Capitulum 19
Numérotation du verset
Act. 19,1
Factum est autem
cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam de discipulis1.
1 de discipulis] discipulos
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,2
Dixitque ad eos : Si Spiritum sanctum accepistis credentes ?
At illi ad eum : Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.
Numérotation du verset
Act. 19,3
Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ?
Qui dixerunt : In Ioannis baptismate
Numérotation du verset
Act. 19,4
Dixit autem Paulus : Ioannes baptizavit baptisma penitentie
B<EDA>. Questio est : si ille qui per ignorantiam forte a non baptizato sed tamen recte fidei baptizatus est debeat rebaptizari ? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt an tunc ante initium baptismi Christi an nunc a quopiam sine susceptione eiusdem quisquam baptizaretur ? Cum quos Ioannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit iterum baptizandos predicavit dicens : «Ego baptizo in aqua ille baptizabit in Spiritu Sancto»a.populum dicens : In eum qui venturus esset
post ipsum ut crederent
hoc est in Iesum.
a Mc. 1, 8.
Numérotation du verset
Act. 19,5
His auditis baptizati sunt
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset
Act. 19,6
Et cum imposuisset illis manus2
Paulus, venit Spiritus sanctus super eos et loquebantur linguis
et prophetabant.
2 manus] manum
Webere
Numérotation du verset
Act. 19,7
Erant autem omnes fere viri3 duodecim.
3 fere viri]
inv. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,8
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses
disputans4 de regno Dei.
4 disputans] + et suadens
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,9
Cum autem quidam indurarentur et non
{t. 4 : Erfurt, f. 1168ra ; facsim., p. 495a}
crederent maledicentes
viam Domini5
coram multitudine discedens
ab eis segregavit discipulos
quotidie disputans in scola Tyranni cuiusdam6.
5 Domini]
om. Weber
6 cuiusdam]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,10
Hoc autem factum est per biennium,
ita ut omnes qui habitabant in Asia,
audirent verbum Domini Iudei atque gentiles.
Numérotation du verset
Act. 19,11
Virtutesque7 quaslibet faciebat Deus8 per manum9 Pauli,
7 Virtutesque] + non
Weber
8 faciebat Deus]
inv. Weber
9 manum] manus
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,12
ita
ut etiam
super languidos deferrentur a corpore eius sudaria
vel semicintia
et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Numérotation du verset
Act. 19,13
Temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus
Iudeis exorcistis
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes : Adiuro vos
per Iesum quem Paulus predicat.
Numérotation du verset
Act. 19, 14
Erant autem quidam Sceve Iudei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant.
Numérotation du verset
Act. 19,15
Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Iesum novi
et Paulum scio. Vos autem qui estis ?
Numérotation du verset
Act. 19,16
Et insiliens homo in eos in quo erat demonium pessimum
et dominatus
amborum
invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Numérotation du verset
Act. 19,17
Hoc autem
notum factum est
omnibus Iudeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi. Et cecidit timor
super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset
Act. 19,18
Multique credentium veniebant
{t. 4 : Erfurt, f. 1168rb ; facsim., p. 495b}
confitentes et annuntiantes actus suos.
Numérotation du verset
Act. 19,19
Multi
autem ex his qui fuerant curiosa sectati,
contulerunt libros et combusserunt coram omnibus.
et computatis pretiis illorum,
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Numérotation du verset
Act. 19,20
Ita fortiter crescebat verbum Dei10 et confirmabatur.
10 crescebat verbum Dei] verbum Dei crescebat
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,21
His autem expletis
proposuit11 Paulus in Spiritu
transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam
dicens : quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
11 proposuit] posuit
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,22
Mittens autem in Macedoniam
duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Herastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Numérotation du verset
Act. 19,23
Facta est autem in illo tempore turbatio
non minima de via Domini12.
12 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Act. 19,24
Demetrius
enim quidam nomine argentarius faciens edes argenteas Diane prestabat artificibus
non modicum questum.
Numérotation du verset
Act. 19,25
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit : Viri scitis quia de hoc artificio
est nobis acquisitio13,
13 est...acquisitio] acquisitio est nobis
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,26
et videtis et auditis, quia non solum Ephesi
sed pene totius Asie Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt.
Numérotation du verset
Act. 19,27
Non solum autem hec periclitabitur nobis
pars
in redargutionem venire,
sed14 magne15 Diane
templum in nihilum reputabitur
sed et destrui incipiet maiestas eius
{t. 4 : Erfurt, f. 1168va ; facsim., p. 496a}
quam tota Asia colit et orbis16.
14 sed] + et
Weber
15 magne] + deae
Weber
16 colit et orbis] et orbis colit
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,28
His auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes :
magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset
Act. 19,29
Et impleta est civitas confusione,
et impetum fecerunt uno animo in theatrum
rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli.
Numérotation du verset
Act. 19,30
Paulo autem volente intrare in populum,
non permiserunt discipuli.
Numérotation du verset
Act. 19,31
Quidam autem et de Asie principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum.
Numérotation du verset
Act. 19,32
Alii autem aliud clamabant.
Erat enim Ecclesia
confusa
et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Numérotation du verset
Act. 19,33
De turba autem detraxerunt
Alexandrum
propellentibus eum Iudeis. Alexander ergo manu silentio postulato
volebat rationem reddere populo.
Numérotation du verset
Act. 19,34
Quem
ut cognoverunt Iudeum esse vox
facta est una omnium quasi per horas duas clamantium : magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset
Act. 19,35
Et cum
sedasset
scriba turbas dixit : Viri Ephesii,
quis enim est hominum
qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magne Diane Iovisque prolis ?
Numérotation du verset
Act. 19,36
Cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
Numérotation du verset
Act. 19,37
Adduxistis enim homines istos
neque sacrilegos,
neque blasphemantes deam vestram.
Numérotation du verset
Act. 19,38
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam
conventus forenses aguntur,
et pro consules17 sunt
accusent invicem.
17 consules] consulibus
Weber
Numérotation du verset
Act. 19,39
{t. 4 : Erfurt, f. 1168vb ; facsim., p. 496b} Si quid autem alterius rei queritis ?
In legitima Ecclesia
poterit absolvi.
Numérotation du verset
Act. 19,40
Nam
et periclitamur argui seditionis hodierne,
cum nullus obnoxius sit,
de quo18 possimus reddere rationem
concursus istius. Et cum hec dixisset dimisit Ecclesiam.
18 quo] + non
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_19)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Act. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=74&chapitre=74_19)
Notes :