Capitulum 15

Numérotation du verset Act. 15,1 
Et1 quidam
descendentes
de Iudea
docebant fratres
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi
non potestis salvi fieri.
1 Act. 15, 1] Hic Wordsworth Weber incipiunt capitulum 15 ; Rusch : cf. Act. 14, 27
Numérotation du verset Act. 15,2 
Facta autem2 seditione
et Barnabe
adversus3 illos statuerunt
ut ascenderent
Paulus et Barnabas et quidam alii
ex illis ad apostolos et presbyteros
in Hierusalem super hac questione.
2 autem] ergo Weber
3 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Act. 15,3 
Illi ergo4
deducti
ab Ecclesia,
pertransiebant Phenicen et Samariam narrantes conversationem5 gentium. Et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 ergo] igitur Weber
5 conversationem] conversionem Weber
Numérotation du verset Act. 15,4 
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia et ab apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
Numérotation du verset Act. 15,5 
Surrexerunt autem
quidam de heresi Phariseorum
qui crediderant
dicentes quia oportet circumcidi eos,
precipue6
quoque servare legem Moysi.
6 precipue] precipere Weber
Numérotation du verset Act. 15,6 
Conveneruntque apostoli
et seniores Iudee7 de verbo hoc.
7 Iudee] + videre Weber
Numérotation du verset Act. 15,7 
Cum autem magna conquisitio fieret,
surgens Petrus
dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus
in nobis elegit Deus per os meum
audire gentes verbum evangelii et credere,
Numérotation du verset Act. 15,8 
et qui novit corda Deus
testimonium
perhibuit dans illis Spiritum sanctum
sicut et nobis,
Numérotation du verset Act. 15,9 
et nihil discrevit
inter nos
et illos
fide
purificans corda eorum.
Numérotation du verset Act. 15,10 
Nunc ergo
quid temptatis
Deum
imponere iugum
super cervicem discipulorum ?
Quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus.
Numérotation du verset Act. 15,11 
Sed per gratiam Domini Iesu Christi8
{t. 4 : Erfurt, f. 1164va ; facsim., p. 488a} credimus salvari quemadmodum et illi.
8 Christi] om. Weber
Numérotation du verset Act. 15,12 
Tacuit autem omnis multitudo,
et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset9 signa et prodigia in gentibus per eos.
9 Deus fecisset] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 15,13 
Et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens : Viri fratres, audite me.
Numérotation du verset Act. 15,14 
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit
sumere ex gentibus populum nomini suo,
Numérotation du verset Act. 15,15 
et huic
concordant verba prophetarum
sicut scriptum est :
Numérotation du verset Act. 15,16 
Post hec
revertar
et edificabo
tabernaculum David,
quod decidit et diruta eius reedificabo et erigam illud,
Numérotation du verset Act. 15,17 
ut requirant
ceteri hominum
Dominum
et
omnes gentes super quas invocatum est
nomen meum dicit Dominus faciens hec.
Numérotation du verset Act. 15,18 
Notum a seculo est Domino opus suum.
Numérotation du verset Act. 15,19 
Propter quod ego iudico
non inquietari eos
qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Numérotation du verset Act. 15,20 
sed scribere ad eos
ut abstineant se
a contaminationibus simulacrorum
et fornicatione,
et suffocatis
et sanguine.
Numérotation du verset Act. 15,21 
Moyses enim a temporibus antiquis
habet in singulis civitatibus qui eum predicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
Numérotation du verset Act. 15,22 
Tunc placuit
apostolis et senioribus
cum omni Ecclesia eligere viros ex eis,
et mittere Antiochiam {t. 4 : Erfurt, f. 1164vb ; facsim., p. 488b} cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus
Numérotation du verset Act. 15,23 
scribentes per manus eorum :
Apostoli et seniores fratres,
his qui sunt Antiochie et Syrie et Cilicie fratribus ex gentibus,
salutem.
Numérotation du verset Act. 15,24 
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis
exeuntes
turbaverunt vos verbis
evertentes animas vestras
quibus non mandavimus
Numérotation du verset Act. 15,25 
Placuit nobis collectis in unum eligere viros,
et mittere ad vos cum carissimis10 Barnaba et Paulo
10 carissimis] + nostris Weber
Numérotation du verset Act. 15,26 
hominibus
qui tradiderunt
animas suas
pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset Act. 15,27 
Misimus ergo
Iudam et Silam qui et ipsi
vobis verbis referent eadem.
Numérotation du verset Act. 15,28 
Visum est enim
Spiritui sancto et nobis
nihil ultra imponere vobis oneris quam hec necessario,
Numérotation du verset Act. 15,29 
ut abstineatis vos
ab immolatis simulacrorum, et sanguine suffocato, et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis. valete.
Numérotation du verset Act. 15,30 
Illi igitur dimissi,
descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt
Numérotation du verset Act. 15,epistolam.31 
Quam cum legissent
gavisi sunt super consolatione.
Numérotation du verset Act. 15,32 
Iudas autem et Silas et ipsi
cum essent prophete,
verbo plurimo
consolati sunt fratres.
Et confirmaverunt
Numérotation du verset Act. 15,33 
tempore, dimissi sunt
cum pace a fratribus ad eos
qui miserant illos. Visum est autem Sile ibi remanere.
Numérotation du verset Act. 15,34 
Iudas autem solus abiit Hierusalem11.
11Visum est autem...Hierusalem Rusch , Editio Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Act. 15,35 
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochie
DEMORABANTUR ANTIOCHIE etc. POST ALIQUOT DIES etc. B<EDA>. His autem diebus impletum est quod apostolus ait : «Cum venisset Cephas Antiochiam in faciem eius restiti»a.docentes
et evangelizantes
cum aliis pluribus
verbum Domini.
a Gal. 2, 11.
Numérotation du verset Act. 15,36 
Post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus predicavimus verbum Domini quomodo se habeant.
Numérotation du verset Act. 15,37 
Barnabas autem volebat secum assumere
et Ioannem qui cognominatur Marcus.
Numérotation du verset Act. 15,38 
Paulus autem rogabat
eum,
ut12 qui discessisset ab eis a Pamphilia,
et non isset cum eis in opus, non debere recipi13.
12 ut] om. Weber
13 recipi] + eum Weber
marg.|IN OPUS NON DEBERE RECIPI. B<EDA>. Quoniam in fronte aciei se constituens nimis tepide steterat, merito Paulus eum abiicit ne illius quasi contagione aliorum vires corrumperentur.39
Numérotation du verset Act. 15,40 
Paulus vero electo Sila
profectus est traditus
gratie Dei15
a fratribus.
15 Dei Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset Act. 15,41 
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam
confirmans Ecclesiam16,
percipiens custodire precepta apostolorum et seniorum17.
16 Ecclesiam] Ecclesias Weber
17 percipiens...seniorum] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_15)

Notes :