Capitulum 28

Numérotation du verset Act. 28,1 
Et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene1*
insula vocatur. Barbari
vero prestabant non modicam humanitatem nobis.
1 Militene ΩJ] Milithene Rusch
Numérotation du verset Act. 28,2 
Accensa enim pira
reficiebant
nos omnes propter imbrem qui imminebat et frigus.
Numérotation du verset Act. 28,3 
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum
aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem,
vipera a calore
cum processisset invasit manum eius.
Numérotation du verset Act. 28,4 
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic.
Qui cum evaserit de mari ultio
non sinit vivere.
Numérotation du verset Act. 28,5 
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est.
Numérotation du verset Act. 28,6 
At illi existimabant eum in tumorem
convertendum et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus2
et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se
dicebant eum esse Deum.
2 exspectantibus] sperantibus Weber
Numérotation du verset Act. 28,7 
In locis autem illis erant predia
principis insule nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit.
Numérotation du verset Act. 28,8 
Contigit autem patrem Publii febribus
et disenteria vexatum iacere.
Ad quem Paulus intravit, et cum orasset et imposuisset ei manus, salvavit eum.
Numérotation du verset Act. 28,9 
Quo facto et omnes qui in insula {t. 4 : Erfurt, f. 1175rb ; facsim., p. 509b} habebant infirmitates accedebant et curabantur.
Numérotation du verset Act. 28,10 
Qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt que necessaria erant.
Numérotation du verset Act. 28,11 
Post menses autem
tres navigavimus in nave alexandrina
que in insula
hiemaverat cui
erat insigne Castorum.
Numérotation du verset Act. 28,12 
Et cum
venissemus Syracusam mansimus ibi triduo.
Numérotation du verset Act. 28,13 
Inde circumlegentes
devenimus Regium.
Et post unum diem flante Austro
secunda die venimus Puteolos.
Numérotation du verset Act. 28,14 
Ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam.
Numérotation du verset Act. 28,15 
Et inde cum audissent fratres
occurrerunt nobis usque ad Apii Forum
et Tribus Tabernis.
Quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam.
Numérotation du verset Act. 28,16 
Cum venissemus autem Romam permissum est Paulo
manere sibimet
cum custodiente se milite.
Numérotation du verset Act. 28,17 
Post tertium autem diem convocavit primos Iudeorum. Cumque convenissent dicebat eis : Ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum.
Numérotation du verset Act. 28,18 
Qui cum interrogationem de me habuissent
voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me.
Numérotation du verset Act. 28,19 
Contradicentibus autem Iudeis coactus sum appellare Cesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
Numérotation du verset Act. 28,20 
Propter hanc igitur causam,
rogavi vos videre et alloqui. Propter {t. 4 : Erfurt, f. 1175va ; facsim., p. 510a} spem
enim Israel catena hac circumdatus sum.
Numérotation du verset Act. 28,21 
At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Iudea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
Numérotation du verset Act. 28,22 
Rogamus autem a te audire que sentis. Nam de secta hac
notum est nobis, quia ubique ei contradicitur.
Numérotation du verset Act. 28,23 
Cum constituissent autem illi
diem venerunt ad eum in hospitium plures
quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eos de Iesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
Numérotation du verset Act. 28,24 
Et quidam credebant his que dicebantur, quidam vero non credebant.
Numérotation du verset Act. 28,25 
Cumque invicem non essent consentientes,
discedebant, dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus sanctus locutus est
per Isaiam {t. 4 : Erfurt, f. 1175vb ; facsim., p. 510b} prophetam ad patres nostros
Numérotation du verset Act. 28,26 
dicens : Vade ad populum istum
et dic : aure audietis
et non intelligetis, et videntes
videbitis et non perspicietis.
Numérotation du verset Act. 28,27 
Incrassatum est enim cor populi huius
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis,
et auribus audiant, et corde intelligant et convertantur et sanem eos3.
3 eos] illos Weber
Numérotation du verset Act. 28,28 
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei
et4 ipsi et audient
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Act. 28,29 
5
5 Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam habentes inter se quaestionem Clementina ] om. Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 28,30 
Mansit autem biennio toto in suo conductu6
et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum.
6 conductu] conducto Weber
Numérotation du verset Act. 28,31 
Predicans regnum Dei et docens que sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_28)

Notes :