Capitulum 10

Numérotation du verset Dt. 10,1 
fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
Numérotation du verset Dt. 10,2 
et scribam in tabulis verba que fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
Numérotation du verset Dt. 10,3 
Feci igitur arcam de lignis Sethim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
Numérotation du verset Dt. 10,4 
scripsitque in tabulis {t. 1: Erfurt, f. 194ra; facsim., p. 387a} iuxta id quod prius scripserat verba decem que locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
Numérotation du verset Dt. 10,5 
reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram que hucusque ibi sunt sicut mihi precepit Dominus
Numérotation du verset Dt. 10,6 
Filii autem Israel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacham in Mosera1 ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est
filius eius Eleazar
1 Iacham] scrips., Iachan Rusch, Iacan Weber | Mosera] Musera Weber
Numérotation du verset Dt. 10,7 
inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
Numérotation du verset Dt. 10,8 
eo tempore separavi2 tribum Levi ut portaret arcam federis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in presentem diem
2 separavi] separavit Weber
Numérotation du verset Dt. 10,9 
quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 10,10 
ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
Numérotation du verset Dt. 10,11 
dixitque mihi vade et precede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
Numérotation du verset Dt. 10,12 
et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas {t. 1: Erfurt, f. 194rb; facsim., p. 387b} Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 10,13 
custodiasque mandata Domini et cerimonias eius quas ego hodie precipio ut bene sit tibi
Numérotation du verset Dt. 10,14 
en Domini Dei tui celum est et celum celi terra et omnia que in ea sunt
Numérotation du verset Dt. 10,15 
et cum3 patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie comprobatur
3 cum] tamen Weber
Numérotation du verset Dt. 10,16 
circumcidite igitur preputium
cordis
vestri et cervicem vestram
ne induretis amplius
Numérotation du verset Dt. 10,17 
quia Dominus Deus vester ipse est
Deus
deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis
qui personam non accipit nec munera
Numérotation du verset Dt. 10,18 
facit iudicium pupillo et vidue amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
Numérotation du verset Dt. 10,19 
et vos ergo amate peregrinos
quia et ipsi fuistis advene in terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 10,20 
Dominum Deum tuum timebis
et ei soli4 servies
ipsi adherebis
iurabisque
in nomine illius
4 soli] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 10,21 
ipse
est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hec magnalia
et terribilia
que viderunt oculi tui
Numérotation du verset Dt. 10,22 
in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Egyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus {t. 1: Erfurt, f. 194va; facsim., p. 388a} Deus tuus sicut astra celi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_10)

Notes :