Capitulum 11

Numérotation du verset Act. 11,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 1160vb ; facsim., p. 480b} Audierunt autem apostoli et fratres
qui erant in Iudea quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 11,2 
Cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Numérotation du verset Act. 11,3 
dicentes : Quare introisti ad viros preputium habentes et manducasti cum illis ?
Numérotation du verset Act. 11,4 
Incipiens
autem Petrus exponebat illis ordinem dicens :
Numérotation du verset Act. 11,5 
Ego eram in civitate Ioppe orans
et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis submitti de celo et venit usque ad me.
Numérotation du verset Act. 11,6 
In quod intuens considerabam.
Et vidi quadrupedia terre et bestias et reptilia et volatilia celi.
marg.|QUADRUPEDIA BESTIAS REPTILIA VOLATILIA OCCIDE ET MANDUCA. R<ABANUS>.Miror quosdam hoc interpretari super escis quibusdam lege prohibitis, cum nec serpentes nec reptilia edi possint, nec Petrus sic intellexit sed omnes homines ad evangelium equaliter vocari, et nullum secundum naturam esse pollutum, non enim quia bestias comederit, sed quia gentibus communicaverit increpatus mysterium huius visionis exposuit.7
Numérotation du verset Act. 11,8 
Dixi autem :
nequaquam Domine,
quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Numérotation du verset Act. 11,9 
Respondit
autem vox secundo de celo
que Deus
mundavit.
Tu ne commune dixeris :
Numérotation du verset Act. 11,10 
Hoc autem factum est per ter.
Et recepta sunt rursum omnia in celum.
Numérotation du verset Act. 11,11 
Et ecce confestim viri tres1
confestim astiterunt
in domo in qua eram missi a Cesarea ad me.
1 viri tres] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 11,12 
Dixit autem Spiritus mihi
ut irem cum illis nihil hesitans.
Venerunt autem mecum et sex fratres isti,
et ingressi sumus in domum {t. 4 : Erfurt, f. 1161ra ; facsim., p. 481a} viri.
Numérotation du verset Act. 11,13 
Narravit autem2 quomodo viderit3 angelum in domo sua
stantem
et dicentem sibi : mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
2 autem] + nobis Weber
3 viderit] vidisset Weber
Numérotation du verset Act. 11,14 
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris
tu et universa domus tua.
Numérotation du verset Act. 11,15 
Cum autem cepissem loqui decidit Spiritus sanctus
super eos sicut et in nos in initio.
Numérotation du verset Act. 11,16 
Recordatus sum autem verbi Domini
sicut dicebat : Ioannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
Numérotation du verset Act. 11,17 
Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Dominum4 ?
4 Dominum] Dominum Deum  Weber
Numérotation du verset Act. 11,18 
His auditis tacuerunt
et glorificaverunt Deum
dicentes : Ergo et gentibus
penitentiam Deus dedit5.
5 penitentiam...dedit] Deus penitentiam ad vitam dedit Weber
Numérotation du verset Act. 11,19 
Et illi quidem qui dispersi erant6
a tribulatione que facta fuerat sub Stephano
perambulaverunt usque ad7 Phenicen
et Cyprum et Antiochiam
nemini loquentes verbum,
nisi solis Iudeis.
6erant] fuerant Weber
7 ad] om. Weber
Numérotation du verset Act. 11,20 
Erant autem quidam
ex eis viri Cyprii et Cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et8 ad Grecos annuntiantes Dominum Iesum,
8 et] om. Weber
Numérotation du verset Act. 11,21 
Et erat manus Domini cum eis. Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Numérotation du verset Act. 11,22 
Pervenit autem sermo ad aures Ecclesie que erat Hierosolymis
et miserunt Barnabam
usque ad9 Antiochiam.
9 ad] om. Weber
Numérotation du verset Act. 11,23 
Qui cum pervenisset et vidisset gratiam
Domini10, gavisus est
et hortabatur omnes in11 proposito cordis
permanere in Domino,
10 Domini] Dei Weber
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Act. 11,24 
quia erat vir bonus
et plenus Spiritu sancto et fide et apposita est
turba multa Domino.
Numérotation du verset Act. 11,25 
Profectus est autem Tharsum
ut quereret Saulum.
Quem cum invenisset, perduxit Antiochiam
Numérotation du verset Act. 11,26 
et annum totum conversati sunt in Ecclesia,
et docuerunt turbam multam,
ut12 cognominarentur primum Antiochie discipuli Christiani.
12 ut] ut praem. Weber
Numérotation du verset Act. 11,27 
In his autem diebus
supervenerunt ab Hierosolymis
prophete
Numérotation du verset Act. 11,Antiochiam.28 
Et surgens unus ex eis nomine Agabus,
significat13 per Spiritum famem magnam futuram
in universo orbe terrarum
que facta est sub Claudio.
13 significat] significabat Weber
Numérotation du verset Act. 11,29 
Discipuli autem
prout quis habebat
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere
habitantibus in Iudea fratribus,
Numérotation du verset Act. 11,30 
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_11)

Notes :