Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset Act. 10,1 
Vir autem quidam erat in Cesarea
nomine Cornelius
centurio
cohortis
que dicitur Italica.
Numérotation du verset Act. 10,2 
Religiosus
et timens Deum
cum omni familia1 sua
faciens eleemosynas multas plebi
et deprecans Dominum2 semper.
1 familia] domo Weber
2 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Act. 10,3 
Vidit
in visu manifeste quasi nona hora3
diei angelum Dei
ANGELUM DEI. R<ABANUS>. Non Satane. In hoc excusantur apostoli gentibus predicantes et eas baptizantes, quomodo enim celaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo.introeuntem ad {t. 4 : Erfurt, f. 1159rb ; facsim., p. 477b} se
et dicentem sibi : Corneli.
3 nona hora] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,4 
At ille intuens eum
timore correptus
dixit : Quis es4, Domine ?
Dixit autem illi : Orationes tue et eleemosyne tue
ascenderunt
in memoriam in conspectu Domini5.
4 Quis es] Quid est Weber
5 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 10,5 
Et nunc
mitte viros
in Ioppen
et accersi Simonem quemdam
qui cognominatur Petrus.
Numérotation du verset Act. 10,6 
Hic hospitatur apud Simonem quemdam
coriarium cuius est domus iuxta mare.
Numérotation du verset Act. 10,7 
Et cum discessisset
angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos
et militem metuentem Dominum,
ex his qui illi parebant.
Numérotation du verset Act. 10,8 
Quibus cum narrasset omnia
misit illos in Ioppen.
Numérotation du verset Act. 10,9 
Postera autem die
iter illis facientibus et appropinquantibus civitati
ascendit Petrus in superiora
ut oraret circa horam sextam.
Numérotation du verset Act. 10,10 
voluit gustare
parantibus
autem eis cecidit
super eum
mentis excessus.
Numérotation du verset Act. 10,11 
Et videt
celum apertum
et descendens vas quoddam
velut linteum magnum,
quatuor initiis
submitti
de celo in terram,
Numérotation du verset Act. 10,12 
in quo erant omnia quadrupedia
et serpentia terre
et volatilia celi.
Numérotation du verset Act. 10,13 
Et facta est vox ad eum : Surge, Petre.
occide6
et manduca.
6 occide] et praem. Weber
Numérotation du verset Act. 10,14 
Ait autem Petrus : Absit, Domine
quia
numquam manducavi omne commune
et immundum.
Numérotation du verset Act. 10,15 
Et vox iterum
secundo ad eum :
que Deus purificavit
tu ne7 commune dixeris :
7 tu ne] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,16 
et statim receptum est vas in celum.
Numérotation du verset Act. 10,17 
Et dum intra se hesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant
a Cornelio inquirentes domum Simonis
constiterunt8 ad ianuam.
8 constiterunt] adstiterunt Weber
Numérotation du verset Act. 10,18 
Et cum
vocassent, interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
Numérotation du verset Act. 10,19 
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus
ei : Ecce viri tres
querunt te.
Numérotation du verset Act. 10,20 
Surge itaque
et descende
et vade cum eis nihil dubitans,
quia ego misi illos.
Numérotation du verset Act. 10,21 
Descendens autem Petrus ad viros
dixit : Ecce ego sum
quem queritis que causa est
propter quam venistis ?
Numérotation du verset Act. 10,22 
Qui dixerunt : Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudeorum
responsum
accersire te in domum suam
et audire
verba abs te.
Numérotation du verset Act. 10,23 
Introducens igitur eos recepit hospitio.
Sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt ut Petro testes sint9.
9 ut...sint] eum Weber
Numérotation du verset Act. 10,24 
Altera autem die
introivit Cesaream Cornelius vero exspectabat illos.
Convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Numérotation du verset Act. 10,marg.|CONVOCATIS COGNATIS etc. Duplex causa convocationis proximitas cognationis et amicitia.25 
Et factum est cum introisset Petrus, obvius
ei Cornelius et procidens
ad pedes eius10
adoravit.
10 eius] om. Weber
Numérotation du verset Act. 10,26 
Petrus vero elevavit11 eum dicens : Surge et ego
ipse homo sum.
11 elevavit] levavit Weber
Numérotation du verset Act. 10,27 
Et loquens cum illo intravit
et invenit multos
qui convenerant.
Numérotation du verset Act. 10,28 
Dixitque ad illos : Vos scitis
quomodo abominatum sit viro iudeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Sed12 mihi ostendit
Deus neminem
communem,
aut immundum dicere hominem,
12 Sed] et Weber
Numérotation du verset Act. 10,29 
propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
ergo quam ob causam accersistis me ?
Numérotation du verset Act. 10,30 
Et Cornelius ait : A nudius quarta13 die usque in hanc horam
orans eram hora nona in domo {t. 4 : Erfurt, f. 1160rb ; facsim., p. 479b} mea. Et ecce vir
stetit
ante me in veste candida.
et ait :
13 quarta] quartana Weber
Numérotation du verset Act. 10,31 
Corneli exaudita est oratio tua
et eleemosyne tue commemorate sunt in conspectu Dei.
Numérotation du verset Act. 10,32 
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem
qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Numérotation du verset Act. 10,33 
Confestim igitur
misi ad te et tu benefecisti veniendo.
Nunc ergo
omnes nos
in conspectu tuo assumus audire
omnia
quecumque tibi precepta sunt a Domino.
Numérotation du verset Act. 10,34 
Aperiens
autem Petrus os
dixit : In veritate
comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus,
Numérotation du verset Act. 10,35 
sed in omni gente
qui timet eum,
et operatur iustitiam
acceptus est illi.
Numérotation du verset Act. 10,36 
Verbum
misit Deus14
filiis Israel, annuntians pacem
per Iesum Christum.
Hic
est omnium
14 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Act. 10,Deus Deus] Dominus Weber.37 
Vos scitis quod
factum est per universam Iudeam
verbum15.
Incipiens enim a Galilea
post baptismum
quod predicavit Ioannes.
15 verbum] post factum est Weber
Numérotation du verset Act. 10,38 
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum
Deus Spiritu sancto et virtute qui
pertransiit
benefaciendo
omnes oppressos a diabolo,
quoniam Deus
erat cum illo.
Numérotation du verset Act. 10,39 
Et nos testes omnium sumus16
que fecit in regione Iudeorum et Hierusalem quem et occiderunt
suspendentes in ligno.
16 omnium sumus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,40 
Hunc Deus
suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri.
Numérotation du verset Act. 10,41 
Non omni populo sed testibus preordinatis a Deo17
qui manducavimus
et bibimus cum illo,
postquam resurrexit a mortuis.
17 Deo] + nobis Weber
Numérotation du verset Act. 10,42 
Et precepit nobis predicare populo
et testificari,
quia ipse est qui est constitutus18 a Deo
iudex vivorum
et mortuorum.
18 est constitutus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,43 
Huic omnes prophete testimonium
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius
omnes
qui credunt in eum.
Numérotation du verset Act. 10,44 
Adhuc
loquente Petro verba hec cecidit
Spiritus sanctus
super omnes
qui audiebant verbum.
Numérotation du verset Act. 10,45 
Et obstipuerunt
ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes
gratia
Spiritus sancti effusa est.
Numérotation du verset Act. 10,46 
Audiebant enim illos loquentes linguis
et magnificantes Deum.
Numérotation du verset Act. 10,47 
Tunc respondit Petrus :
Numquid aquam quis prohibere
potest ut non baptizentur hii qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos.
Numérotation du verset Act. 10,48 
Et iussit eos baptizari19 in nomine Iesu Christi.
Tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus.
19 baptizari] post Christi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_10)

Notes :