 
Et hymno dicto,
marg.| ET  HYMNO  DICTO. BEDA. Potest intelligi hymnus quem secundum Ioannemaw Patri gratias agens decantabat in quo et pro se et pro suis discipulis et pro his qui per verbum eorum credituri erantax elevatis sursum oculis precabatur. Et pulchre discipulos sacramento sui corporis et sanguinis imbutos et hymno dicto Patri commendatos educit in montem Olivarum ut doceret nos per acceptionem sacramentorum et per opem intercessionis sue ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere.
aw Cf. Io. 17, 1: « Hec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in celum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te ».
ax Cf. Io. 17, 20: « Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me »
exierunt in montem Olivarum55.
55 Olivarum ω 1 ΩF ΩL ΩV Li447@ Rusch Weber ] Oliveti ΩJ
marg.| IN  MONTEM  OLIVARUM. HIERONYMUS. In monte Oliveti tenetur Iesus et inde ascendit ad celos, ut sciamus quia inde ascendimus ad celos, unde vigilamus et oramus et ligamur, nec repugnamus in terra.
Numérotation du verset Mc. 14,27 
Et ait illis56 Iesus: Omnes57 scandalizabimini in me in ista nocte58
56 illis ΩF Li447@ Rusch ] eis Cor2 ( glos. ) ΩJ ΩL Weber  
57 Omnes Cor2 ( anti.glos. : omnes scandalizabimini )] + vos ΩV
58 in me ω1] om.L Weber | ista nocte ΩF ΩV Rusch ] inv. ω1J Li447 Li447@ Clementina Weber
marg.| OMNES  SCANDALIZABIMINI. BEDA. Predicit quid passuri sunt ut cum passi fuerint non desperent sed peniteant: ‘In nocte ista qui ebrii sunt nocte ebrii sunt’ay et qui scandalizantur nocte scandalizantur, id est mente obscurati.
ay Cf. 1Th. 5, 7: « Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt ».
marg.| HIERONYMUS. Omnes cadunt sed non omnes iacentaz: «Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?». Carnale est cadere, diabolicum est iacere.
az Ps. 40, 9.
quia scriptum est59: Percutiam pastorem
59 Cf. Za. 13, 7.
marg.| PERCUTIAM  PASTOREM. HIERONYMUS. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini, Pater respondet:   Percutiam pastorem . Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur, id est incarnatur, et percutitur, et patitur, disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non extinguatur.
et dispergentur oves gregis60*.
60 oves gregis Kells Cor2 (anti. glos. Mt. 26, 31 gregis sed postea quam anti. glos.) ΩH ΩR ΩP ΩS ΩV Li447 Li447@, mutil. ΩF] greges ! Cas239, oves gregis mei Wordsworht (L), oves Cor4 (   gregis cancellatum est in ** ) ω 1 ΩJ ΩL Ed1455 Weber
interl.| apostolos
Numérotation du verset Mc. 14,28 
Sed postquam61 resurrexero precedam vos in Galileam.
61 postquam CorS2 (al.) ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] posteaquam CorS2 ω1JL
interl.| HIERONYMUS. Promittur resurrectio ne desperent
Numérotation du verset Mc. 14,29 
Petrus autem ait illi62:
62 illi ΩH ΩV Rusch ] ei Cor2² (anti. glos.) ΩM ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber
interl.| BEDA. Non est temeritas nec mendacium, sed fides et ardens affectus
marg.| PETRUS  AUTEM. HIERONYMUS. Avis sine pennis in altum volare nititur, sed corpus aggravat animam ut timore humane mortis timor Domini superetur.
Etsi omnes scandalizati fuerint63 sed non ego.
63 fuerint ΩJ etc. ] + in te ΩV
interl.| Petrus ex ardore fidei promittebat, sed Christus ut Deus future prenoverat
Numérotation du verset Mc. 14,30 
Et ait64 illi Iesus: Amen dico tibi quia tu hodie in hac nocte65, priusquam gallus bis66* vocem dederit, ter me es negaturus.
64 ait ω1 ΩJ ΩV Li447@ Rusch Weber] om. Li447
65 hac nocte ΩV Rusch ] inv. ω1 ΩJL Li447 Li447@ Weber
66 gallus bis ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber , bis Li447@
marg.| BIS  GALLUS  VOCEM. BEDA. Alii simpliciter: «Priusquam gallus cantet ter me negabis»ba. Marcus: Priusquam gallus bis vocem dederit ter me negabis. Quod non est contrarium. Tota enim Petri negatio trina negatio est, et in eo proposito animi remansit usquequo amare flevit. Hec tota si post primum gallicantum inciperet falsum tres dixisse viderentur qui dixerunt Dominum dixissebb: «Priusquam gallus cantet ter me negabis». Item si totam ante peregisset quam gallus cantare inciperet superflue dixisset Marcus ex persona Domini:   Priusquam gallus bis vocem dederit ter me es negaturus . Sed quia ante primum gallicantum incepta est, attenderunt tres non quando eam impleturus esset sed quando futura quando ceptura quia trina scilicet cepit ante gallicantum. Potest etiam intelligi quia ante primum gallicantum tota in animo eius fuerit quamvis enim verbis ante primum gallicantum sit cepta et ante secundum completa, tamen in affectione et timore animi Petri ante primum gallicantum tota cepta est sicut et illudbc: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam mechatus est eam» etc.
ba Mt. 26, 75.
bb Mt. 26, 75.
bc Mt. 5, 28.
marg.| HIERONYMUS. Gallus cantat Petrus, negat ter. Gallus nuntius lucis Spiritus sanctus est cuius voce in prophetis et apostolis nos de trina negatione qua Dominum negavimus nosse, voce ancille exterriti exhortamur ad amarissimos fletus post lapsum qui male cogitavimus de Deo male locuti sumus ad proximum et male {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985ra ; facsim., p. 129a} fecimus ad nosmetipsos.
interl.| HIERONYMUS. Nota quod Petrus negat et tertio negat, sed postquam gallus cecinit et discedentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus amare flevit et trine negationis sordes lavit lacrimis.
Numérotation du verset Mc. 14,31 
At {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985ra ; facsim., p. 129a} ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tecum67, non te negabo. Similiter autem et68 omnes dicebant.
67 tecum CorS2 (al. correctione trahendo tibi ) ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch ] tibi CorS2 ω 1L Weber, mutil. ΩF
68 et ω1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 14,32 
Et veniunt69 in predium
69 veniunt Rusch Weber ] venerunt ΩV
marg.| + predium : fundus vel ager.J bd
bd Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf.Glossae biblicae in codice Leidensi (Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], ff. 108r-124v, saec. xiv) seruatae, sectio: 43 § 60, CCCM 189A, p. 569.8.
J ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
cui nomen Gethsemani.
marg.| HIERONYMUS. Gethsemani id est vallis pinguium, ubi"tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum"be.
be Cf. Ps. 21, 13.
marg.| + Gethsemani interpretatur vallis pinguissima.K bf
bf Cf. Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Mediolanensi (Milano, Biblioteca Ambrosiana, M 79 sup., ff. 92ua-124ra, saec. xi, 4/4) seruatae [series A-II, sectio 45, glossa 24], CCCM189A, p. 187.32 .
K ¶Codd. : Lux94 P345 CCCM189 (45.23) ; om. Rusch
Et ait discipulis suis: Sedete hic
marg.| SEDETE  HIC. ISIDORUS. Separantur in oratione qui separantur in passione, quia ille orat illi dormiunt pinguedine cordis oppressi.
donec orem.
marg.| DONEC  OREM. BEDA. Cum Dominus in monte orat admonet et nos ut orando sublimia, id est celestia petamus. Sed cum in valle et hoc in valle pinguium vel pinguedinis monet nos humilitatem in orationibus habere et pinguedine dilectionis interne. Et pulchre appropians morti in valle pinguium orat, quia per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis pro nobis subiit mortem. Undebg: «Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem» et: «Maiorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis»bh.
bg Phil. 2, 8.
bh Io. 15, 13.
Numérotation du verset Mc. 14,33 
Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum. Et cepit pavere et tedere.
marg.| ET  CEPIT  PAVERE etc. HIERONYMUS. Pavere et tristari docemur ante iudicium mortis qui non possumus per nos dicere nisi per illum: «Venit princeps huius mundi et in me non habet quicquam»bi.
bi Io. 14, 30.
Numérotation du verset Mc. 14,34 
Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.
marg.| TRISTIS  EST  ANIMA. BEDA. Non propter mortem tristis est, quia eum condicio corporalis affectus non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit omnia debuit subire que sunt corporis, ut esuriret et sitiret angeretur et tristaretur. Divinitas autem nescit commutari per hos affectus.
marg.| BEDA. TRISTIS  EST  ANIMA etc. Timet Christus, Petrus non timet, immo dicitbj: «Animam meam pro te ponam». Christus dicit: «Anima mea turbata est»bk «usque ad mortem»bl. Petrus quasi homo vim mortis ignorat. Christus quia Deus in corpore constitutus exponit, fragilitatem carnis ut homo verus appareat tristis est anima mea. Suscepit tristitiam hominis et voluntatem hominis sicut et dolorem hominis qui pro se quod doleret non habuit semota delectatione eterne divinitatis, afficitur tedio humane infirmitatis.
bj Io. 13, 37.
bk Io. 12, 27.
bl Mt. 26, 38: « Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem ».
Sustinete hic et vigilate mecum70*.
70 mecum Cor2 (grecum anti. glos. Mt. 26) ΩH ΩS ΩP ΩV*] om. Cas239 ΩM ω 1 ΩJ ΩL Ω (exp.) Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
marg.| SUSTINETE etc. BEDA. Non a dormitione precipit abstinere cuius non est tempus imminente discrimine, sed a somno infidelitatis et torpore mentis.
Numérotation du verset Mc. 14,35 
Et cum processisset paululum procidit super terram
interl.| humilitatem mentis ostendit habitu corporis
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.
marg.| ET  ORABAT  UT  SI. BEDA. Hec vox est sonus infirmitatis nostre. Multi tristantur morte futura sed habent rectum cor et vitent mortem quantum possunt. Sed si non possunt dicant quod ipse Christus: «Pater si fieri potest transeat a me calix iste»bm. Ecce habes voluntatem humanam expressam. Vide rectum cor: Sed non quod ego volo sed quod tu vis. Unde: ‘Non veni facere voluntatem meam’bn, scilicet quam temporaliter sumpsi ex virgine, «sed voluntatem eius qui misit me»bo quam scilicet habui eternus cum Patre. Orat transire calicem, quia homo sed propter quod missus est reminiscens perficit dispensationem et dicit:   Non quod ego volo sed quod {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985rb ; t. 4 p. 129b}   tu, quasi: si moritur mors me non moriente secundum carnem transeat calix sed quia aliter non fiet non quod ego volo sed quod tu.
bm Mt. 26, 39.
bn Cf. Io. 6, 38: « Quia descendi de celo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me ».
bo Io. 6, 38.
marg.| HIERONYMUS. Hoc71 contra Eutychianos72 qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem. Hic autem ostendit humanam que per infirmitatem carnis recusat passionem et divinam que prompta est perficere dispensationem.L bp
bp ¶Fons : Petrus Lombardus, Sententiae   , lib. 3, d. 17, c. 2, § 5, ed. I. Brady, p. 108.3-8: «Hieronymus. Hieronymus quoque super illum locum: Spiritus promptus est, caro autem infirma, dans intelligi hic duas uoluntates exprimi, ait ita: Hoc contra eutychianos, qui dicunt in christo unam tantum uoluntatem. Hic autem ostendit humanam, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem; et diuinam, quae prompta est perficere dispensationem ».   << Beda Venerabilis, In Mc., lib. 4, c. 14, CCSL 120, p. 617.877-888: «Spiritus quidem promptus caro uero infirma. Hoc aduersum temerarios dictum est qui quicquid crediderint putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus tantum de carnis fragilitate timeamus, sed tamen iuxta apostolum spiritu carnis opera mortificantur. Facit hic locus et aduersum eutichianos qui dicunt unam in mediatore dei et hominum domino et saluatore nostro operationem unam fuisse uoluntatem. Cum enim dicit, spiritus quidem promptus caro uero infirma, duas uoluntates ostendit humanam uidelicet quae est carnis et diuinam quae est deitatis. Vbi humana quidem propter infirmitatem carnis recusat passionem diuina autem eius est promptissima quoniam formidare quidem in passione humanae fragilitatis est suscipere autem dispensationem passionis diuinae uoluntatis atque uirtutis est». [MM2020]
L ¶Codd. : Cas574 Rusch; om. Cas239
71 Hoc] Hec Cas574
72 Eutychianos] Euticinos Cas574
Numérotation du verset Mc. 14,36 
Et dixit: Abba pater,
interl.| HIERONYMUS. Hebraice et grece, quia non est distinctio Iudei et Grecibq.
bq Gal. 3, 28: « Non est Iudeus, neque Grecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu ».
omnia possibilia sunt tibi73, transfer calicem hunc a me74. Sed non quod ego volo sed quod tu.
73 possibilia sunt tibi ω 1 ΩV Rusch ] pos. tibi sunt inv. Li447@ Weber , tibi possibilia sunt Li447 ΩJL
74 calicem hunc a me ΩJ ΩL Rusch Weber ] hunc calicem a me ΩV, a me hunc calicem ΩS
marg.| SED  NON  QUOD. HIERONYMUS. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire et voluntatem eorum voluntati nostre preponere.
Numérotation du verset Mc. 14,37 
Et venit et invenit eos dormientes.
interl.| HIERONYMUS. Sicut dormiunt mente, ita dormiunt corpore
Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum75?
75 mecum Cor2 ( grec. anti. glos. Mt. 26) ω 1 ΩV Li447 Rusch ] om. Cor4 ( cancel. in ** ) Li447@ ΩJL Weber
marg.| ET  AIT  PETRO etc. Qui dixerat: «Et si oportuerit me mori tecum non te negabo»br. Etsi omnes scandalizati fuerint sed non ego, nunc tristitie magnitudine somnum vincere non potest.
br Mt. 26, 35.
Numérotation du verset Mc. 14,38 
Vigilate et orate ut non76 intretis in temptationem.
76 ut non Cor2 ω 1 ΩH Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber ] ne Cor4 (post. corr.) ΩJ
marg.| UT  NON  INTRETIS. Non ait: ‘ut non temptemini’, sed: Ut non intretis in temptationem, id est ut temptatio vos non superet non teneat intra suas casses.
marg.| HIERONYMUS. In temptationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina77 Domini vigilia tres personas nos habere78 in orando docet, et de preteritis et de79 presentibus et futuris veniam rogare.M
M ¶Codd. : Cas239 Rusch
77 Trina] et praem. Cas239
78 nos habere] inv. Cas239
79 de] om. Cas239
Spiritus quidem promptus est, caro autem80* infirma.
80 autem Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) CorS2 (al.) ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ Ed1455 ] vero Cor2 CorS2 ΩJ Rusch Weber
marg.| SPIRITUS  QUIDEM. Temerarios reprimit qui quicquid crediderint putant se posse consequi, sed quantum ex mentis ardore confidimus, tantum ex fragilitate carnis timeamus, sed tamen secundum Apostolum spiritu facta carnis mortificemusbs.
bs Cf. Rm. 8, 13: « Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis ».
Numérotation du verset Mc. 14,39 
Et iterum abiens eumdem sermonem oravit81 dicens.
81 eundem sermonem - oravit ΩH ΩS Rusch ] inv. ω 1 ΩJL ΩV Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,40 
Et reversus, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985rb ; facsim. p. 129b} denuo invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati
interl.| languescunt oculi apostolorum negatione vicina
et ignorabant quid responderent ei.
Numérotation du verset Mc. 14,41 
Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite.
marg.| DORMITE  IAM. Nota quod hoc dicto aliquantulum siluit et requieverunt. Unde dicitur: Sufficit quasi requievistis. Deinde intulit: Ecce venit hora etc.
Sufficit. Venit hora. Ecce Filius hominis tradetur82 in manus peccatorum.
82 Filius hominis - tradetur ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber (traditur)
Numérotation du verset Mc. 14,42 
Surgite, eamus.
marg.| SURGITE  EAMUS. Postquam tertio oravit et apostolorum timorem penitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit dicens:   Surgite eamus , quasi nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam ut passuri gaudium et confidentiam videant.
Ecce qui me tradet prope est.
Numérotation du verset Mc. 14,43 
Et adhuc eo loquente, venit Iudas Scarioth83 unus ex84 duodecim et cum eo85 turba86 multa
83 venit Iudas Scarioth Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) ΩL] ecce Iudas Scarioth ΩJ¸ ven. Iudas Amiatinus, ven. Iudas Scariot(h)es ΩF ΩV, ven. Iscariotes Clementina
84 ex ΩJ etc. ] de Clementina
85 eo ΩF ΩL ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] illo ω1 ΩJ
86 turba ΩJ] tuba ΩV*
interl.| HIERONYMUS. Confidit de virtute seculi qui desperat de auxilio Dei
cum gladiis et lignis, missi87 a88 summis sacerdotibus et scribis et89 senioribus.
87 missi Li447 Li447@ Rusch ] om. ω1 ΩF ΩJL ΩV Weber
88 a ΩJ Weber etc. ] om. Z F P G Φ Clementina
89 et F P G Clementina] + a ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,44 
Dederat autem traditor eis signum90* dicens:
90 traditor eis signum ΩF ΩV Li447 Li447@ Ed1455 Rusch ] traditor eius eis signum ΩH ΩS , eis traditor eius signum ΩR ΩP, signum traditor eius eis ΩM, traditor eius signum eis Cas239 Cor2 ( greci anti. ) ω 1 ΩJL Weber, Cor4 ( utrumque etiam est in ** correc. scilicet eius et   eis )
marg.| SIGNUM. HIERONYMUS. Dat signum osculi cum veneno diaboli, sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum. Unde vinum cum aceto in cruce ponuntbt.
bt Cf. Io. 19, 29: « Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius ».
Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute.
Numérotation du verset Mc. 14,45 
Et cum venisset statim accedens ad eum ait: Rabbi. Et osculatus est eum.
marg.| RABBI. BEDA. Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat et osculum ingerit ei quem tradit. Aliquid tamen habet de verecundia discipuli quia non palam eum persecutoribus tradit sed signo osculi. Suscipit osculum Dominus non ut doceret nos simulare, sed ne proditionem videatur fugere. Illud etiam completbu: «Cum his qui oderunt pacem» etc.
bu Ps. 119, 7.
Numérotation du verset Mc. 14,46 
At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.91
91 v. 46 At illi... eum ΩJ] om. ΩV* ( corrector marg. compl.)
marg.| HIERONYMUS. Adest Ioseph vinctus venditus a fratribusbv etbw: «Ferrum pertransivit animam eius».
bv Cf. Gn. 37, 28: « Et pretereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Egyptum ».
bw Ps. 104, 18.
Numérotation du verset Mc. 14,47 
Unus autem92* de circumstantibus educens gladium
92 Unus autem Cor2 ( antiqui sic habent ) CorS2 (vel) ω 1 ΩM ΩF ΩS ΩV] Unus autem quidam Cas239 Cor2 ( grec. ) CorS2 (vel²) Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber , Videns autem quidam Cor4 CorS2 ΩJ, Videns autem unus CorS2 (in aliquibus <codicibus>)
marg.| UNUS  AUTEM. BEDA. Petrus secundum Ioannem eodem ardore mentis quo cetera. Sciebat enim quam Phinees, puniendo sacrilegos, mercedem iustitie et sacerdotii perennis acceperatbx. Lucas ait: «Quia Dominus tangens auriculam sanaverit eam». Ipse enim pietatis numquam obliviscitur hostes etiam suos vulnerari non patitur.
bx Cf. Gn. 25, 7-11: « Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel: et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. Dixitque Dominus ad Moysen: Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo ».
marg.| Mystice. Docens eos qui in sue mortis consensione vulnus anime contraxerunt si digne penituerint salutem posse mereri.
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi93* auriculam.
93 illi Cas239 ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Ed1455 Weber ] ei ΩP Rusch
interl.| HIERONYMUS. Predicatio Petri auditum regni Dei abscidit a Iudeis
Numérotation du verset Mc. 14,48 
Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985va ; facsim., p. 130a} cum gladiis et lignis comprehendere me.
marg.| TAMQUAM  AD  LATRONEM. BEDA. Quasi: stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere qui ultro se vobis tradit, et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985va ; facsim., p. 130a} cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris quia potestas vestra in tenebris est.
Numérotation du verset Mc. 14,49 
Quotidie enim94 eram apud vos95* docens in templo96 et non me tenuistis. Sed ut impleantur97 Scripture.
94 enim] om. ΩJ
95 Quotidie enim eram apud vos ΩH ΩF ΩV] Quotidie eram apud vos Cas239 Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩPL Li447@ ΩS Ed1455 Weber, Quotidie apud vos eram Rusch
96 docens - in templo ΩH ΩF ΩV] inv. ω 1 ΩJ etc . Ed1455 Rusch Weber
97 impleantur Weber (P) ω 1 ΩF ΩV Ed1455 Rusch Clementina ] adimpleantur ΩH ΩJ ΩS ΩL ΩV Weber
interl.| HIERONYMUS. Adimpletum estby: «Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria».
by Ps. 87, 19.
Numérotation du verset Mc. 14,50 
Tunc discipuli eius98 relinquentes eum omnes fugerunt.
98 eius] om. Li447@
marg.| TUNC  DISCIPULI. BEDA. Impletur quod dixit quod omnes scandalizarentur in ipso in illa nocte. Nam et si turba permittente ad petitionem Domini fugerunt secundum Ioannem pavorem tamen mentis ostendebant, et ad fugam promptiores erant quam ad patiendi fiduciam.
marg.| BEDA. TUNC  DISCIPULI etc. Sicut Petrus qui negationem lacrimis abluit et confessione dominici amoris trina, funditus extirpavit, recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur, sic discipuli alii qui articulum comprehensionis fugiendo prevenerunt cautelam fugiendi docent eos qui se ad supplicia minus sentiunt idoneos quibus tutius est latere quam se discrimini opponere. Ita etiam adolescens qui relicta sindone nudus profugit ab impiis, illorum opus designat et animam qui ut securiores sint omnia mundana abiiciunt et nudi potius Domino famulari quam mundo adherendo materiam temptandi et a Deo revocandi adversariis dare didicerunt.
Numérotation du verset Mc. 14,51 
Adolescens autem quidam sequebatur eum99
99 eum Cor2 ( glos. ) ω 1 ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩP ΩL ΩS ΩV Ed1455 Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber
marg.| ADOLESCENS  AUTEM. Quis iste fuerit evangelista non dicit. Quia vero plus ceteris Dominum amaverit res ipsa indicavit, aliis fugientibus ipse donec ab hoste comprehenderetur caritas vinculo astrictus Dominum sequi non omisit. Nondum tamen perfectam caritatem habuit qui vel tentus fugere potuit. Possumus tamen hunc Ioannem fuisse intelligere pre ceteris dilectum a magistro, quem eo tempore fuisse adolescentem longa post vita eius acta iudicio est. Potuit autem hoc fieri ut ad horam elapsus mox sumpto vestimento redierit, et sub dubia noctis luce se turbis ducentium Iesum quasi unus ex ipsis immiscuerit quo ad perveniret ad atrium pontificis cui erat notus sicut ipse dicit.
amictus sindone
interl.| nihil indumenta habebat nisi solam sindone
super nudo
marg.| + Amictus sindone super nudo: subauditur100 ‘corpore’ id est   corpore super nudo quia non aliud indumentum quam101 solam habebat sindonem.N bz
bz Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Mediolanensi (Milano, Biblioteca Ambrosiana, M 79 sup., ff. 92ua-124ra, saec. xi, 4/4) seruatae [series A-II sectio 45, glossa 26, CCCM189, p. 188.1 ; cf. CCCM189A 58.26 ; 55.28 ; 55.28 (differt) .
N ¶Codd. : P345; om. Lux94 Rusch
100 super... subauditur P345 CCCM189 ] sub... subaudis Lux94
101 corpore super... indumentum quam P345 CCCM189 ] om. Lux94
et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 
At102 ille relicta103
102 At ΩJ] Et ΩV
103 relicta ω 1 ΩJ Li447@ Rusch ] reiecta ΩL Weber
interl.| alias: reiecta
marg.| AT  ILLE  RELICTA. Sicut Ioseph relicto pallio nudus de manibus impudice domine effugitca. Qui autem vult effugere manus iniquorum relinquens mente que mundi sunt, post Iesum fugiat.
ca Cf. Gn. 39, 6-20.
sindone nudus profugit ab eis.
marg.| AB  EIS. Quorum et presentiam detestabatur et facta. Non a Domino cuius amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.
Numérotation du verset Mc. 14,53 
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
marg.| SUMMUM  SACERDOTEM. Caipham, scilicet qui, secundum Ioannemcb, «erat pontifex anni illius» de quo consentaneum scribit Iosephus quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe romano. Quid ergomirum si iniquus pontifex inique iudicat?
cb Cf. Io. 18, 13: « Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphe, qui erat pontifex anni illius ».
et convenerunt in unum104* omnes105 sacerdotes et scribe et seniores.
104 in unum Cor2 (anti.) ΩH ΩF ΩR Li447 Li447@ ΩS] om. ΩM Cor4 ( cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL Rusch, conveniunt Weber
105 omnes ω 1 ΩM ΩF ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] summi ΩJ
interl.| HIERONYMUS. Fit «congregatio taurorum in vaccis populorum»cc
cc Ps. 67, 31.
Numérotation du verset Mc. 14,54 
Petrus
interl.| HIERONYMUS. «Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis»cd, timor retrahit, caritas trahit
cd Iac. 1, 8.
autem a longe secutus est eum
marg.| A LONGE etc. BEDA. Quia negationi proximus si Christo proximus fuisset non negasset. In hoc tamen admirandus est quod Dominum non reliquit etiam si timeat. Quod timeat nature est, quod sequitur devotionis est, quod negat obreptionis est, quod penitet fidei est.
marg.| Allegorice. Quod ad passionem euntem Petrus a longe sequitur significat Ecclesiam quidem secuturam Domini passionem. Sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, ille pro Ecclesia.
usque intro106 in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris
106 intro ω1 ΩF ΩJ Li447 ΩS ΩV Rusch Weber] om. Amiatinus M G ΩM Li447@ Wodsworth
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985vb ; facsim., p. 130b} ATRIUM  SUMMI etc. HIERONYMUS. Atrium 'secularis circuitus' est, ministri 'demonia' sunt, ignis 'desiderium carnale' cum quibus qui manet flere peccata non valet.
et calefaciebat se ad ignem.
marg.| ET  CALEFACIEBAT  SE  AD etc. BEDA. Est ignis caritas de quo diciturce: «Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat?» Est etiam cupiditatis de quo dicitur: «Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum»cf. Hic super credentes descendens, variis linguis eos Dominum laudare docebat. Ille in atrio Caiphe instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum ac blasphemandum Dominum perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in domo maligna synodus gerebat hoc ignis in atrio inter frigora noctis accensus figurabat. Qui huius ignis in pretorio flammam extinxit dicat:cg «Factus sum sicut uter in pruina» etc. In quibus autem flammam caritatis vitiorum flumina obruerunt a Domino audiant: «Quoniam abundat iniquitas refrigescit caritas multorum»ch. Hoc frigore torpens ad horam Petrus quasi prunis ministrorum Caiphe calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solacium perfidorum societate querebat. Sed respectus a Domino tum ignem perfidorum corpore, tum infidelitatem reliquit mente. Et post resurrectionem Domini sancto igne recreatus funditus excessum trine negationis trina dilectionis confessione purgavit. Tunc enim completa illa memorabili captura piscium cum veniret ad Dominum vidit cum discipulis suis prunas positas et piscem superpositum et panem, moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.
ce Lc. 12, 49.
cf Os 7, 4.
cg Ps. 118, 83.
ch Mt. 24, 12.
Numérotation du verset Mc. 14,55 
Summi vero sacerdotes et omne concilium107 querebant adversus Iesum108 testimonium109 ut eum morti traderent nec inveniebant.
107 concilium ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] consilium Li447@
108 quer. - adv. Iesum Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
109 adversus Iesum – testimonium] inv. ΩV
interl.| «mentita est iniquitas sibi»ci ut regina adversus Iosephcj, sacerdotes adversus Susannamck, sed ignis sine materia deficit.
ci Ps. 26, 12.
cj Cf. Gn. 39, 7-20.
ck Cf. Dn 13, 61-63.
Numérotation du verset Mc. 14,56 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 985vb ; facsim., p. 130b} Multi enim falsum testimonium110 dicebant adversus eum
110 falsum testimonium ΩV Li447 Li447@ Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Weber
marg.| FALSUM  TESTIMONIUM. BEDA. Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed in ipsis verbis calumniantur paucis additis vel mutatis.
marg.| Mos hereticorum est umbram de veritate trahere. Ille non dixit quod illi dicunt sed simile verbum ut de templo corporis sui quod post triduum resuscitavit. Dominus dixit: Solvite vos, sed non ego quia nullus debet sibi mortem inferre. Hoc addunt ut proprie de templo iudaico videatur dixisse.
et convenientia testimonia non erant.
interl.| quod variatur incertum est
Numérotation du verset Mc. 14,57 
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 14,58 
Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc
marg.| DOMINUS  DIXIT: ‘Solvite vos, sed non ego, quia nullus deberet sibi inferre mortem’
manufactum
interl.| hoc addunt ut proprie de templo iudaico videatur dixisse
et post111 triduum aliud non manufactum edificabo112.
111 post ΩS ΩV Ed1455 Rusch ] per ω 1 ΩJ ΩL Li447@ Weber
112 Ego dissolvam... et edificabo ΩJ] Ego dissolvam et edificabo ! Cor2 (glos.)] Ego ... et reedificabo ΩV
interl.| Dominus dixit: ‘Suscitabo vivum animal significans et spirans templum’
Numérotation du verset Mc. 14,59 
Et non erat conveniens testimonium eorum113.
113 eorum ΩS ΩJ Rusch ] illorum ω 1L ΩV Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,60 
Et exsurgens114 summus sacerdos in medium
114 Et exurgens ΩJ Rusch Weber ] Exurgens autem ΩS, Exurgens Cor2 ( grec. anti. glos. ) ΩV
marg.| ET  EXSURGENS etc. Iratus, quia non invenit locum calumnie motu corporis insaniam mentis demonstrat.
interrogavit Iesum115 dicens: Non respondes quicquam
115 Iesum ω1 Li447 ΩJ ΩV Rusch Weber ] ipsum Li447@
marg.| NON  RESPONDENS  QUICQUAM. Ad responsum provocat ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Iesus autem non respondit, quia previdit quicquid responderet in calumniam verti.
ad ea que tibi obiiciuntur116 ab his?
116 tibi obiiciuntur ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
interl.| «Sicut ovis ad occisionem ducitur»cl et: ‘‘Obmutuit et siluit a bonis’’cm.
cl Is. 53, 7.
cm Cf. Ps. 38, 3: « Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est ».
Numérotation du verset Mc. 14,61 
Ille autem tacebat et nihil respondit.
interl.| taciturnitas Christi apologiam Ade solvitcn
cn Cf. Gn. 3, 9-12: « Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo preceperam tibi ne comederes, comedisti? Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi ».
Rursum117 summus sacerdos interrogavit118 eum et dixit ei: Tu es Christus filius Dei119 benedicti?
117 Rursum ω1 ΩV Rusch Weber ] Rursus Li447 Li447@ ΩJ
118 interrogavit Li447@ Rusch ] interrogabat ω 1 ΩJL ΩV Weber
119 Dei Cor2 (grec. anti. sic habent) ω1 ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] om.L Weber
marg.| TU  ES  CHRISTUS  FILIUS etc. HIERONYMUS. Quem exspectabat a longe non videbat prope sicut Isaac caligantibus oculis Iacob sub manibus non agnoscebat sed longe post de eo futura canitco.
co Cf. Gn. 27, 1.21-25: « Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. […] Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi, ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum ».
Numérotation du verset Mc. 14,62 
Iesus autem dixit illi120:
120 illi ω1 ΩJ Li447 Rusch Weber] ei Li447@ ΩV
interl.| HIERONYMUS. Ut inexcusabiles sint
Ego sum.
interl.| BEDA. Marcus: Ego sum ; Mattheus: «Tu dixisti»cp. Quod idem est.
cp Mt. 26, 64.
marg.| ET  VIDEBITIS etc. Sacerdos interrogat filium Dei. Iesus respondit filium hominis ut intelligamus eundem filium Dei esse et filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate et homo in Deo et Deus in homine sit.
a dextris sedentem virtutis Dei121
121 sedentem - virtutis Dei Cor2 ( grec. anti. glos. et Lc. 22 est Dei sed non in * vel in Mt. ) ΩR² ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩV Li447 Li447@ , sedentem virtutis Cor4 (  Dei cancel.) ω 1 ΩR* ΩJL Weber
interl.| HIERONYMUS. In vita regnantem sempiterna et virtute divina
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 986ra ; facsim., p. 131a} A DEXTRIS  SEDENTEM  VIRTUTIS. 'Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem. Quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen'cq.
cq Cf. Phil. 2, 8-9: « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen ».
et venientem cum nubibus celi.
marg.| CUM  NUBIBUS  CELI. HIERONYMUS. Ascendit in nube cum nube veniet, id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit et cum multiformi Ecclesia que est corpus ipsius et plenitudo ad iudicium venturus est. Sicut dicit Mattheuscr: ‘Cum autem venerit filius hominis et omnes angeli cum eo’ etc.
cr Cf. Mt. 25, 31: « Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue ».
Numérotation du verset Mc. 14,63 
Summus autem sacerdos scindens
marg.| SUMMUS  AUTEM  SACERDOS  SCINDENS. BEDA. Eadem rabies que prius de sede excusserat ad scissionem vestium provocat, ut ostendat Iudeos sacerdotalem gloriam perdidisse et sedem vacuam esse.
marg.| Mos Iudeorum erat cum aliquid blasphemie et quasi contra Deum audiunt scindere vestimenta. Quod etiam Paulus et Barnabas cum in Lichaonia quasi dii honorarentur feceruntcs.
cs Cf. Act. 14, 10-11: « Turbe autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi ».
vestimenta sua ait: Quid adhuc desideramus testes?
marg.| VESTIMENTA etc. HIERONYMUS. Hoc est ephod in quo Iudei habebant honorem amiserunt. Hic adest Samuel scisso pallio de manu Saul, id est regnoct. Milites gentiles non scindunt tunicam Christi, sed sacerdos scidit sacerdotii sui dignitatem.
ct Cf. 1Rg. (1Sm.) 28, 14: « Dixitque ei: Qualis est forma eius? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit ».
marg.| Magno mysterio factum est ut in passione Domini pontifex sua vestimenta scinderet, cum Domini tunica nec a crucifigentibus militibus scindi potuit. Figurabatur enim quod sacerdotium Iudeorum pro sceleribus pontificum esset scindendum. Soliditas vero Ecclesie que vestis est redemptoris sui numquam valet dirumpi. Quamvis enim Iudei, gentiles, heretici, mali catholici, humilitatem Domini contemnant, eius tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem seculi in illis quos sors electionis invenerit.
Numérotation du verset Mc. 14,64 
Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
marg.| QUI  OMNES etc. HIERONYMUS. Quo reatu suo nostrum reatum solveret, et velamen faciei sue velamen cordium nostrorum auferret, et sputis susceptis faciem anime nostre lavaret, et collaphis quibus in caput percussus est, caput humani generis quod est Adam sanaret, et alapis quibus expalmatus est maxima laus eius a nostris manibus et labiis plauderet, unde: «Omnes gentes plaudite manibus»cu. Et cruce sua cruciatum nostrum solveret et morte sua nostram necaret, quia serpente de virga facto alii absorpti sunt serpentes, unde: «Ero mors tua o mors et morsus tuus ero inferne»cv. Opprobria eius nostrum obstruxerunt opprobrium vincula eius nos liberos fecerunt. Corona spinea capitis eius, diadema regni adepti sumus. Vulneribus eius sanati sumus, sepultura eius resurgimus, descensu eius ad infernos ascendimus ad celos. Hic invenitur mel in ore leonis mortui. Hinc propheta: «Quid retribuam Domino pro omnibus que retribuit mihi?»cw.
cu Ps. 47, 2.
cv Os. 13, 14.
cw Ps. 115, 3.
Numérotation du verset Mc. 14,65 
Et
interl.| ideo
ceperunt quidam conspuere eum
interl.| ‘Faciem meam non averti a conspuentibus in me’cx
cx Cf. Is. 50, 6: « Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me ».
interl.| ut nos lavaret
et velare faciem eius
interl.| ut velamenta cordium auferret
marg.| VELARE  FACIEM etc. Non ut scelera eorum non videat, sed ut ipsi quondam Moysi fecerunt a se gratiam cognitionis eius abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templi scissum est et sancta sanctorum arcana patefacta.
et collaphis eum cedere
interl.| ut caput nostrum quod Adam est sanaret
et dicere ei: Prophetiza.
interl.| opprobriis exhonoratur
marg.| PROPHETIZA. Secundum alioscy: «Quis te percussit?» Hoc faciunt in contumeliam eius qui se prophetam voluit haberi. Sed dispensavit hoc ut nos ad tolerandam pro eius nomine irrisionem prepararet qui pro nobis sustinebat.
cy Lc. 22, 64.
Et ministri
interl.| ut applaudamus ei manibus
alapis eum cedebant.
interl.| "Dedi maxillam meam alapis"cz.
cz Dedi.. alapis] sententia ex Lam. 3, 30: « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis », et Is. 51, 6: « Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me », ut ref. Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 4, CCSL 77, lin. 1428: « Dedi maxillas meas alapis et faciem meam non averti a confusione sputorum » =   Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 4, cap. 14, CCSL 120/3, lin. 1101 =   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 8, CCCM 174A, p. 720.64.
marg.| ALAPIS  EUM  CEDEBANT. BEDA. Qui tunc cesus est alapis, et nunc ceditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consputus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.
Numérotation du verset Mc. 14,66 
Et cum esset Petrus in atrio deorsum122,
122 deorsum ω 1 ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Clementina Weber ] seorsum Li447 Li447@
marg.| ET  CUM  ESSET  PETRUS etc. Ancilla primum Petrum prodit cum viri magis possent eum cognoscere, ut et iste sexus in morte Domini videatur pecasse et per passionem Domini redimeretur. Et ideo mulier, prima resurrectionis accepit mysterium et mandata custodit, ut veterem prevaricationis aboleret errorem.
venit una ex ancillis
interl.| titubatio
summi sacerdotis.
Numérotation du verset Mc. 14,67 
Et cum vidisset Petrum calefacientem se123 aspiciens eum124* ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
123 se ω 1 ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Weber ] + ad ignem Li447@
124 eum ΩH ΩP ΩJ Li447@ ΩS ] eum et ΩF, illum Cor2 ( anti. glos.) ω 1L Ed1455 Weber , ille Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,68 
At ille negavit
marg.| AT  ILLE  NEGAVIT. Nota quod negat Christum qui se negat eius esse discipulum. Dominus enim non dixit: ‘Negabis te discipulum meum’ sed me negabis. Negavit ergo eum cum se negavit eius esse discipulum.
dicens: Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium
marg.| ET  EXIIT  FORAS etc. HIERONYMUS. Petrus sine spiritu, voci ancille cessit, cum spiritu, nec regibus, nec principibus terre cedit. Prima ancilla titubatio, secunda consensio, tertius vir actus. Hec trina negatio quam abluit per fletus verbi Christi recordatio. Tunc autem nobis gallus cantat, cum predicator ad compunctionem corda nostra revocat. Tunc incipimus flere cum ignimur intus per scintillam scientie, et foras eximus extra quod fuimus.
125 statim Cor2 (grec. anti. glos.) ΩH ΩS Li447@ ] om. Cor4 ( statim cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL ΩP ΩV Rusch Weber
interl.| predicator qui dicitda:"Vigilate iusti et nolite peccare".
da Cf. 1Cor. 15, 34: « Evigilate iusti et nolite peccare ; ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor ». Cf. Ps. 4, 5.
marg.| GALLUS  CANTAVIT. De hoc galli cantu alii tacent, non tamen negant, sicut et alia multa que alii dicunt alii pretereunt.
Numérotation du verset Mc. 14,69 
Rursus autem cum vidisset eum126* ancilla
126 eum ΩH ΩF ΩR ΩS ΩV] illum Cor4 ω 1 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber, + alia ΩJ Cor2 ( grec. anti. glos., Mt. 26) Cor4 ( illum ponitur in** super [sine?]   alia )
interl.| consensus
interl.| non que prius. Unde Mattheusdb: «Vidit eum alia ancilla».
db Mt. 27, 71.
cepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Numérotation du verset Mc. 14,70 
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus127 qui astabant128
127 rursus Cor2 (anti.) ω1 ΩJ] rursum Wordsworth (Θ) ΩF ΩS ΩV Cas239 Som40
128 astabant Cas239 Som40 ω 1 ΩH CorS2 ( Senonens. et sic plures ) ΩM ΩF Sarum ΩR ΩP ΩL ΩV Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] assistebant CorS2 ( Paris. sic ) ΩJ
interl.| actusO
O ¶Codd. : Cas239 Rusch
dicebant Petro: Vere ex illis es129. Nam et Galileus es.
129 es ω1 ΩJ ΩV] + tu Weber (M G)
marg.| NAM  ET  GALILEUS etc. BEDA. 130 Eadem lingua Galileis et Hierosolymitis est, sed tamen quecumque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare non possit. Unde cum apostololi omnibus linguis loquerentur, inter alios etiam qui habitabant Iudeam dixisse referunturdc: «Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilei sunt? Et quomodo audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?» Et Petrus loquens fratribus in Hierusalem ait dd: «Notum factum est omnibus habitantibus in Hierusalem ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Acheldemach». Quod ideo dicitur quia nomen illud aliter Hierosolymite, aliter Galilei sonabant.P
dc Act. 2, 7.
dd Act. 1, 19.
P ¶Codd. : Cas239 (Non contuli) Rusch
130 Beda] om. Cas239
Numérotation du verset Mc. 14,71 
Ille autem cepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis131.
131 istum - quem dicitis] inv. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,72 
Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus:
marg.| ET  RECORDATUS Est etc. BEDA. Petrus nocte negat, ad galli cantum penitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim in tenebris oblivionis erravit, sperate iam lucis rememoratione correxit, et eius iam adepta presentia plene totum quicquid nutaverat erexit.
Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.
interl.| compungi
marg.| ET  CEPIT  FLERE. BEDA. Quam noxia pravorum colloquia inter fideles, hominem se negavit nosse quem inter condiscipulos iam filium Dei fuerat confessus. Sed in atrio Caiphe penitentiam agere non potest, egreditur foras - ut alii evangeliste narrant - ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_14)

Notes :