Capitulum 22

Numérotation du verset Act. 22,1 
Viri fratres
et patres
audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Numérotation du verset Act. 22,2 
Cum audissent autem quia hebrea lingua loquitur ad illos magis prestiterunt silentium.
Numérotation du verset Act. 22,3 
Et dixit : Ego sum vir Iudeus natus Tharso Cilicie, nutritus autem in civitate ista1
secus pedes Gamalielis,
eruditus iuxta veritatem paterne legis, emulator legis
sicut et vos omnes estis hodie.
1 civitate ista] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 22,4 
Qui hanc viam
persecutus sum usque ad mortem,
alligans et tradens in custodias
viros ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 22,5 
mihi testimonium2 reddit
et omnes maiores natu a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Hierusalem ut3 punirentur.
2 mihi testimonium] inv. Weber
3 ut] uti Weber
Numérotation du verset Act. 22,6 
Factum est autem eunte me et appropinquante Damasco media die
subito de celo
circumfulsit me lux copiosa,
Numérotation du verset Act. 22,7 
Et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi : Saule Saule
quid me persequeris ?
Numérotation du verset Act. 22,8 
Ego autem respondi : Quis es Domine ?
Dixitque ad me : Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris.
Numérotation du verset Act. 22,9 
Et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem
autem non audierunt
eius qui loquebatur mecum.
Numérotation du verset Act. 22,10 
Et dixi : Quid faciam Domine ?
Dominus autem dixit ad me : Surgens, vade Damascum, et ibi tibi dicetur
de omnibus que te oporteat facere.
Numérotation du verset Act. 22,11 
Et cum non viderem pre claritate luminis illius
ad manum
deductus a comitibus veni Damascum.
Numérotation du verset Act. 22,12 
Ananias autem quidam vir
secundum legem testimonium habens
ab omnibus habitantibus Iudeis.
Numérotation du verset Act. 22,13 
Veniens ad me et adstans dixit mihi : Saule frater, respice.
Et ego eadem hora respexi in eum.
Numérotation du verset Act. 22,14 
At ille dixit : Deus patrum nostrorum
preordinavit te
ut cognosceres voluntatem eius, ut4 videres Iustum
et audires vocem ex ore eius,
4 ut] et Weber
Numérotation du verset Act. 22,15 
qui5 eris testis illius ad omnes homines
eorum que vidisti
et audisti.
5 qui] quia Weber
Numérotation du verset Act. 22,16 
Et nunc quid moraris ? {t. 4 : Erfurt, f. 1171ra ; facsim., p. 501a} Exsurge et6 baptizare et abluere7 peccata tua, invocato nomine ipsius.
6 et] om. Weber
7 abluere] ablue Weber
Numérotation du verset Act. 22,17 
Factum est autem
revertenti
mihi in Hierusalem.
Et oranti
in templo
fieri me in stupore mentis.
Numérotation du verset Act. 22,18 
Et videre illum
dicentem mihi : Festina.
Et exi velociter de8 Hierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.19
Numérotation du verset Act. 22,20 
Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui,
ego astabam et
consentiebam
et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Numérotation du verset Act. 22,21 
Et dixit ad me : Vade
quoniam ego ad9 nationes
longe mittam te.
9 ad] in Weber
Numérotation du verset Act. 22,22 
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum
et levaverunt vocem suam dicentes :
Tolle de terra huismodi10. Non enim fas est eum vivere.
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Act. 22,23 
Vociferantibus autem eis et proicientibus eis11 vestimenta sua
et pulverem iactantibus in aerem.
11 eis] om. Weber
Numérotation du verset Act. 22,24 
Iussit tribunus induci eum in castra
et flagellis cedi et torqueri eum
ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Numérotation du verset Act. 22,25 
Et cum astrinxissent eum loris
dixit adstanti sibi centurioni : Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
Numérotation du verset Act. 22,26 
Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens : Quid acturus es ? Hic enim12 civis romanus est ?
12 enim] + homo Weber
Numérotation du verset Act. 22,27 
Accedens autem tribunus dixit illi : Dic mihi tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
Numérotation du verset Act. 22,28 
{t. 4 : Erfurt, f. 1171rb ; facsim., p. 501b} Et respondit tribunus : Ego multa summa
civitatem
hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
Numérotation du verset Act. 22,29 
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis romanus esset et quia ligasset13 eum.
13 ligasset] alligasset Weber
Numérotation du verset Act. 22,30 
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudeis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire et omne concilium. Et producens Paulum statuit inter illos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_22)

Notes :