Biblia communis

Capitulum 17

Numérotation du verset Act. 17,1 
Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
venerunt1 Thessalonicam ubi erat synagoga Iudeorum.
1 venerunt CorS2 ( venerunt sine   per- ) ] pervenerunt CorS2
Numérotation du verset Act. 17,2 
Secundum consuetudinem autem
Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat2 eis3 de Scripturis,
2 disserebat] discurrebat Cors2 ( cacogr.?)
3 eis CorS2 (al. sine cum ) Rusch Weber] cum praem. CorS2
Numérotation du verset Act. 17,3 
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est {t. 4 : Erfurt, f. 1166rb ; facsim., p. 491b} Iesus Christus4 quem ego annuntio vobis.
4 Iesus Christus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 17,4 
Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Sile et de colentibus
gentilibusque5
multitudo magna et mulieres nobiles non pauce.
5 gentilibusque CorS1 ( al. hab.)] gentilibus CorS1 (grec. non hab. - que )
Numérotation du verset Act. 17,5 
Zelantes6 autem Iudei
assumentesque de vulgo viros quosdam malos. Turba7 facta
concitaverunt
civitatem.
Et assistentes domui Iasonis
querebant eos
producere in populum.
6 Zelantes CorS1 Rusch Weber ] increduli CorS1 ( grec.)
7 Turba] et praem. Weber
Numérotation du verset Act. 17,6 
Et cum non invenissent
eos trahebant Iasonem
et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes8 quoniam hii qui orbem9 concitant et huc venerunt
8 clamantes CorS2 ( clamantes sine   et dicentes )
9 orbem CorS2 ( Ieronimus ) ] om. CorS1 (grec. non hab. orbem sed :   hii sunt qui universi concitant pro quo beatus Ieronimus   orbem dixit) universum CorS2 ( grec. )
Numérotation du verset Act. 17,7 
quos suscepit Iason, et hii omnes
contra decreta Cesaris faciunt regem alium
dicentes esse Iesum.
Numérotation du verset Act. 17,8 
Concitaverunt autem plebem
et principes civitatis
audientes hec.
Numérotation du verset Act. 17,9 
Et accepta satisfactione a10 Iasone
et a ceteris
dimiserunt eos.
10 Et accepta satisfactione a] Et accepto satis ab Weber
Numérotation du verset Act. 17,10 
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroam11
qui cum venissent12 synagogam Iudeorum introierunt.
11 Beroam Rusch ΩJ ΩS] Beroeam ΩM Weber
12 venissent] advenissent in Weber
Numérotation du verset Act. 17,11 
Hii autem
erant nobiliores
eorum qui sunt Thessalonice qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas si hec ita se haberent.
Numérotation du verset Act. 17,12 
Et multi quidem
crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri
non pauci.
Numérotation du verset Act. 17,13 
Cum autem cognovissent
in Thessalonica Iudei quia et Beroe predicatum est a Paulo
verbum Dei, venerunt et illuc {t. 4 : Erfurt, f. 1166va ; facsim., p. 492a} commoventes et turbantes multitudinem.
Numérotation du verset Act. 17,14 
Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
Numérotation du verset Act. 17,15 
Qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenis13.
et accepto mandato
ab eo
ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt.
13 Athenis] Athenas CorS2 (plures sine ad) Weber, ad praem. CorS2
Numérotation du verset Act. 17,16 
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret incitabatur spiritus
eius in ipso videns idolatrie deditam civitatem.
Numérotation du verset Act. 17,17 
Disputabat igitur in synagoga
cum Iudeis et colentibus et in foro
per omnes dies ad eos qui audierant14.
14 audierant] aderant Weber
Numérotation du verset Act. 17,18 
Quidam autem epicurei15 et stoici philosophi
disserebant cum illo16. Et quidam dicebant : Quid vult seminator verborum17 hic dicere ?
Alii vero dicebant18 : Novorum demoniorum
videtur annuntiator esse, quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis.
15 epicurei] epicu<r>i Cor1 P, epicures Cor1 P (al.)
16 illo] eo Cor1 P Weber
17 seminator verborum Φ F S Wordsworth (B K R V) Sarum CorS2 ( al. )] seminiverbius Amiatinus Θ Wordsworth (D G I M) Cor1 P (grecus : spermologos quod proprie uno latino nomine dicitur semina verbius id est seminator verborum . Simile in Iob. ultimo : Cornustibii quod magis proprie dicere cornu tibie. Sed interpretes magis volunt sequi expressionem idiomatis iuxta quam transferebant. Sicut enim ‘mandere racemos’ quasi vulgare est in Francia et ‘manducare uvas’ vulgare est in Lumbardia etc. Huiusmodi sicut ‘leuga’ in Francia, ‘miliare’ in Italia, vel euvangeliste, iuxta idiomata terrarum ubi erant, euuangelia scripserunt et interpretes eos proprie secuti sunt) CorS2 ( al. ) Clementina Weber, disseminator verborum Cava
18 dicebant] om. Weber
Numérotation du verset Act. 17,19 
Et apprehensum eum ad Areopagum
duxerunt dicentes : Possumus scire que est hec nova que a te dicitur doctrina ?
Numérotation du verset Act. 17,20 
Nova enim quedam infers auribus nostris. Volumus ergo scire quidnam velint hec esse ?
Numérotation du verset Act. 17,21 
Athenienses autem omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabant {t. 4 : Erfurt, f. 1166vb ; facsim., p. 492b} nisi aut dicere19 aut audire aliquid novi.
19 dicere] discere Wordsworth (D c) CorS2 ( sic Textus non dicere )
Numérotation du verset Act. 17,22 
Stans autem Paulus in medio Areopagi ait : Viri Athenienses per omnia
quasi superstitiosos20 vos iudico21.
20 superstitiosos Cor1 P CorS1 Rusch ] superstitiosiores Weber
21 iudico] video Cor1 P CorS1 ( grec. theoro id est video ) Weber
Numérotation du verset Act. 17,23 
Preteriens enim
et videns simulacra vestra
inveni et aram
in qua scriptum erat :
Ignoto deo.
Quod ergo ignorantes
colitis,
hoc
ego annuntio vobis.
Numérotation du verset Act. 17,24 
Deus qui fecit mundum
et omnia que in eo sunt,
hic celi et terre
cum sit Dominus, non in22 manufactis templis inhabitat,
22 in] om. CorS2 (plures sine in, al. delent  )
Numérotation du verset Act. 17,25 
nec manibus humanis
colitur indigens aliquo,
cum ipse det omnibus vitam
et inspirationem,
et omnia
Numérotation du verset Act. 17,26 
fecitque ex uno
omne genus hominum,
inhabitare super universam faciem terre, definiens23 statuta tempora
et terminos habitationis eorum,
23 deffiniens CorS2 ( al. ) ] deffinies CorS2 ( sic utraque correctio ) [ non inveni in apparatibus editionum ]
Numérotation du verset Act. 17,27 
querere Deum
si forte attractent
eum aut inveniant, quamvis
non longe sit ab unoquoque vestrum24.
24 vestrum] nostrum Weber
Numérotation du verset Act. 17,28 
In ipso enim vivimus
et movemur et sumus,
{t. 4 : Erfurt, f. 1167ra ; facsim., p. 493a} sicut et quidam vestrum poetarum
dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
Numérotation du verset Act. 17,29 
genus ergo cum simus Dei non debemus estimare
auro aut25 argento aut lapidi, sculpture26 artis et cogitationis27 hominis divinum esse simile.
25 aut CorS2 (vel) ] et CorS2
26 sculpture] aut praem. CorS2 ( al. )
27 cogitationis] cogitationibus CorS2 ( al. )
Numérotation du verset Act. 17,30 
Et tempora
quidem28 huius ignorantie
despiciens Deus,
nunc annuntiat
hominibus,
ut omnes
ubique
penitentiam agant,
28 quidem CorS2 ( al. habent ) ] ergo CorS2 (Textus)
Numérotation du verset Act. 17,31 
eo quod statuit diem
in qua iudicaturus est orbem
in equitate
in viro
in quo statuit fidem prebens omnibus suscitans eum a mortuis.
Numérotation du verset Act. 17,32 
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
Numérotation du verset Act. 17,33 
Sic Paulus exivit de medio eorum.
Numérotation du verset Act. 17,34 
Quidam vero viri adherentes ei crediderunt
in quibus et Dionysius Areopagita,
et mulier nomine Damaris et alii cum eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_17)

Notes :