Capitulum 12

Numérotation du verset Act. 12,1 
Eodem autem tempore
misit
Herodes rex
manus
ut affligeret
Numérotation du verset Act. 12,2 
Occidit
autem Iacobum
fratrem Ioannis gladio.
Numérotation du verset Act. 12,3 
Videns autem quia placeret Iudeis apposuit
apprehendere et Petrum.
Erant autem dies azymorum.
Numérotation du verset Act. 12,4 
Quem cum apprehendisset misit in carcerem
tradens quatuor quaternionibus
militum custodiendum1,
Volens post Pascha producere eum populo.
1 custodiendum] custodire eum Weber
Numérotation du verset Act. 12,5 
Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione
ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Numérotation du verset Act. 12,6 
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte
erat Petrus dormiens
inter duos milites vinctus catenis duabus,
et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Numérotation du verset Act. 12,7 
Et ecce angelus Domini astitit
et lumen
refulsit in habitaculo,
percussoque latere
Petri excitavit2 eum dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catene de manibus eius.
2 excitavit] suscitavit Weber
Numérotation du verset Act. 12,8 
Dixit autem angelus ad eum : Precingere
et calcia te
caligas3 tuas.
et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me.
3 caligas] gallicas Weber
Numérotation du verset Act. 12,9 
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum esset4 quod fiebat per angelum.
Existimabat autem se visum videre.
4 esset] est Weber
Numérotation du verset Act. 12,10 
Transeuntes autem primam
et secundam custodiam,
venerunt ad portam ferream,
que ducit ad civitatem
que ultro
aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum et continuo
discessit angelus ab eo.
Numérotation du verset Act. 12,11 
Et Petrus ad se reversus
dixit : Nunc scio vere
quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione Iudeorum5.
5 Iudeorum] plebis praem. Weber
Numérotation du verset Act. 12,12 
Consideransque
venit ad domum Marie matris Ioannis qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Numérotation du verset Act. 12,13 
Pulsante autem eo ostium ianue processit puella ad videndum6 nomine Rhode.
6 videndum] audiendum Weber
marg.|PROCESSIT PUELLA SED INTROCURRENS etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit ut : «Ubi abundavit delictum superabundavit gratia»a.14
Numérotation du verset Act. 12,15 
At illi dixerunt ad eam : Insanis.
illa autem affirmabat sic se habere.
Illi autem dicebant angelus eius est.
Numérotation du verset Act. 12,16 
Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt.
Numérotation du verset Act. 12,17 
Annuens autem eis manu ut tacerent
narravit7 quomodo Dominus duxisset8 eum de carcere.
Dixitque : Nuntiate
Iacobo
et fratribus eius9 hec.
Et egressus abiit in alium locum.
7 narravit CorS2 ] enarravit CorS2 (vel) Weber
8 duxisset] eduxisset Weber
9 eius] om. Weber
Numérotation du verset Act. 12,18 
Facta autem die,
erat non {t. 4 : Erfurt, f. 1162ra ; facsim., p. 483a} parva turbatio inter milites.
Quidnam factum esset de Petro10 ?
10 factum esset de Petro] de Petro factum esset Weber
Numérotation du verset Act. 12,19 
Herodes autem cum requisisset eum
et non invenisset, inquisitione facta
de custodibus iussit eos duci.
Descendensque
a Iudea in Cesaream.
Ibi commoratus est.
Numérotation du verset Act. 12,20 
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis.
At illi
unanimes venerunt ad eum. Et persuaso
Blasto qui erat super cubiculum regis
postulabant pacem, eo quod alerentur
regiones eorum ab illo.
Numérotation du verset Act. 12,21 
Statuto autem die Herodes
vestitus veste regia
sedit pro
tribunali,
et concionabatur ad eos.
Numérotation du verset Act. 12,22 
Populus autem acclamabat Dei voces et non hominis.
Numérotation du verset Act. 12,23 
Confestim autem percussit eum angelus Domini,
eo quod non dedisset honorem Deo,
et consumptus a vermibus exspiravit.
Numérotation du verset Act. 12,24 
Verbum autem Domini
crescebat,
et multiplicabatur.
Numérotation du verset Act. 12,25 
Barnabas autem et Saulus reversi sunt
ab Hierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne qui cognominatus est Marcus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_12)

Notes :