Capitulum 14

Numérotation du verset Act. 14,1 
Factum est autem Iconii
ut simul
introirent synagogam Iudeorum et loquerentur ita ut crederet Iudeorum et Grecorum copiosa multitudo.
Numérotation du verset Act. 14,2 
Qui vero increduli fuerunt Iudei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
Numérotation du verset Act. 14,3 
Multo igitur tempore demorati sunt
fiducialiter agentes
in Domino testimonium
perhibente verbo gratie sue,
dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Numérotation du verset Act. 14,4 
Divisa est autem multitudo civitatis. Et quidam quidem erant cum Iudeis, quidam vero cum apostolis.
Numérotation du verset Act. 14,5 
Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudeorum cum principibus suis ut contumeliis
afficerent et lapidarent eos.
Numérotation du verset Act. 14,6 
Intelligentes confugerunt
ad civitates Lycaonie
Lystram et Derben,
et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant.
Numérotation du verset Act. 14,7 
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
claudus
ex utero matris sue
qui numquam ambulaverat.
Numérotation du verset Act. 14,8 
Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum
et videns quia haberet fidem ut salvus {t. 4 : Erfurt, f. 1163vb ; facsim., p. 486 b} fieret.
Numérotation du verset Act. 14,9 
Dixit magna voce : Surge
super pedes tuos rectus.
Et exilivit
et ambulabat.
Numérotation du verset Act. 14,10 
Turbe
autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt
vocem suam lycaonice dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
Numérotation du verset Act. 14,11 
Et vocabant Barnaban
Iovem,
Paulum vero
Mercurium,
quoniam ipse erat dux verbi.
Numérotation du verset Act. 14,12 
Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem
tauros
et coronas
ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare.
Numérotation du verset Act. 14,13 
Quod
ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus
conscissis tunicis suis
exilierunt in turbas,
clamantes
Numérotation du verset Act. 14,14 
et dicentes : Viri quid hec facitis ?
et nos mortales sumus similes vobis homines
annuntiantes vobis ab his vanis
converti
ad Deum vivum
qui fecit celum et terram et mare et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset Act. 14,15 
Qui in preteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias
suas.
Numérotation du verset Act. 14,16 
Et quidem
non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens,
de celo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo
et letitia corda vestra.
Numérotation du verset Act. 14,17 
Et hec dicentes
vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Numérotation du verset Act. 14,18 
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudei et persuasis turbis
lapidantesque Paulum traxerunt
estimantes eum mortuum esse.
Numérotation du verset Act. 14,19 
Circumdantibus autem eum discipulis,
surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Numérotation du verset Act. 14,20 
Cumque evangelizassent civitati illi
et docuissent multos
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Numérotation du verset Act. 14,21 
confirmantes animas discipulorum
exhortantesque1 ut permanerent in fide.
et quoniam per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei.
1 exhortantesque] exhortantes Weber
Numérotation du verset Act. 14,22 
Et cum constituissent illis per singulas Ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus
commendaverunt
eos Domino in quem crediderunt.
Numérotation du verset Act. 14,23 
Transeuntes2 Pisidiam
venerunt Pamphiliam.
2 Transeuntes] Transeuntesque Weber
Numérotation du verset Act. 14,24 
Et loquentes Domini verbum in Pergen3 descenderunt in Attaliam.
3 Domini verbum in Pergen] in Pergen verbum Domini Weber
Numérotation du verset Act. 14,25 
Et inde navigaverunt Antiochiam
unde erant traditi
gratie Dei
in opus quod compleverunt.
Numérotation du verset Act. 14,26 
Cum autem venissent
et congregassent Ecclesiam retulerunt
quanta fecisset Deus
cum illis,
quia aperuisset gentibus ostium fidei.
Numérotation du verset Act. 14,27 
Morati4 sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
4 Morati] Capitulum 15 praem. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_14)

Notes :