Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Mc. 10,1 

Et inde1 exsurgens
1 Et inde CorS1 ΩS ΩJ ΩL ΩP Li447 Li447@ Weber ] Et exinde ΩM Rusch
venit in fines Iudee ultra Iordanem et conveniunt iterum turbe2 ad eum. Et sicut consueverat iterum docebat illos3.
2 iterum turbe ΩM ΩS ΩL Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ ΩP |
3 illos ΩM ΩS ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch ] eos ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,2 

Et accedentes Pharisei interrogabant eum:
si licet viro uxorem dimittere temptantes eum.
Numérotation du verset Mc. 10,3 

At ille respondens ait4: Quid vobis precepit5 Moyses?
4 ait F ΩS Li447 Li447@ ] dixit ΩM ΩP, dixit eis ΩJ ΩL Rusch Weber |
5 vobis precipit ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,4 

Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.
Numérotation du verset Mc. 10,5 

Quibus respondens Iesus ait: Ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis preceptum istud6.
6 istud ΩP ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] illud ΩM
Numérotation du verset Mc. 10,6 

Ab initio autem creature masculum et feminam
fecit eos Deus et dixit7:
7 et dixit Φ ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,7 

Propter hoc relinquet homo patrem8 et matrem9 et adherebit uxori sue10.
8 Patrem F ΩS ΩP ] + suum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
9 matrem ΩM F S J L Rusch Weber ] + suam ΩP Li447 Li447@ |
10 uxori sue CorS2 ΩM F ΩJ ΩP ΩS] ad uxorem suam CorS2 ( al. sic Paris. et est textus ) Cor3 (al.) ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,8 

Et erunt duo
in carne una. Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Numérotation du verset Mc. 10,9 

Quod ergo Deus coniunxit11,
11 coniunxit ΩM ΩJ* ΩP ΩS Li447 Li447@ Rusch ] iunxit Cor1 ΩJ² ΩL Weber
homo non separet.
Numérotation du verset Mc. 10,10 

Et in domo iterum12 discipuli eius de eodem13
12 in domo – iterum S Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ |
13 de eodem] om. F * S |
interrogaverunt14 eum.
14 interrogaverunt S Rusch Weber ] interrogabant Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,11 

Et ait15 illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium commisit16 super eam.
15 ait ΩM F ΩS ΩP Rusch ] dixit Li447 Li447@ , dicit ΩJ ΩL Weber |
16 commisit F ΩS ΩP ] committit ΩM Li447@ ΩJ ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,12 

Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, mechatur.
Numérotation du verset Mc. 10,13 

Et offerebant illi parvulos ut tangeret eos17.
17 eos ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illos ΩM ΩJ ΩL Weber
Discipuli autem
comminabantur18 offerentibus. Quos19 cum vidisset20, indigne tulit et ait illis: Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos. Talium enim est21 regnum Dei.
18 comminabantur ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] comitabantur ΩM |
19 Quos F S ] Quis vel quod CorS2 |
20 vidisset CorS2 ΩM F ΩS ΩP] videret CorS2 ( al.) ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber , + Iesus ΩM F ² ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
21 enim est ΩM ΩS Li447@ Rusch ] inv. F ΩP ΩJ ΩL Li447 Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,15 

Amen dico vobis, quisquis non receperit
regnum Dei22 velut parvulus, non intrabit in23 illud.
22 Dei ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP |
23 in ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,16 

Et complexans eos, imponens24 manus super illos benedicebat eos25.
24 imponens ΩS Rusch ] et praem. ΩM ΩP Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber |
25 eos S J Wordsworth Rusch Weber ] illos Li447 Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 10,17 

Et cum egressus esset26 in via27, precurrens28 quidam genuflexo ante eum
26 esset ΩM F ΩS ΩL ΩP Li447 Li447@ Rusch Weber ] fuisset ΩJ |
27 via Weber (S Z Φ) ΩM F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] viam Weber |
28 precurrens F ΩS ] procurrens ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
rogabat eum dicens29: Magister bone, quid faciam ut vitam eternam percipiam?
29 dicens ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,18 

Iesus autem dixit ei30: Quid me dicis bonum?
30 Iesus ... ei F S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Nemo bonus
nisi unus31 Deus.
31 unus CorS2 Li447@ ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] solus CorS2 (al.) ΩM ΩP ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,19 

Precepta nosti: Ne adulteres32,
32 adulteres] adultes cacogr. ΩP
ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dicas33, ne fraudem feceris, honora patrem34 et matrem35.
33 dicas ΩM F ΩP ΩS] dixeris ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
34 patrem . CorS2 F ΩP ΩS] + tuum ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
35 matrem CorS2 ( fere ubique sine TUAM; prior correctio sine ) ΩM F ΩJ² ΩL ΩP Li447@ ΩS Rusch Weber ] + tuam CorS2 ( secunda correctio habet) ΩJ* ( rubr. sublin. ) |
Numérotation du verset Mc. 10,20 

At ille respondens ait illi: Magister, hec omnia 36 conservavi37 a iuventute mea.
36 hec omnia F ΩS ΩL Li447 Li447@ ] inv. ΩM J P Rusch Weber |
37 conservavi F ΩS J Rusch Weber ] observavi ΩM L Li447 Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 10,21 

Iesus autem intuitus est38 eum
38 est F ΩSP Rusch ] om. ΩMJL Li447 Li447@ Weber
et39 dilexit eum et dixit ei40: Unum tibi deest.
39 et F ΩS P] om. ΩM J L Li447@ Rusch Weber |
40 ei F ΩS Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber |
Vade, quecumque habes41 vende
41 habes F S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
et da pauperibus
et habebis thesaurum42 in celo
42 thesaurum F Rusch Weber ] thesauros Li447@
et veni43
43 veni ΩM F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP
sequere me.
Numérotation du verset Mc. 10,22 

Qui contristatus in verbo abiit merens. Erat enim habens multas possessiones44.
44 habens – multas possessiones F ΩP ΩS Rusch ] inv. ΩJ Weber , h. p. m. ΩM ΩL, p. habens multas Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,23 

Et circumspiciens45 ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias46 habent in regnum Dei introibunt.
45 Circumspiciens ΩS F ] + Iesus ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
46 pecuniam ΩS ΩP] pecunias CorS1 ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, divitias CorS1=Cor3 (al.), mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 10,24 

Discipuli autem obstupebant47 in verbis eius.
47 obstupebant F ΩS ] obstupescebant ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis
in48 regnum Dei introire.
48 in ΩM ΩL ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 10,25 

Facilius est camelum49
49 est camelum] inv. Li447@ *
per foramen acus transire
quam divitem
intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Mc. 10,26 

Quidam50 magis admirabantur
50 Quidam ΩM F ΩS ] Qui ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
dicentes ad seipsos51: Et quis potest salvus fieri?
51 seipsos F S ] semetipsos J Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,27 

Et52 intuens illos Iesus ait illis53: Apud homines impossibile est sed apud Deum omnia possibilia sunt54
52 Et F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩM |
53 illis F ΩS ΩP] om. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
54 apud Deum omnia possibilia sunt F ΩP ΩS ] non apud Deum Wordsworth (Cava), non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,28 

Et post55 cepit ei Petrus56 dicere:
55 Et post ΩM F ΩS ] Et ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch , om. Weber |
56 ei Petrus Rusch ] inv. Li447 Li447@ Weber |
Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Mc. 10,29 

Respondens Iesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores57 aut patrem aut matrem58 aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
57 sorores] + vox illegibilis ΩJ* (rubr. cancel.) |
58 aut p. – aut. m. ΩM ΩS ΩP ΩL Li447@ ΩJ Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,30 

qui non accipiat59 centies tantum,
59 accipiat ΩM ΩS ΩL Li447@ Rusch Weber ] accipiet ΩP ΩJ Li447
nunc in tempore hoc domos60
60 domos F ΩS ΩP] + et ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
fratres et sorores et matres61 et filios et agros cum persecutionibus
61 matres ΩS Li447@ Rusch Weber ] matrem ΩM
et in62 seculo futuro vitam eternam.
62 in S Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,31 

Multi autem erunt primi63 novissimi
63 primi S Rusch Weber ] om. Li447@
et novissimi primi.
Numérotation du verset Mc. 10,32 

Erant autem64 in via ascendentes Hierosolymam65 et precedebat illos66 Iesus
64 autem CorS2 S Li447 Rusch Weber ] enim Li447@ |
65 Hierosolymam S Rusch ] in praem. ΩM ΩL Li447 Li447@ Weber |
66 illos CorS2 (al.) ΩM ΩL ΩS ΩP Li447@ Rusch Weber ] om. CorS2 ΩJ |
et stupebant
et sequentes timebant et assumens iterum duodecim
cepit Iesus67 illis68 dicere que essent ei69 ventura70.
67 Iesus F ΩS ΩP ] im. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
68 illis ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP |
69 ei S Rusch Weber ] om. Li447@ , eis Li447 |
70 ventura ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eventura ΩL |
Numérotation du verset Mc. 10,33 

Quia ecce ascendimus71 Hierosolymam et Filius hominis
71 ecce ascendimus S Li447 Rusch Weber ] ate accendimus Li447@
tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt72 eum morte et tradent eum gentibus
72 condemnabunt F* ΩS] senioribus et condemnabunt ΩM F ² ΩP Li447 Li447@ , senioribus et damnabunt ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,34 

et illudent ei et spuent eum73 et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget.
73 spuent eum F ΩS ΩP ] conspuent eum ΩM ( om. eum) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,35 

Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedei
dicentes: Magister, volumus ut quodcumque
petierimus facias74 nobis.
74 facias ΩM F ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] fiat ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,36 

At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
Numérotation du verset Mc. 10,37 

Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam75 et alius76 ad sinistram tuam77 sedeamus in gloria tua.
75 tuam ΩM F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Wordsworth ( G ) |
76 alius ΩM F ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] alter ΩP (hapax) |
77 tuam ΩM F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Kells Wordsworth ( G ) |
Numérotation du verset Mc. 10,38 

Iesus autem dixit eis78: Nescitis quid petatis.
78 dixit eis F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] ait illis ΩM, ait eis ΩL ΩJ Rusch Weber
Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum79
79 bibiturus sum CorS2 ( bene, sic textus ) ΩS ΩP] bibo CorS2 ( al. ) ΩM ΩL ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
aut baptismo80
80 baptismo ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber
quo81 baptizor baptizari?
81 quo F S ] + ego ΩM ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,39 

At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait82 illis83: calicem quidem quem ego bibo bibetis84 et baptismo85 quo ego baptizor baptizabimini.
82 Ait] dixit F |
83 illis F ΩS ΩP] eis ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
84 quidem quem ego bibo bibetis Cor1 ΩM F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Weber ] quidem meum bibetis Rusch (hapax) |
85 baptismo F ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,40 

Sedere autem ad dexteram meam86 vel ad sinistram87,
86 meam F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩM |
87 sinistram F ΩJ ΩS Li447@ Rusch Weber ] sinistrum ΩP |
non est meum dare vobis sed quibus paratum est.
Numérotation du verset Mc. 10,41 

Et88 audientes
88 Et ΩM ΩJ ΩL ΩS Catena (Li447 Li447@) Rusch Weber] om. ΩP
decem indignati sunt89
89 indignati sunt ΩS ΩP Rusch ] ceperunt indignari ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
de Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 10,42 

Iesus autem vocans eos
ait illis: Scitis quia hi90 qui videntur principari gentibus91 dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum.
90 hi(i) ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩM |
91 principari gentibus ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,43 

Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior
erit minister vester92,
92 minister vester F ΩS] inv. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,44 

et quicumque voluerit in93 vobis primus esse94, erit omnium servus.
93 in ΩM F ΩP ΩL ΩS Li447@ ΩJ (post. corr. ) Rusch ] inter Kells ΩJ ( Cor3 exp. et cancel. : ter) |
94 in vobis – primus esse ΩM ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,45 

Nam et filius hominis
non venit
ut ministretur95* ei96 sed ut ministraret
95 ministretur ΩJ ΩS Li447@ ] ministraretur ΩM ΩP ΩL Rusch Weber |
96 ei F S Rusch Weber ] om. Li447@ |
et daret animam suam redemptionem pro multis.
Numérotation du verset Mc. 10,46 

Et veniunt97 Hiericho98.
97 veniunt ΩM F ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] venerunt ΩJ ΩP |
98 Hiericho Weber (M P G D) Catena Rusch Clementina] Hierichum Weber |
Et proficiscente eo de Hiericho,
et discipulis eius et plurima multitudine, filius Thimei Barthimeus cecus sedebat99 iuxta viam mendicans.
99 cecus sedebat ΩM F ΩJΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
Numérotation du verset Mc. 10,47 

Qui cum audisset quia100 Iesus Nazarenus est101,
100 quia ΩM F ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] quod ΩJ Li447 Li447@ |
101 est F ? ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447 Li447@ Weber ] esset Rusch |
cepit clamare et102 dicere: Iesu Fili David, miserere mei103.
102 et F Rusch Weber ] ac Li447 Li447@ |
103 Iesu fili David - miserere mei ΩM ΩP ΩS (inv.), mutil. F ] Fili David Iesu miserere mei ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,48 

Et comminabantur ei multi104* ut taceret. At ille multo magis clamabat105:
104 ei multi ΩM F ΩJ ΩP ΩL ΩS Catena (Li447@ Mt366 Mt366@) ] ei Li447 inv. Rusch , illi multi Weber | multi om. Li447 |
105 clamabat S Rusch Weber ] + dicens Li447@ |
Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Mc. 10,49 

Et stans
Iesus iussit eum106 vocari.
106 iussit eum F ΩS ] precepit illum ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Et vocabant107* cecum108,
107 vocabant F ΩS ] vocant ΩM ΩJ ΩL Catena (Gz378@ Li447 Li447@ Mt366 Mt366@) Rusch Weber |
108 cecum ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum ΩM |
dicentes ei: Animequior esto,
surge,
vocat te.
Numérotation du verset Mc. 10,50 

Qui proiecto vestimento suo
exiliens venit ad eum.
Numérotation du verset Mc. 10,51 

Et respondens Iesus dixit ei109* : Quid tibi vis 110* faciam?
109 Iesus dixit ei F S ] Iesus dixit illi ΩM ΩP ΩJ ΩL Catena@ (Li447 Mt366 Gz366) Rusch , illi Iesus dixit Weber , Iesus ait illi Catena (Gz378 Li447 Mt366) |
110 tibi vis ΩM F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber |
Cecus dixit ei111: Rabboni,
111 dixit ei F ΩS] autem praem. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber, dixit ad eum Rusch
ut videam.
Numérotation du verset Mc. 10,52 

Iesus autem dixit112 ei113: Vade114,
112 dixit F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] ait ΩM ΩJ ΩL Weber |
113 ei F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber |
114 Vade Cor1 (lectio certior) |
fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

Capitulum 10

Numérotation du verset Mc. 10,1 
Et inde1 exsurgens
1 Et inde CorS1 ΩS ΩJ ΩL ΩP Li447 Li447@ Weber ] Et exinde ΩM Rusch
marg.| ET  EXINDE  EXSURGENS etc. Hucusque ea que in Galilea fecit et docuit. Hinc narrat que in Iudea fecit et docuit et passus est. Et primo que trans Iordanem ad orientem, deinde que cis Iordanem, quando venit Hiericho et Bethaniam et Hierusalem. Cum enim omnis Iudeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Iudeadicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Iudea ad distinctionem Galilee Decapolis et ceterarum in eadem provincia regionum.
venit in fines Iudee ultra Iordanem et conveniunt iterum turbe2 ad eum. Et sicut consueverat iterum docebat illos3.
2 iterum turbe ΩM ΩS ΩL Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ ΩP
3 illos ΩM ΩS ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch ] eos ΩP
Numérotation du verset Mc. 10,2 
Et accedentes Pharisei interrogabant eum:
interl.| hoc
marg.| PHARISEI  INTERROGABANT. Magna distantia inter turbas et Phariseos. He conveniunt ut doceantur et infirmi curentur, sicut Mattheus aperte dicita, illi ut temptando decipiantb. Has enim devotio pietatis, illos adducit stimulus livoris.c
a Mt. 15, 29-31.
b Cf. Mt. 19, 2-3: « Et secute sunt eum turbe multe, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? ».
c Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 3, cap. 10, CCSL 120, lin. 613-617: « Et hic notanda mentium distantia in turbis et Pharisaeis. Hae conueniunt ut doceantur et sui sanentur infirmi sicut euangelista Matheus aperte commemorat ; illi accedunt ut saluatorem ac doctorem ueritatis temptando decipiant. Neque hoc mirandum, nam hos deuotio pietatis illos stimulus adduxit liuoris ».
si licet viro uxorem dimittere temptantes eum.
marg.| SI  LICET  VIRO etc. BEDA. Cornuto sillogismo temptavit, et quicquid respondeat capere putant. Si dicit dimittendam et aliam ducendam, pudicie predicator sibi videtur contraire. Si non dimittendam, reus sacrilegii et contra doctrinam Moysi, et per Moysen contra doctrinam Dei facere. Igitur Dominus sic responsum temperavit, ut transeat decipulam, Scripturam sane intellectam in testimonium adducens et naturalem legem, primamque Dei sententiam secunde opponens que non voluntate Dei sed peccantium necessitate concessa est.
Numérotation du verset Mc. 10,3 
At ille respondens ait4: Quid vobis precepit5 Moyses?
4 ait Ω F ΩS Li447 Li447@ ] dixit ΩM ΩP, dixit eis ΩJ ΩL Rusch Weber
5 vobis precipit ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
Numérotation du verset Mc. 10,4 
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.
Numérotation du verset Mc. 10,5 
Quibus respondens Iesus ait: Ad duritiam cordis vestri
interl.| Moyses quasi hominis est consilium non Dei imperium
marg.| AD  DURITIAM  CORDIS. BEDA. Numquid Deus contrarius sibi est, ut aliquid ante iusserit, et idem post novo fregerit imperio? Non. Sed Moyses videns propter desiderium secundarum nuptiarum uxores primas interfici, aut in malam vitam duci, maluit indulgere discidium propter discordiam, quam per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.
scripsit vobis preceptum istud6.
6 istud ΩP ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] illud ΩM
Numérotation du verset Mc. 10,6 
Ab initio autem creature masculum et feminam
interl.| non feminas, in hoc ostendit secunda esse vitanda coniugia
fecit eos Deus et dixit7:
7 et dixit Φ ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,7 
Propter hoc relinquet homo patrem8 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 978ra ; facsim., p. 115a} et matrem9 et adherebit uxori sue10.
8 Patrem Ω F ΩS ΩP ] + suum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
9 matrem ΩM Ω F Ω S Ω J Ω L Rusch Weber ] + suam ΩP Li447 Li447@
10 uxori sue CorS2 ΩM Ω F ΩJ ΩP ΩS] ad uxorem suam CorS2 ( al. sic Paris. et est textus ) Cor3 (al.) ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| non ad uxores
Numérotation du verset Mc. 10,8 
Et erunt duo
interl.| non tres
in carne una. Itaque iam non sunt duo sed una caro.
marg.| ET  ERUNT  DUO etc. Premium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas iuncta spiritui unus spiritus efficitur.
Numérotation du verset Mc. 10,9 
Quod ergo Deus coniunxit11,
11 coniunxit ΩM ΩJ* ΩP ΩS Li447 Li447@ Rusch ] iunxit Cor1 ΩJ² ΩL Weber
interl.| faciendo unam carnem viri et femine
homo non separet.
marg.| HOMO  NON  SEPARET. Desiderio secunde uxoris. Deus separat qui coniungit, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 978ra ; facsim., p. 115a} quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei - eo quod tempus breve fit - sic habent uxores quasi non habentes.
Numérotation du verset Mc. 10,10 
Et in domo iterum12 discipuli eius de eodem13
12 in domo – iterum Ω S Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@
13 de eodem] om. Ω F * Ω S
interl.| de quo Pharisei
interrogaverunt14 eum.
14 interrogaverunt Ω S Rusch Weber ] interrogabant Li447@
marg.| ET  IN  DOMO  ITERUM etc. HIERONYMUS. Non discipuli   interrogaverunt prius sed Pharisei. Sed secunda interrogatio ab aliis, id est ab apostolis iterum dicta est, quia de eadem re de qua Pharisei.
marg.| HIERONYMUS. Iterata sententia verbi non fastidium sed esuriem et sitim prestat, unded: “Qui me comedunt adhuc esuriunt et qui me bibunt adhuc sitiunt”. Melliflua sapientie eloquia gustata, diligentibus multimodum saporem reddunt. Quod significatum est quando Dominus pluit manna ad manducandum, sub sole liquescens ut est hoce: «Fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum». Ad ignem duratur, utf «panis cor hominis confirmet», ut est: «Si quis vult post me venire»g etc.
d Cf. Sir. 24, 29: « Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient ».
e Mt. 13, 43: « Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat » iuxta Corpus antiphonalium officii, n° 2908.
f Ps. 103, 15.
g Mt. 16, 24.
Numérotation du verset Mc. 10,11 
Et ait15 illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium commisit16 super eam.
15 ait ΩM Ω F ΩS ΩP Rusch ] dixit Li447 Li447@ , dicit ΩJ ΩL Weber
16 commisit Ω F ΩS ΩP ] committit ΩM Li447@ ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,12 
Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, mechatur.
marg.| QUICUMQUE  DIMISERIT. BEDA. Mattheus pleniush: «Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur». Una ergo solummodo causa est carnalis: fornicatio ; una spiritualis: timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi, religionis causa, fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege prescripta, ut alia ducatur vivente ea que est relicta.
h Mt. 19, 9.
Numérotation du verset Mc. 10,13 
Et offerebant illi parvulos ut tangeret eos17.
17 eos ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illos ΩM ΩJ ΩL Weber
interl.| forsan quia parvulum statuerat in medio discipulorum et complexatu fuerat
Discipuli autem
marg.| DISCIPULI  AUTEM. Non quia nollent eis et manu et voce salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.
comminabantur18 offerentibus. Quos19 cum vidisset20, indigne tulit et ait illis: Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos. Talium enim est21 regnum Dei.
18 comminabantur ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] comitabantur ΩM
19 Quos Ω F Ω S ] Quis vel quod CorS2
20 vidisset CorS2 ΩM Ω F ΩS ΩP] videret CorS2 ( al.) ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber , + Iesus ΩM Ω F ² ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
21 enim est ΩM ΩS Li447@ Rusch ] inv. Ω F ΩP ΩJ ΩL Li447 Weber
interl.| vere talium quia:   amen dico vobis
marg.| TALIUM  ENIM  EST etc. Talium significanter dicit non istorum. Quasi dicat: mores regnant non etas. His promittitur regnum celorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam quibus congruit illud apostoli: ‘Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote'i.
i Cf. 1Cor. 14, 20: « Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote ».
Numérotation du verset Mc. 10,15 
Amen dico vobis, quisquis non receperit
marg.| QUISQUIS  NON. Qui non perseverat in ira, non lhesus meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore aliud in corde. Quasi: si tales non fueritis non intrabitis in regnum celorum.
regnum Dei22 velut parvulus, non intrabit in23 illud.
22 Dei ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP
23 in ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩP
marg.| REGNUM  DEI etc. Id est doctrinam evangelii sicut parvuli accipere iubemur, id est sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit cum metu obtemperat et quiescit, ita et nos obediendo simpliciter et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.
Numérotation du verset Mc. 10,16 
Et complexans eos, imponens24 manus super illos benedicebat eos25.
24 imponens ΩS Rusch ] et praem. ΩM ΩP Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
25 eos Ω S Ω J Wordsworth Rusch Weber ] illos Li447 Li447@
interl.| ut significet tales sua dilectione et gratia et benedictione esse dignos
Numérotation du verset Mc. 10,17 
Et cum egressus esset26 in via27, precurrens28 quidam genuflexo ante eum
26 esset ΩM Ω F ΩS ΩL ΩP Li447 Li447@ Rusch Weber ] fuisset ΩJ
27 via Weber (S Z Φ) ΩM Ω F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] viam Weber
28 precurrens Ω F ΩS ] procurrens ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
marg.| PROCURRENS  QUIDAM  GENUFLEXO. BEDA. Audierat credo iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis essesimiles introitu regni celestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat non per parabolas sed aperte, quibus operummeritis vitam eternam consequi possit.
rogabat eum dicens29: Magister bone, quid faciam ut vitam eternam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 978va ; facsim., p. 116a} percipiam?
29 dicens ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,18 
Iesus autem dixit ei30: Quid me dicis bonum?
30 Iesus ... ei Ω F Ω S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 978va ; facsim., p. 116a} QUID  ME  DICIS  BONUM. BEDA. Quia magistrum vocaverat bonum et non Deum, vel Dei filium discit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum, de quoj: «Confitemini Domino quoniam bonus». Unus autem Deus bonus non pater solus sed et filius qui dicit: «Ego sum pastor bonus»k. Et Spiritus sanctus bonus est de quo: «Pater de celo dabit spiritum bonum petentibus se»l. Una scilicet et individua Trinitas Pater, et Filius et Spiritus sanctus solus et unus Deus bonus est. Non igitur bonum se negat sed Deum esse significat. Nec se magistrum bonum non esse sed absque Deo nullum bonum esse testatur.
j Ps. 105, 1 ; Ps. 106, 1 ; Ps. 117, 1 ; Ps. 135, 1.
k Io. 10, 14.
l Lc. 11, 13.
Nemo bonus
interl.| comparatione Dei
nisi unus31 Deus.
31 unus CorS2 Li447@ ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] solus CorS2 (al.) ΩM ΩP ΩS
interl.| qui solus bonus ex se, alii per ipsum boni
Numérotation du verset Mc. 10,19 
Precepta nosti: Ne adulteres32,
32 adulteres] adultes cacogr. ΩP
marg.| NE  ADULTERES. BEDA. Hec est puerilis innocentie castitas que nobis imitanda proponitur si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane quod iustitia legis suo tempore custodita non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat eternam.
ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dicas33, ne fraudem feceris, honora patrem34 et matrem35.
33 dicas ΩM Ω F ΩP ΩS] dixeris ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
34 patrem . CorS2 Ω F ΩP ΩS] + tuum ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
35 matrem CorS2 ( fere ubique sine tuam; prior correctio sine ) ΩM Ω F ΩJ² ΩL ΩP Li447@ ΩS Rusch Weber ] + tuam CorS2 ( secunda correctio habet) ΩJ* ( rubr. sublin. )
Numérotation du verset Mc. 10,20 
At ille respondens ait illi: Magister, hec omnia 36 conservavi37 a iuventute mea.
36 hec omnia Ω F ΩS ΩL Li447 Li447@ Ed1455 ] inv. ΩM Ω J Ω P Rusch Weber
37 conservavi Ω F ΩS Ω J Rusch Weber ] observavi ΩM Ω L Li447 Li447@
marg.| MAGISTER,  OMNIA  HEC  CONSERVAVI etc. BEDA. Non putandus est voto temptantis - ut quidam putant -Dominum interogasse et de sua vita mentitum esse, cum se legis mandata custodisse dixerit sed simpliciter confessus. Si enim mentiretur, numquam intuitus arcana cordis eius eum diligere diceretur Iesus. Diligit enim eos qui mandata legis etiam minora custodiunt, et quod in lege minus fuerat, his qui perfecti esse desiderant ostendit, quia non venit solvere legem sed adimplere. Unde addit:   Vade quecumque habes vende etc.
Numérotation du verset Mc. 10,21 
Iesus autem intuitus est38 eum
38 est Ω F ΩSP Rusch ] om. ΩMJL Li447 Li447@ Weber
interl.| arcana cordis eius
et39 dilexit eum et dixit ei40: Unum tibi deest.
39 et Ω F ΩS Ω P] om. ΩM Ω J Ω L Li447@ Rusch Weber
40 ei Ω F ΩS Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber
interl.| ad perfectionem
Vade, quecumque habes41 vende
41 habes Ω F Ω S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
interl.| omnia omnino, non partem sicut Ananiasm
m Cf. Act. 5, 1-2: « Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit ».
et da pauperibus
interl.| «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem»n
n Ps. 41, 2.
et habebis thesaurum42 in celo
42 thesaurum Ω F Rusch Weber ] thesauros Li447@
interl.| 'Quem nec erugo nec tinea demolitur’o
o Cf. Mt. 6, 20: « Thesaurizate autem vobis thesauros in celo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur ».
et veni43
43 veni ΩM Ω F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP
interl.| quia hoc solum non sufficit
sequere me.
interl.| imitando sicut ego ambulo ambulando
marg.| ET  VENI  SEQUERE. BEDA. Quasi diceret: post contemptas divitias salvatorem imitare, id est relictis malis fac bona. Facilius sacculus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.
Numérotation du verset Mc. 10,22 
Qui contristatus in verbo abiit merens. Erat enim habens multas possessiones44.
44 habens – multas possessiones Ω F ΩP ΩS Rusch ] inv. ΩJ Weber , h. p. m. ΩM ΩL, p. habens multas Li447 Li447@
interl.| causa tristitie
marg.| HIERONYMUS. Quasi spinas nascentes et tribulos que sementem dominicam suffocaverunt
Numérotation du verset Mc. 10,23 
Et circumspiciens45 ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias46 habent in regnum Dei introibunt.
45 Circumspiciens ΩS Ω F ] + Iesus ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
46 pecuniam ΩS ΩP] pecunias CorS1 ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, divitias CorS1=Cor3 (al.), mutil. Ω F
marg.| QUAM  DIFFICILE  QUI. BEDA. Qui multiplicandis divitiis incumbunt patet, quia vite alterius gaudia querere contemnunt. Sed aliud est pecuniam habere aliud amare. Multi habent et non amant, et multi non habent et amant. Item alii et habent et amant. Alii vero non habere nec amare se gaudent, qui tutories sunt et quidem cum Apostolo dicere possunt: ‘Mihi mundus crucifixus et ego mundo'p. Unde et Salomon non ait ‘qui habet’ sed «qui amat divitias fructus non capiet ex eis»q. Et ipse Dominus in his verbis discipulis obstupentibus dicens:   Filioli etc.
p Cf. Gal. 6, 14: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ».
q Qo. (Ecl.) 5, 9.
marg.| Non ait: Impossibile. Quod enim impossibile est omnino fieri non potest, quod difficile cum labore potest fieri, sed cum magno labore, iuvante Dei gratia, ut pecunias habentes vel etiam in eis confidentes exutis philargyrie retinaculis intrare possint regnum Dei .
Numérotation du verset Mc. 10,24 
Discipuli autem obstupebant47 in verbis eius.
47 obstupebant Ω F ΩS ] obstupescebant ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
interl.| quia non poterant intelligere
At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis
interl.| non dicit habentes, sed in eis confidentes
48 in ΩM ΩL ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩJ Weber
interl.| vere difficile quia
Numérotation du verset Mc. 10,25 
Facilius est camelum49
49 est camelum] inv. Li447@ *
interl.| Christum
marg.| FACILIUS  EST  CAMELUM. BEDA. Quomodo ergo in evangelio Mattheus et Zaccheus et Ioseph et in veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde Davidr: «Unicus et pauper sum ego». Et idems: «Divitie si affluant nolite cor apponere». {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 978vb ; facsim., p. 116b} Non ait nolite suscipere.
r Ps. 24, 16.
s Ps. 61, 11.
marg.| Alleg<orice>. Facilius est Christum pati pro dilectoribus seculi, quam eos ad Christum posse converti. Camelus enim Christus est qui sponte humiliatus infirmitatis nostre onera sustulit. In quo enim melius intelligitur: «Quanto maior es humilia te in omnibus»t. Acus punctiones, id est dolores, passiones. Foramen acus angustia passionis qua velut scissa vestimenta nostre nature quodammodo resartire, id est reparare dignatus est. Unde post lapsum melius induti gaudeamus. Ad hoc testimonium Apostoli: “Quicumque baptizati estis in Christo Christum induistis”u.
t Sir. 3, 20.
u Cf. Gal. 3, 27.
per foramen acus transire
interl.| angustias passionis
quam divitem
interl.| divitias amantem
intrare in regnum Dei.
interl.| quod est pauperumv
v Cf. Mt. 5, 3: « Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum ».
Numérotation du verset Mc. 10,26 
Quidam50 magis admirabantur
50 Quidam ΩM Ω F ΩS ] Qui ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| quam ante quia idem repetendo confirmavit
dicentes ad seipsos51: Et quis potest salvus fieri?
51 seipsos Ω F Ω S ] semetipsos Ω J Rusch Weber
interl.| cum pene omnes cupiunt fieri divites
marg.| ET  QUIS  POTEST. Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.
Numérotation du verset Mc. 10,27 
Et52 intuens illos Iesus ait illis53: Apud homines impossibile est sed apud Deum omnia possibilia sunt54
52 Et Ω F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩM
53 illis Ω F ΩS ΩP] om. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
54 apud Deum omnia possibilia sunt Ω F ΩP ΩS ] non apud Deum Wordsworth (Cava), non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
marg.| APUD  DEUM etc. Qui a cupiditate terrenorum ad caritatem eternorum convertere potest et superbos facere humiles.
Numérotation du verset Mc. 10,28 
Et post55 cepit ei Petrus56 dicere:
55 Et post ΩM Ω F ΩS ] Et ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch , om. Weber
56 ei Petrus Rusch ] inv. Li447 Li447@ Weber
interl.| quia audivit divites non posse intrare in regnum celorum
Ecce nos dimisimus omnia
marg.| ECCE  NOS  DIMISIMUS. Grandis fiducia. Piscator erat, dives non erat, victum manu et arte querebat, et tamen confidenter dicit:   Ecce nos reliquimus omnia etc.
et secuti sumus te.
marg.| ET  SECUTI  SUMUS. Quia non sufficit sic dimittere, iungit quod perfectum est:   Et secuti sumus te. Quasi: fecimus quod iussisti quid ergo dabis nobis premii.
Numérotation du verset Mc. 10,29 
Respondens Iesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores57 aut patrem aut matrem58 aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
57 sorores] + vox illegibilis ΩJ* (rubr. cancel.)
58 aut p. – aut. m. ΩM ΩS ΩP ΩL Li447@ ΩJ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Mc. 10,30 
qui non accipiat59 centies tantum,
59 accipiat ΩM ΩS ΩL Li447@ Rusch Weber ] accipiet ΩP ΩJ Li447
interl.| omnes sancti et quecumque habent comunicantur ei
marg.| CENTIES  TANTUM. BEDA. Hac occasione quidam iudaicam mille annorum fabulam post resurrectionem iustorum dogmatizant quando omnia que popter Deum dimisimus, multiplici nobis fenore sunt reddenda insuper et vita eterna. Nec vident quam sint inepti, saltem in centenis uxoribus secundum alios evangelistas, presertim cum Dominus dicat nec nubent nec nubentur, et ea reddenda in hoc tempore cum persecutionibus que post resurrectionem omnino iustis nulle erunt. Sensus ergo est: qui propter evangelium Christi carnalia reliquerit, spiritualia bona recipiet que sui merito et comparatione ita erunt quasi parvo numero centenarius comparatus, quia a fratribus et sororibus - quibus spirituali glutino colligatur - multo gratiorem etiam in hac vita recipiet caritatem. Unde: «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una»w. Et erant illis omnia communia. Aliter. Centenarius a leva translatus in dexteram, licet eandem in flexu digitorum videatur tenere significationem vel figuram quam denarius in leva, numerum tamen quantitatis magnitudine supervadit, quia omnes qui propter regnum Dei temporalia spernunt etiam in hac vita persecutionibus plena regni gaudium fide certa pregustant, et in exspectatione patrie celestis que per dexteram significatur omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur.
w Act. 4, 32.
nunc in tempore hoc domos60
60 domos Ω F ΩS ΩP] + et ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
interl.| spirituales
fratres et sorores et matres61 et filios et agros cum persecutionibus
61 matres ΩS Li447@ Rusch Weber ] matrem ΩM
interl.| hoc enim persecutionibus plenum est tempus
et in62 seculo futuro vitam eternam.
62 in Ω S Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,31 
Multi autem erunt primi63 novissimi
63 primi Ω S Rusch Weber ] om. Li447@
interl.| Iuda de apostolo apostata
marg.| MULTI  AUTEM. Quia multi incipiunt sed non perficiunt. Terribilis sententia subditur:   Multi autem etc.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979ra ; facsim., p. 117a} Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudetx. Quotidie quoque videmus multos laicos magnis vite meritis excellere, et alios a prima etate spirituali studio ferventes ad extremum otio torpescere.
x Cf. Lc. 23, 33-43.
et novissimi primi.
interl.| ut latro
Numérotation du verset Mc. 10,32 
Erant autem64 in via ascendentes {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979ra ; facsim., p. 117a} Hierosolymam65 et precedebat illos66 Iesus
64 autem CorS2 Ω S Li447 Rusch Weber ] enim Li447@
65 Hierosolymam Ω S Rusch ] in praem. ΩM ΩL Li447 Li447@ Weber
66 illos CorS2 (al.) ΩM ΩL ΩS ΩP Li447@ Rusch Weber ] om. CorS2 ΩJ
interl.| quasi caput, unus moriturus pro omnibus
interl.| ad mortem imperterritus
et stupebant
marg.| ET  STUPEBANT. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis predixerat et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille cuius vita et magisterio gaudebant occideretur.
et sequentes timebant et assumens iterum duodecim
marg.| ET  ASSUMENS. BEDA. Previdens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, longe ante et passionis penam et resurrectionis gloriam predicit ut cum morientem viderent, resurrecturum non dubitarent.
marg.| Paganorum quoque dementiam qui eius crucem irrident aperte confutat, cum et passionis tempus quasi futurorum prescius ostendit et locum mortis quasi intrepidus adit.
cepit Iesus67 illis68 dicere que essent ei69 ventura70.
67 Iesus Ω F ΩS ΩP ] im. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
68 illis ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP
69 ei Ω S Rusch Weber ] om. Li447@ , eis Li447
70 ventura ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eventura ΩL
interl.| quia videbat eos timere
interl.| hec scilicet
Numérotation du verset Mc. 10,33 
Quia ecce ascendimus71 Hierosolymam et Filius hominis
71 ecce ascendimus Ω S Li447 Rusch Weber ] ate accendimus Li447@
interl.| ad quem pertinet pati, quia non potest divinitas pati vel ledi
tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt72 eum morte et tradent eum gentibus
72 condemnabunt Ω F* ΩS] senioribus et condemnabunt ΩM Ω F ² ΩP Li447 Li447@ , senioribus et damnabunt ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,34 
et illudent ei et spuent eum73 et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget.
73 spuent eum Ω F ΩS ΩP ] conspuent eum ΩM ( om. eum) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,35 
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedei
marg.| ET  ACCEDUNT etc. Audita resurrectione immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare.
marg.| Mattheus dicit matrem postulassey sed Marcus dicit ipsos desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat. Et in utroque evangelista Dominus non matri sed ipsis respondit.
y Cf. Mt. 20, 20: « Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo ».
dicentes: Magister, volumus ut quodcumque
interl.| astute sine nomine munus
petierimus facias74 nobis.
74 facias ΩM Ω F ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] fiat ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,36 
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
interl.| interrogat ut stultitiam confessis corrigat
Numérotation du verset Mc. 10,37 
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam75 et alius76 ad sinistram tuam77 sedeamus in gloria tua.
75 tuam ΩM Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Wordsworth ( G )
76 alius ΩM Ω F ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] alter ΩP (hapax)
77 tuam ΩM Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Kells Wordsworth ( G )
Numérotation du verset Mc. 10,38 
Iesus autem dixit eis78: Nescitis quid petatis.
78 dixit eis Ω F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] ait illis ΩM, ait eis ΩL ΩJ Rusch Weber
interl.| regnare vultis qui non meruistis culmen honoris sine exercitio laboris
Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum79
79 bibiturus sum CorS2 ( bene, sic textus ) ΩS ΩP] bibo CorS2 ( al. ) ΩM ΩL ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| passionem, unde appropinquante passione suaz: “Pater si vis transfer calicem hunc a me”
z Cf. Lc. 22, 42: « Dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat ».
80 baptismo ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber
interl.| id est tinctura passionis
marg.| AUT  BAPTISMO. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicitaa: “Baptismo habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur?”
aa Cf. Lc. 12, 50: « Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? ».
quo81 baptizor baptizari?
81 quo Ω F Ω S ] + ego ΩM ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,39 
At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait82 illis83: calicem quidem quem ego bibo bibetis84 et baptismo85 quo ego baptizor baptizabimini.
82 Ait] dixit Ω F
83 illis Ω F ΩS ΩP] eis ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
84 quidem quem ego bibo bibetis Cor1 ΩM Ω F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Weber ] quidem meum bibetis Rusch (hapax)
85 baptismo Ω F ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber
marg.| CALICEM  QUIDEM. BEDA. Iacobus ab Herode capite truncatus, Ioannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.
Numérotation du verset Mc. 10,40 
Sedere autem ad dexteram meam86 vel ad sinistram87,
86 meam Ω F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩM
87 sinistram Ω F ΩJ ΩS Li447@ Rusch Weber ] sinistrum ΩP
marg.| SEDERE  AUTEM etc. Quasi vultis hoc tribuam vobis? Sed regnum celorum non est dantis sed accipientis: «Non enim personarum acceptio est apud Deum»ab, sed quicumque dignus fuerit accipiet quod non persone sed vite paratum est.
ab Rm. 2, 11.
non est meum dare vobis sed quibus paratum est.
marg.| VOBIS etc. Adhuc superbis, quasi: si vultis accipere nolite esse quod estis, aliis paratum est et vos alii estote, et vobis   paratum est quod   est , prius humiliamini qui iam vultis exaltari.
Numérotation du verset Mc. 10,41 
Et88 audientes
88 Et ΩM ΩJ ΩL ΩS Catena (Li447 Li447@) Rusch Weber] om. ΩP
interl.| petitionem eorum
decem indignati sunt89
89 indignati sunt ΩS ΩP Rusch ] ceperunt indignari ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
interl.| alias: ceperunt indignari
marg.| INDIGNATI  SUNT. Non de matre sed de filiis qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.
de Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 10,42 
Iesus autem vocans eos
marg.| IESUS  AUTEM  VOCANS  EOS. Humilis magister et pius et mitis, nec cupiditatis immodice duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet maiorem esse qui minor fuerit et Dominum qui servus sit. Frustra igitur aut illi ad maiora suspirant, aut hi super desiderio eorum dolent cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent ad opera erubescerent:   Nam et filius hominis etc.
ait illis: Scitis quia hi90 qui videntur principari gentibus91 dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum.
90 hi(i) ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩM
91 principari gentibus ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
Numérotation du verset Mc. 10,43 
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior
interl.| in celo
erit minister vester92,
92 minister vester Ω F ΩS] inv. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
interl.| in terra
interl.| id est:
Numérotation du verset Mc. 10,44 
et quicumque voluerit in93 vobis primus esse94, erit omnium servus.
93 in ΩM Ω F ΩP ΩL ΩS Li447@ ΩJ (post. corr. ) Rusch ] inter Kells ΩJ ( Cor3 exp. et cancel. : ter)
94 in vobis – primus esse ΩM ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
interl.| quod debetis amplecti
Numérotation du verset Mc. 10,45 
Nam et filius hominis
interl.| nota eum qui ministrat hominis filium appellari
non venit
interl.| in carne
ut ministretur95* ei96 sed ut ministraret
95 ministretur ΩJ ΩS Li447@ ] ministraretur ΩM ΩP ΩL Rusch Weber
96 ei Ω F Ω S Rusch Weber ] om. Li447@
interl.| intantum ut etiam animam daret
et daret animam suam redemptionem pro multis.
interl.| non pro omnibus, sed pro his qui credere voluerunt
Numérotation du verset Mc. 10,46 
Et veniunt97 Hiericho98.
97 veniunt ΩM Ω F ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] venerunt ΩJ ΩP
98 Hiericho Weber (M P G D) Catena Rusch Clementina] Hierichum Weber
interl.| HIERONYMUS. Qui scropturam servat nec complet, iuxta mensam mendicans esurit.
marg.| ET  VENIUNT  HIERICHO. HIERONYMUS.   Hiericho luna vel anathema quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi preparatio est celestis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979ra ; facsim., p. 117a} Hierusalem. Unde Hiericho deserentes, Hierusalem id est visioni pacis appropinquant.
Et proficiscente eo de Hiericho,
marg.| ET  PROFICISCENTE  EO  DE  HIERICHO etc. BEDA. Quia ascendente ad celos Domino et fidelibus sequentibus cunctis, scilicet electis ab initio mundi cum illo regnum celeste ingredientibus, mox gentium populus diu perfidia cecus, audito Christi adventu, cepit lumen salutis sperare. Iuxta viam sedens mendicat, quia nondum veritatis iter agnoscens sedula desiderii inquisitione ad hoc venire contendit, ut Cornelius qui Deum quem colebat crebris precibus ut se illuminare dignaretur orabat. Transeundo audit, stando illuminat, quia per humanitatem miseretur in qua natus, passus, resurrexit, ascendit que est actio temporalis et transitoria. Et stans cecum illuminat quia Verbi eternitas non transit que in se manens omnia renovat. Stare Dei est incommutabili dispensatione mutabilia cuncta disponere. Quare ergo transiens audit stans illuminat? Quia qui propter nos temporalia pertulit, inde nobis lumen tribuit unde transitum mutabilitatis habere nescit.
marg.| BEDA. Mattheusac in hoc loco dicit duos cecos secus viam sedentes illuminatos. Lucasad cum appropinquaret Hiericho unum illuminatum pari ordine. Sed Lucas scribit quod Mattheus omisit. Quod autem hoc loco Mattheus duos dicit. Marcus dicit unum, alterum non negat. Sciendum est unum eorum fuisse notissimum, unde nomen eius et patris commemorat Marcus, quod in aliis non facit nisi cum Iairum expressit nomine, quia et ille nobilis fuit. Ita et iste ex aliqua felicitate deiectus, notissime et famosissime miserie fuit. Qui non solum cecus verum etiam mendicus verum etiam mendicus sedebat. Huius ergo illuminationem Marcus describit, quia hoc miraculo maiorem famam comparavit.
ac Cf. Mt. 20, 30: « Et ecce duo ceci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David ».
ad Cf. Lc. 18, 35: « Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, cecus quidam sedebat secus viam, mendicans ».
marg.| BEDA. Appropinquans ergo Hiericho cecum unum illuminavit, quia in carne veniens et passioni propinquans, non multos ad fidem adduxit. Non enim primo sed paucis annis antequam pateretur lumen verbi exhibuit. Sed de Hiericho proficiscens cecos illuminavit, quia resurgens a mortuis atque ascendens in celum Spiritum sanctum apostolis misit, eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit.
marg.| Typice. Unum appropinquans Hiericho illuminat, quia ante passionem suam uni tantum Iudeorum populo predicavit. Et proficiscens de Hiericho duos, quia post resurrectionem per apostolos et Iudeis et gentibus predicavit, et eterne divinitatis et assumpte humanitis arcana patefecit. Marcus unum scribit quia ad gentes quibus scribebat, respicit qui omnino a luce erant alieni quorum cecitas, quanto famosior tanto illuminatio gratiosior. Mattheus duos, quia Hebreis credentibus scribebat evangelium quod ad gentium quoque notitiam erat perventurum, ut ad easdem unam fidei gratiam pertinere doceret. Hinc etiam est quod Mattheus asinam et pullum refert, alii tres qui gentibus scribunt conversis asinum tantum ad Dominum ductum dicunt.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979va ; facsim., p. 118a} Ceci quos Dominus illuminavit, homines sunt superne lucis – que Christus est - nescii, sed ipso donante ad confitendam cecitatem et petendam veritatis lucem sunt compuncti. Hiericho luna que defectum nostre mutabilitatis significat. Undeae: «Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho» etc.
ae Lc. 10, 30.
et discipulis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979va ; facsim., p. 118a} eius et plurima multitudine, filius Thimei Barthimeus cecus sedebat99 iuxta viam mendicans.
99 cecus sedebat ΩM Ω F ΩJΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
marg.| BARTHYMEUS  CECUS. HIERONYMUS. Cecitas Iudeorum que illustrabitur in fine in adventu Elie et Enoch.
Numérotation du verset Mc. 10,47 
Qui cum audisset quia100 Iesus Nazarenus est101,
100 quia ΩM Ω F ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] quod ΩJ Li447 Li447@
101 est Ω F ? ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447 Li447@ Weber ] esset Rusch
marg.| QUI  CUM  AUDISSET etc. Populus gentium audita fama Christi cuius particeps querebat fieri. Contra dicebant multi primo Iudei post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam preordinatos eternam poterat impugnantium furor prohibere.
cepit clamare et102 dicere: Iesu Fili David, miserere mei103.
102 et Ω F ΩS Rusch Weber ] ac Li447 Li447@
103 Iesu fili David - miserere mei ΩM ΩP ΩS (inv.), mutil. Ω F ] Fili David Iesu miserere mei ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| peccatoris
marg.| FILI  DAVID. HIERONYMUS. Per merita patriarcharum illuminatur iudaicus populus cui adest misericors Deus et miserator illuminans cecos et erigens elisos.
Numérotation du verset Mc. 10,48 
Et comminabantur ei multi104* ut taceret. At ille multo magis clamabat105:
104 ei multi ΩM Ω F ΩJ ΩP ΩL ΩS Catena (Li447@ Mt366 Mt366@) ] ei Li447 inv. Rusch , illi multi Weber | multi om. Li447
105 clamabat Ω S Rusch Weber ] + dicens Li447@
marg.| AT  ILLE  MULTO  MAGIS. Ingravescente bello, vitiorum manus levande sunt ad lapidem adiutorii cum clamore, id est ad Iesum.
marg.| HIERONYMUS. Conveniens ordo salutis. Audimus primo, deinde clamamus per fidem, vocamur per apostolos, surgimus per penitentiam, exuimur per baptismum, interrogamur per voluntatem unde qui proiecto vestimento suo, exilire nudus veteri homine dicitur ut hinnulus saliens super montesaf, segnitiem deponens, patriarchas et prophetas, apostolos in altis considerans.
af Cf. Ct. 2, 8.
Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Mc. 10,49 
Et stans
interl.| qui transiens audivit
Iesus iussit eum106 vocari.
106 iussit eum Ω F ΩS ] precepit illum ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| per apostolos
Et vocabant107* cecum108,
107 vocabant Ω F ΩS ] vocant ΩM ΩJ ΩL Catena (Gz378@ Li447 Li447@ Mt366 Mt366@) Rusch Weber
108 cecum ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum ΩM
marg.| ET  VOCANT  CECUM etc. BEDA. Allegorice.   Cecum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti per sanctos predicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cecum animequiorem esse et surgere, ad eumque venire precipiunt, cum predicando spem salutis habere de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi iubent quasi: «Accedite ad eum et illuminamini»ag et: «Surge qui dormis» etc.ah   Qui proiecto vestimento suo , id est abiectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat.
ag Ps. 33, 6.
ah Eph. 5, 14.
dicentes ei: Animequior esto,
marg.| + Animequior : constantior, longanimis animo, vel iustus.A ai
ai Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A (58.13 ; 43.7 ; 45.15 ; 55.15)
A ¶Codd. : Lux94 P345 CCCM189A (58.13 ; 43.7 ; 45.15 ; 55.15) ; om. Rusch | longanimis animo P345 CCCM189A (58.13 ; 45.15 ; 55.15)] om. Lux94 CCCM189A (43.7) | vel iustus CCCM189A (58.13 ; 45.15 ; 55.15)] om. Lux94 P345 CCCM189A (43.7)
interl.| id est persevere in oratione
surge,
interl.| per penitentiam
vocat te.
interl.| per baptismum
Numérotation du verset Mc. 10,50 
Qui proiecto vestimento suo
interl.| nudus veteri homine
exiliens venit ad eum.
interl.| ut hinnulus super montesaj
aj Cf. Ct. 2, 17 ; Ct. 8, 14.
marg.| EXILIENS. Promptam voluntatem completione desiderii remunerate. Unde: ‘Quodcumque petieritis in oratione credentes, accipietis'ak.
ak Cf. Mt. 21, 22: « Et omnia quecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ».
Numérotation du verset Mc. 10,51 
Et respondens Iesus dixit ei109* : Quid tibi vis 110* faciam?
109 Iesus dixit ei Ω F Ω S ] Iesus dixit illi ΩM ΩP ΩJ ΩL Catena@ (Li447 Mt366 Gz366) Rusch , illi Iesus dixit Weber , Iesus ait illi Catena (Gz378 Li447 Mt366)
110 tibi vis ΩM Ω F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber
marg.| QUID  VIS  TIBI etc. Scit quid velit sed peti vult quod et se dare et nos petere prenoscit qui importune admonet ad orandum et tamen dicital: “Scit namque Pater vester quid opus sit antequam petatis eum”. Ad hoc ergo requirit ut petatur et cor ad orationem excitet, unde cecus:   Rabboni, ut videam . Non aurum querit sed lumen. Cecus enim divitias habere potest sed non videre quod habet. Exemplo huius non falsas divitias queramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato ceco dicitur:   Vade fides tua te salvum fecit .
al Cf. Mt. 6, 8: « Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum ».
Cecus dixit ei111: Rabboni,
111 dixit ei Ω F ΩS] autem praem. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber, dixit ad eum Rusch
interl.| magister
ut videam.
interl.| «Unam petii a Domino, hanc requiram ut videam voluptatem Domini»am.
am Ps. 26, 4: « Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vite mee ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius ».
Numérotation du verset Mc. 10,52 
Iesus autem dixit112 ei113: Vade114,
112 dixit Ω F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] ait ΩM ΩJ ΩL Weber
113 ei Ω F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber
114 Vade Cor1 (lectio certior)
interl.| vide
fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
marg.| VIA. Que dicitan: «Ego sum via veritas et vita». Hec est via angusta que ducit ad ardua, Hierosolyme et Bethanie ad montem Olivarum qui est mons luminis et consolationis.
an Io. 14, 6.
marg.| VIDIT  ET  SEQUEBATUR. BEDA. Moraliter. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur sequi imitari. Unde: «Si quis mihi ministrat, me sequatur»ao.   In via . Consideremus qua via graditur et sequamur per humilitatem per labores.
ao Io. 12, 26.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_10)

Notes :