Capitulum 16
Numérotation du verset
Act. 16,1
Pervenit1 autem in Derben et Lystram.
Et2 ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus,
filius mulieris
{t. 4 : Erfurt, f. 1165rb ; facsim., p. 489b}
vidue3 fidelis patre gentili.
1 Act. 16, 1] Hic incipit capitulum 16
Wordsworth Weber
.
Rusch
cf. infra
2 Et] Capitulum 16
praem. Rusch
3 vidue CorS3
Rusch
] Iudee CorS3*
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,2
Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
Numérotation du verset
Act. 16,3
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum
propter Iudeos
qui erant in illis locis.
Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis4.
4 erat gentilis] gentilis esset
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,4
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata
que erant decreta ab apostolis
et senioribus qui essent Hierosolymis.
Numérotation du verset
Act. 16,5
Et Ecclesie quidem
confirmabantur fide
et abundabant numero quotidie.
Numérotation du verset
Act. 16,6
Transeuntes autem Frigiam et Galatie
regionem, vetati sunt a Spiritu sancto5
loqui verbum in Asia.
5 Spiritu sancto]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 16,7
Cum venissent autem in Misiam
temptabant
ire Bithyniam,
et non permisit eos Spiritus Iesu.
Numérotation du verset
Act. 16,8
Cum autem pertransissent Misiam
descenderunt Troadem,
Numérotation du verset
Act. 16,9
Et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam
erat stans
et deprecans eum
et dicens : Transiens in Macedoniam adiuva nos,
Numérotation du verset
Act. 16,10
ut autem visum vidit. Statim
quesivimus proficisci in Macedoniam,
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Numérotation du verset
Act. 16,11
Navigantes autem a Troade recto cursu
venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim,
Numérotation du verset
Act. 16,12
et6 Philippis
que est prima partis
{t. 4 : Erfurt, f. 1165va ; facsim., p. 490a}
Macedonie civitas colonia.
Eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
6 et] + inde
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,13
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse
et sedentes loquebamur mulieribus que convenerant.
Numérotation du verset
Act. 16,14
Et quedam mulier nomine Lidda7 purpuraria
civitatis Thyatirenorum
colens
Deum
audivit, cuius Dominus aperuit
cor
intendere his que dicebantur a Paulo.
7 Lidda] Lydia
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,15
Cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens : Si iudicastis me fidelem Domino esse,
introite in domum meam
et manete.
Et coegit nos.
Numérotation du verset
Act. 16,16
Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem
obviare nobis que questum magnum prestabat dominis suis divinando.
Numérotation du verset
Act. 16,17
Hec subsecuta Paulum
et nos, clamabat dicens : Isti homines
servi Dei excelsi sunt
qui annuntiant vobis viam salutis.
Numérotation du verset
Act. 16,18
Hoc autem faciebat
multis diebus. Dolens autem Paulus
et conversus
spiritui dixit : Precipio tibi
in nomine Iesu Christi
exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Numérotation du verset
Act. 16,19
Videntes autem domini eius
quia exivit spes
questus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes.
Numérotation du verset
Act. 16,20
Et offerentes eos magistratibus dixerunt : Hii homines conturbant civitatem
{t. 4 : Erfurt, f. 1165vb ; facsim., p. 490b}
nostram cum sint Iudei.
Numérotation du verset
Act. 16,21
Et annuntiant morem
quem non licet nobis suscipere,
neque facere
cum simus Romani.
Numérotation du verset
Act. 16,22
Et cucurrit8 plebs adversus eos et magistratus, scissis9 tunicis eorum iusserunt virgis cedi.
8 cucurrit] concurrit
Weber
9 scissis] et
praem. Weber
Numérotation du verset
Act. 16,23
Et cum multas plagas eis intulissent10, miserunt eos in carcerem,
precipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
10 intulissent] inposuissent
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,24
Qui cum tale preceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Numérotation du verset
Act. 16,25
Media autem nocte
Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
et audiebant eos
qui in custodia erant.
Numérotation du verset
Act. 16,26
Subito vero terremotus factus est magnus,
ita ut moverentur fundamenta carceris ; et statim aperta sunt11 omnia ostia
et universorum vincula soluta sunt.
11 statim...ostia] aperta sunt statim ostia omnia
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,27
Expergefactus autem custos carceris,
et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, estimans fugisse vinctos.
Numérotation du verset
Act. 16,28
Clamavit autem Paulus voce magna12 dicens : Nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus.
12 voce magna]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 16,29
Petitoque lumine
introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Sile ad pedes13.
13 ad pedes]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 16,30
Et producens eos foras
ait domini :
Quid me oportet facere ut salvus fiam ?
Numérotation du verset
Act. 16,31
At illi dixerunt : Crede in Dominum Iesum14
et salvus eris
tu et domus tua.
14 Dominum Iesum] Domino Iesu
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,32
Et locuti sunt ei verbum Domini
cum omnibus qui erant in domo eius.
Numérotation du verset
Act. 16,33
Et
{t. 4 : Erfurt, f. 1166ra ; facsim., p. 491a}
tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum,
et baptizatus est
ipse et omnes eius continuo.
Numérotation du verset
Act. 16,34
Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et letatus est
cum omni domo sua credens Deo.
Numérotation du verset
Act. 16,35
Et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes : Dimitte homines illos.
Numérotation du verset
Act. 16,36
Nuntiavit autem custos carceris verba hec Paulo, quia miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace.
Numérotation du verset
Act. 16,37
Paulus autem dixit eis : Cesos nos publice indamnatos15
homines romanos
miserunt in carcerem
et nunc occulte nos eiciunt. Non ita sed veniant
15 indamnatos] indemnatos
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,38
et ipsi nos eiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hec. Timueruntque
audito quod Romani essent.
Numérotation du verset
Act. 16,39
Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe16.
16 de urbe] urbem
Weber
Numérotation du verset
Act. 16,40
Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lidiam
et visis fratribus
consolati sunt eos
et profecti sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_16)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_16)
Notes :