Capitulum 25

Numérotation du verset Act. 25,1 
Festus ergo cum venisset in provinciam.
ascendit Hierosolymam a Cesarea,
Numérotation du verset Act. 25,2 
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudeorum adversus
Paulum et rogabant eum
Numérotation du verset Act. 25,3 
postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum
Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via.
Numérotation du verset Act. 25,4 
Festus autem respondit servari Paulum in Cesarea se autem maturius
Numérotation du verset Act. 25,profecturum.5 
Qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum.
Numérotation du verset Act. 25,6 
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cesaream. Et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
Numérotation du verset Act. 25,7 
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare.
Numérotation du verset Act. 25,8 
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudeorum, neque in templum neque in Cesarem quicquam peccavi.
Numérotation du verset Act. 25,9 
Festus autem volens Iudeis gratiam prestare respondens Paulo dixit :
Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me ?
Numérotation du verset Act. 25,10 
Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cesaris sto,
ubi me oportet
iudicari.
Iudeis non nocui sicut tu melius nosti.
Numérotation du verset Act. 25,11 
Si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori. Si vero nihil est eorum que hi accusant me nemo potest me illis donare.
Cesarem appello.
Numérotation du verset Act. 25,12 
Tunc Festus cum consilio locutus respondit : Cesarem {t. 4 : Erfurt, f. 1173ra ; facsim., p. 505a} appellasti, ad Cesarem ibis.
Numérotation du verset Act. 25,13 
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Beronice
descenderunt Cesaream ad salutandum Festum.
Numérotation du verset Act. 25,14 
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Numérotation du verset Act. 25,15 
de quo cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudeorum postulantes adversus illum damnationem.
Numérotation du verset Act. 25,16 
Ad quos respondi : Quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur presentes habeat accusatores locumque
defendendi accipiat ad abluenda crimina que ei obiiciuntur1.
1 que...obiiciuntur] om. Weber
Numérotation du verset Act. 25,17 
Cum ergo huc
venissent2 sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum.
2 venissent] convenissent Weber
Numérotation du verset Act. 25,18 
De quo cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum.
Numérotation du verset Act. 25,19 
Questiones vero quasdam de sua superstitione,
habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto
quem affirmabat Paulus vivere.
Numérotation du verset Act. 25,20 
Hesitans autem ego de huiusmodi questione
dicebam : Si vellet ire Hierosolymam
et ibi iudicari de istis.
Numérotation du verset Act. 25,21 
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem,
iussi servari eum donec mittam eum ad Cesarem.
Numérotation du verset Act. 25,22 
Agrippa autem ad Festum : Volebam
et ipse hominem audire. Cras inquit audies eum.
Numérotation du verset Act. 25,23 
Altera autem die cum venisset Agrippa et Beronice cum multa ambitione
et introissent in auditorium
{t. 4 : Erfurt, f. 1173rb ; facsim., p. 505b} cum tribunis et viris principalibus civitatis3 iubente Festo adductus est Paulus.
3 civitatis] + et Weber
Numérotation du verset Act. 25,24 
Et dixit Festus : Agrippa rex
et omnes qui simul adestis nobiscum viri,
videtis hunc de quo omnis multitudo Iudeorum interpellavit me Hierosolymis petentes4
et clamantes5 non oportere eum vivere amplius.
4 petentes] petens Weber
5 et clamantes] et hic acclamantes Weber
Numérotation du verset Act. 25,25 
Ego vero comperi nihil dignum eum morte admisisse. Ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere.
Numérotation du verset Act. 25,26 
De quo quid certum scribam domino non habeo.
Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Numérotation du verset Act. 25,27 
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_25)

Notes :