Capitulum 21

Numérotation du verset Act. 21,1 
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patharam.
Numérotation du verset Act. 21,2 
Et cum invenissemus navim transfretantem in Phenicen
ascendentes navigavimus.
Numérotation du verset Act. 21,3 
Cum apparuissemus1
{t. 4 : Erfurt, f. 1169vb ; facsim., p. 498b} autem Cypro, relinquentes2 eam ad sinistram
navigavimus3 in Syriam
et venimus Tyrum
ibi enim navis erat expositura onus.
1 apparuissemus] paruissemus Weber
2 relinquentes] et praem. Weber
3 navigavimus] navigabamus Weber
Numérotation du verset Act. 21,4 
Inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum
ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,5 
Et explicitis diebus
profecti ibamus
deducentibus
nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem. Et positis genibus in litore oravimus.
Numérotation du verset Act. 21,6 
Et cum valefecissemus invicem,
ascendimus in navim, illi
autem redierunt ad4 sua.
4 ad] in Weber
Numérotation du verset Act. 21,7 
Nos vero, navigatione
expleta5
a Tyro, descendimus Ptolomaidam,
et salutatis fratribus mansimus die una apud illos.
5 expleta] explicita Weber
Numérotation du verset Act. 21,8 
Alia autem die profecti
venimus Cesaream
intrantes6 in domum Philippi evangeliste
qui erat unus7 de septem.
Mansimus apud eum.
6 intrantes] et praem. Weber
7 unus] om. Weber
Numérotation du verset Act. 21,9 
Huic autem erant filie quatuor virgines prophetantes.
Numérotation du verset Act. 21,10 
Et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudea
propheta nomine Agabus.
Numérotation du verset Act. 21,11 
Is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit : Hec dicit Spiritus sanctus,
virum cuius est zona hec. Sic alligabunt in Hierusalem Iudei et tradent in manus gentium.
Numérotation du verset Act. 21,12 
Quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam.
Numérotation du verset Act. 21,13 
Tunc respondit Paulus et dixit : Quid facitis flentes et affligentes cor meum ? Ego autem8 non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum
8 autem] enim Weber
Numérotation du verset Act. 21,14 
Et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat.
Numérotation du verset Act. 21,15 
Post dies autem istos preparati
ascendebamus Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,16 
Venerunt autem et ex discipulis a Cesarea nobiscum, adducentes apud quem hospitaremur Iasonem9
quemdam Cyprium antiquum discipulum.
9 Iasonem] Mnasonem Weber
Numérotation du verset Act. 21,17 
Et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres.
Numérotation du verset Act. 21,18 
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores.
Numérotation du verset Act. 21,19 
Quos cum salutasset
narrabat per singula que fecisset Deus in gentibus per ministerium illius10.
10 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Act. 21,20 
At illi cum audissent magnificabant Deum.
Dixeruntque ei :
vides frater quot millia sint in Iudeis qui crediderunt et omnes emulatores sunt legis.
Numérotation du verset Act. 21,21 
Audierunt autem de te,
quia discessionem doceas a Moyse
eorum qui per gentes sunt Iudeorum dicens : Non debere circumcidere eos
filios suos neque secundum consuetudinem
ingredi.
Numérotation du verset Act. 21,22 
Quid ergo est ?
utique oportet convenire multitudinem.
Audient enim te supervenisse.
Numérotation du verset Act. 21,23 
Hoc ergo fac quod11 dicimus, sunt nobis viri quatuor votum habentes super se.
11 quod] + tibi Weber
Numérotation du verset Act. 21,24 
His assumptis sanctifica te cum illis, et impende in illis
ut radant capita et scient omnes quia que de te audierunt falsa sunt
sed ambulas et ipse custodieris12 legem.
12 custodieris] custodiens Weber
Numérotation du verset Act. 21,25 
De his autem qui crediderunt ex gentibus
nos scripsimus
iudicantes
ut abstineant {t. 4 : Erfurt, f. 1170rb ; facsim., p. 499b} se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Numérotation du verset Act. 21,26 
Tunc Paulus assumptis viris,
postera die purificatus,
cum illis intravit in templum
annuntians expletionem
dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque oblatio eorum13.
13 oblatio eorum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,27 
Cum14 autem septem dies consummarentur hii qui de Asia
erant Iudei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum
et iniecerunt ei manus clamantes :
14 cum] dum Weber
Numérotation du verset Act. 21,28 
Viri Israelite adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc
omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum istum locum15.
15 istum locum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 21,29 
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate
cum ipso quem estimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus.
Numérotation du verset Act. 21,30 
Commota16 est autem17 civitas tota et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clause sunt ianue.
16 Commota] Commotaque Weber
17 autem] om. Weber
Numérotation du verset Act. 21,31 
Querentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 21,32 
Qui statim assumptis militibus et centurionibus decurrit18 ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
18 decurrit] decucurrit Weber
Numérotation du verset Act. 21,33 
Tunc ascendens19
tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus.
Et interrogabat quis esset et quid fecisset.
19 ascendens] accedens Weber
Numérotation du verset Act. 21,34 
Alii autem
aliud clamabant in turba.
Et cum non posset certum cognoscere pre tumultu {t. 4 : Erfurt, f. 1170va ; facsim., p. 500a} iussit duci eum in castra.
Numérotation du verset Act. 21,35 
Et cum venisset ad gradus
contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
Numérotation du verset Act. 21,36 
Sequebatur enim multitudo populi clamans : Tolle eum.
Numérotation du verset Act. 21,37 
Et cum cepisset duci20 in castra Paulus
dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit grece : nosti ?
20 duci] induci Weber
Numérotation du verset Act. 21,38 
Nonne tu es Egyptius
qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
Numérotation du verset Act. 21,39 
Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Iudeus
a Tharso Cilicie
non ignote civitatis municeps.
Rogo autem te
permitte mihi loqui ad populum.
Numérotation du verset Act. 21,40 
Et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto allocutus est hebrea lingua dicens :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_21)

Notes :