Capitulum 4

Numérotation du verset Act. 4,1 
Loquentibus autem illis ad populum
supervenerunt sacerdotes
et magistratus templi et Sadducei
Numérotation du verset Act. 4,2 
dolentes
quod docerent populum
et adnuntiarent in Iesum1 resurrectionem ex mortuis.
1 Iesum] Iesu Weber
Numérotation du verset Act. 4,3 
Et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam
usque2 in crastinum. Erat enim iam vespera.
2 usque] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,4 
Multi
autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque millia.
Numérotation du verset Act. 4,5 
Factum est autem in crastinum ut congregarentur
principes eorum et seniores et scribe in Hierusalem
Numérotation du verset Act. 4,6 
et Annas
princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander
et quotquot erant de genere sacerdotali.
Numérotation du verset Act. 4,7 
Et statuentes eos in medio
interrogabant : In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
Numérotation du verset Act. 4,8 
Spiritu sancto,
Petrus3
dixit ad eos : Principes populi et seniores, audite4.
3 Petrus] om. Weber
4 audite] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,9 
Si
nos hodie diiudicamur
in benefacto hominis infirmi
in quo iste salvus factus est.
Numérotation du verset Act. 4,10 
Notum sit omnibus vobis
et omni plebi Israel, quia in nomine
Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste astat
coram vobis sanus.
Numérotation du verset Act. 4,11 
Hic
est lapis
qui reprobatus
est a vobis edificantibus
qui factus est
in caput anguli.
Numérotation du verset Act. 4,12 
Et non est in alio aliquo
salus,
nec
enim nomen aliud est sub celo datum hominibus in quo oporteat5 nos salvos fieri.
5 oporteat] opertet Weber
Numérotation du verset Act. 4,13 
Videntes autem Petri constantiam
et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris
et idiote,
admirabantur
et cognoscebant eos quoniam cum Iesu
Numérotation du verset Act. 4,fuerant, 14 
hominem quoque videntes stantem cum eis
qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Numérotation du verset Act. 4,15 
Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere
et conferebant ad invicem
Numérotation du verset Act. 4,16 
dicentes : Quid
faciemus hominibus istis ?
Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus6 Hierusalem, manifestum et non possumus {t. 4 : Erfurt, f. 1151va ; facsim., p. 462a} negare.
6 habitantibus] + in Weber
Numérotation du verset Act. 4,17 
Sed ne amplius divulgetur in populum comminetur7 eis
ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
7 comminetur] comminemur Weber
Numérotation du verset Act. 4,18 
Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
loquerentur nec8 docerent
in nomine Iesu.
8 nec] neque Weber
Numérotation du verset Act. 4,19 
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos : Si iustum est in conspectu Dei
vos
potius audire quam Deum
iudicate.
Numérotation du verset Act. 4,20 
Non enim possumus
que
vidimus et audivimus
non loqui.
Numérotation du verset Act. 4,21 
At illi comminantes
dimiserunt eos
non invenientes
quomodo punirent eos propter populum,
quia omnes clarificabant9
in10 quod acciderat.
9 clarificabant] + Deum Weber
10 in] + eo Weber
Numérotation du verset Act. 4,22 
Annorum enim erat amplius quadraginta
homo in quo factum fuerat11 signum istud sanitatis.
11 fuerat] erat Weber
Numérotation du verset Act. 4,23 
Dimissi autem
venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Numérotation du verset Act. 4,24 
Qui cum audissent
unianimiter levaverunt
vocem ad Dominum12
et dixerunt : Domine, tu qui fecisti celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
12 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Act. 4,25 
qui Spiritu sancto
per os
David pueri tui dixisti :
Quare fremuerunt gentes
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset Act. 4,26 
Asstiterunt reges
terre
et principes
convenerunt in unum
adversus Dominum
et
adversus
Christum eius.
Numérotation du verset Act. 4,27 
Convenerunt enim vere in civitate ista
adversus sanctum puerum tuum Iesum
quem unxisti.
Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Numérotation du verset Act. 4,28 
facere que manus tua
et consilium tuum13
decreverunt fieri.
13 tuum] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,29 
Nunc,14 Domine,
respice15 minas eorum et da servis tuis
cum omni fiducia loqui verbum tuum
14 nunc] et praem. Weber
15 respice] + in Weber
Numérotation du verset Act. 4,30 
in eo quod16 manum tuam
extendas sanitates et signa et prodigia fieri
per nomen sancti Filii tui Iesu.
16 quod] cum Weber
Numérotation du verset Act. 4,31 
Et cum orassent motus est locus
in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu sancto,
et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Numérotation du verset Act. 4,32 
Multitudinis autem credentium
Nec quisquam eorum que possidebant
aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.
17 unum] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,33 
Et virtute magna
reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini nostri18
et gratia magna,
erat in omnibus illis,
18 nostri] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,34 
neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum que vendebant,
Numérotation du verset Act. 4,35 
et ponebant ante pedes apostolorum.
Dividebant19 autem singulis prout cuique opus erat.
19 Dividebant] Dividebantur Weber
Numérotation du verset Act. 4,36 
Ioseph
autem qui
cognominatus est Barnabas
ab apostolis, quod est interpretatum Filius consolationis,
Levites Cyprius,
Numérotation du verset Act. 4,37 
cum haberet agrum
vendidit
eum20
et attulit pretium
et posuit ante pedes apostolorum.
20 eum] illum Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_4)

Notes :