Biblia communis

Capitulum 26

Numérotation du verset Act. 26,1 
Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu
cepit rationem reddere :
Numérotation du verset Act. 26,2 
De omnibus quibus accusor a Iudeis rex Agrippa estimo me beatum apud te,
cum sim
defensurus me hodie.
Numérotation du verset Act. 26,3 
Maxime
te sciente omnia
que apud Iudeos sunt consuetudines
et questiones.
Propter quod obsecro patienter me audias.
Numérotation du verset Act. 26,4 
Et quidem vitam meam a iuventute que ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudei.
Numérotation du verset Act. 26,5 
Prescientes
me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostre religionis vixi Phariseus.
Numérotation du verset Act. 26,6 
que ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio
Numérotation du verset Act. 26,subiectus.7 
In quam1
duodecim tribus nostre nocte ac die servientes2
sperant devenire.
De qua spe
accusor a Iudeis
1 quam] qua Weber
2 servientes] deservientes Weber
Numérotation du verset Act. 26,rex.8 
Quid incredibile iudicatur
apud vos si Deus mortuos suscitat ?
Numérotation du verset Act. 26,9 
Et ego quidem existimaveram me
adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere,
Numérotation du verset Act. 26,10 
quod et feci
Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur detuli sententiam.
Numérotation du verset Act. 26,11 
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare et amplius
insaniens
in eos persequebar
usque in exteras civitates.
Numérotation du verset Act. 26,12 
In quibus
dum irem Damascum
cum potestate et permissu principum sacerdotum.
Numérotation du verset Act. 26,13 
Die media in via vidi rex de celo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant,
Numérotation du verset Act. 26,14 
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua :
Saule Saule,
quid me persequeris ?
Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Numérotation du verset Act. 26,15 
Ego autem dixi : Quis es Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Iesus quem tu persequeris ?
Numérotation du verset Act. 26,16 
Sed exsurge et sta super pedes tuos. Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum que vidisti,
et eorum quibus apparebo tibi
Numérotation du verset Act. 26,17 
eripiens {t. 4 : Erfurt, f. 1173vb ; facsim., p. 506b} te de populis3 et gentibus in quas
ego nunc4 mitto te
3 populis] populo Weber
4 ego nunc] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 26,18 
aperire
oculos eorum,
ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satane
ad Deum,
ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
inter sanctos per fidem que est in me.
Numérotation du verset Act. 26,19 
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus celesti visioni5
5 celesti visioni] celestis visionis Weber
Numérotation du verset Act. 26,20 
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et per6 omnem regionem Iudee, et gentibus annuntiabam ut penitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna penitentie opera facientes,
6 per] in Weber
Numérotation du verset Act. 26,21 
Numérotation du verset Act. 26,hac ex causa me Iudei cum essem in templo, comprehensum temptabant interficere.22 
Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori
nihil extra dicens quam ea que prophete sunt locuti futura esse et Moyses,
Numérotation du verset Act. 26,23 
si passibilis Christus,
si primus ex resurrectione mortuorum
lumen adnuntiaturus est populo
et gentibus.
Numérotation du verset Act. 26,24 
Hec loquente eo et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule
multe te littere
ad insaniam convertunt.
Numérotation du verset Act. 26,25 
Et7 Paulus non insanio inquit : Optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
7 et] at Weber
Numérotation du verset Act. 26,26 
Scit enim de his rex
ad quem et constanter loquor. Latere enim eum nihil horum arbitror,
neque enim in angulo quicquam horum gestum est.
Numérotation du verset Act. 26,27 
Credis rex Agrippa prophetis ? Scio
quia credis.
Numérotation du verset Act. 26,28 
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me fieri Christianum8.
8 fieri Christianum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 26,29 
Et Paulus : Opto apud Deum
non tantum te, sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum,
exceptis vinculis his.
Numérotation du verset Act. 26,30 
Et exsurrexit rex et preses et Beronice et qui assidebant eis.
Numérotation du verset Act. 26,31 
Qui9 cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes : Quia nihil morte aut vinculis10 dignum quid fecit11 homo iste.
9 Qui] et Weber
10 vinculis] vinculorum Weber
11 fecit] facit Weber
Numérotation du verset Act. 26,32 
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti
poterat homo hic, si non appellasset Cesarem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_26)

Notes :