Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 = 2
Non intrabit Eunuchus
attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
Numérotation du verset Dt. 23,2 = 3
non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini
usque ad decimam generationem.
Numérotation du verset Dt. 23,3 = 4
Ammonites1
et Moabites etiam post decimam generationem
non intrabunt ecclesiam Domini in eternum
1 Am(mo)nites Ω Ed1455 Clementina Rusch ] Ammanites Weber
Numérotation du verset Dt. 23,4 = 5
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Egypto
et quia conduxerunt
contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia2 Syrie ut malediceret tibi
2 Mesopotamia] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Dt. 23,5 = 6
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
Numérotation du verset Dt. 23,6 = 7
non facies {t. 1: Erfurt, f. 203ra; facsim., p. 405a} cum eis pacem nec queras3 eis bona cunctis diebus vite tue in sempiternum
3 queras] queres Weber
Numérotation du verset Dt. 23,7 = 8
non abominaberis
Idumeum
quia frater tuus est
nec Egyptium
quia advena fuisti
in terra eius
Numérotation du verset Dt. 23,8 = 9
qui nati fuerint ex eis tertia generatione
intrabunt in4 ecclesiam Domini
4 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 23,9 = 10
quando egressus fueris
adversus hostes tuos
in pugnam custodies te ab omni re mala
Numérotation du verset Dt. 23,10 = 11
si fuerit inter vos
homo
qui nocturno pollutus
sit somnio
egredietur extra castra.
Numérotation du verset Dt. 23,11 = 12
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur
aqua
et post solis occasum
regredietur
in castra
Numérotation du verset Dt. 23,12 = 13
habebis
locum
extra castra
ad quem egredieris5 ad requisita nature
5 egredieris] egrediaris Weber
Numérotation du verset Dt. 23,13 = 14
gerens paxillum
in balteo
cumque sederis fodies per circuitum et egesta {t. 1: Erfurt, f. 203rb; facsim., p. 405b} humo operies
Numérotation du verset Dt. 23,14 = 15
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat feditatis ne6 derelinquat te
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,15 = 16
non trades
servum domino suo qui ad te confugerit
Numérotation du verset Dt. 23,16 = 17
habitabit tecum in loco qui ei placuerit
et in una urbium tuarum
requiescet
ne7 contristes eum
7 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,17 = 18
Non erit meretrix
de filiabus Israel
neque scortator
de filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 23,18 = 19
Non offeres
mercedem prostibuli nec pretium canis
in domo8 Domini Dei tui, quicquid illud est quod voveris9, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
8 domo] domum Weber
9 voveris] voverint Weber
Numérotation du verset Dt. 23,19 = 20
Non fenerabis
fratri tuo
ad usuram
nec fruges nec quamlibet aliam rem
Numérotation du verset Dt. 23,20 = 21
sed alieno.
Fratri autem tuo absque usura id quo10 indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam.
10 quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 23,21 = 22
Cum votum voveris11
Domino Deo tuo non tardabis
reddere quia requiret
illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris
reputabitur12 tibi in peccatum.
11 votum voveris] inv. Weber
12 reputabitur] reputabit Weber
Numérotation du verset Dt. 23,22 = 23
si nolueris polliceri absque peccato eris
Numérotation du verset Dt. 23,23 = 24
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
et propria voluntate et ore tuo locutus es
Numérotation du verset Dt. 23,24  = 25
ingressus vineam
proximi tui
comede uvas quantum tibi placuerit
foras
autem ne efferas tecum.
Numérotation du verset Dt. 23,25 = 26
Si intraveris
in segetem
amici tui
franges
spicas et manu conteres.
Falce autem non metes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_23)

Notes :