Capitulum 17

Numérotation du verset Dt. 17,1 
{t. 1: Erfurt, f. 198va; facsim., p. 396a} Non immolabis Domino Deo tuo
bovem
et ovem
in quo est macula
aut quippiam vitii quia abominatio est Domino Deo tuo1
1 Domino Deo tuo] Domini Dei tui Weber
Numérotation du verset Dt. 17,2 
cumque2 reperti fuerint apud te intra
unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit {t. 1: Erfurt, f. 198vb; facsim., p. 396b} tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur
pactum illius
2 cumque] cum Weber
Numérotation du verset Dt. 17,3 
ut vadant
et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam celi que non precepi
Numérotation du verset Dt. 17,4 
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter
et verum esse repereris et abominatio facta est in Israel
Numérotation du verset Dt. 17,5 
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tue
et lapidibus3
obruentur
3 et lapidibus Weber ] eta pidibus cacographie Rusch
Numérotation du verset Dt. 17,6 
in ore duorum aut trium testium peribit
qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
Numérotation du verset Dt. 17,7 
manus testium
prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur
ut auferas malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 17,8 
si difficile
et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris4 inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas
videris verba variari
surge et ascende
ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
4 prospexeris] perspexeris Weber
Numérotation du verset Dt. 17,9 
veniesque ad sacerdotes levitici generis
et ad iudicem
qui fuerit illo tempore queresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
Numérotation du verset Dt. 17,10 
et facies
quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
Numérotation du verset Dt. 17,11 
iuxta legem eius sequerisque5 sententiam eorum nec declinabis ad dexteram neque6 ad sinistram
5 sequerisque] sequeris Weber
6 neque] vel Weber
Numérotation du verset Dt. 17,12 
qui {t. 1: Erfurt, f. 199ra; facsim., p. 397a} autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum
de medio7 Israel
7 medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,13 
cunctusque populus audiens
timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
Numérotation du verset Dt. 17,14 
cum ingressus fueris terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem
sicut habent omnes per circuitum nationes
Numérotation du verset Dt. 17,15 
eum
constitues quem Dominus Deus tuus
elegerit
de numero fratrum tuorum
non poteris
alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
Numérotation du verset Dt. 17,16 
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos
nec reducet
populum
in Egyptum
equitatus numero sublevatus
presertim cum Dominus preceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
Numérotation du verset Dt. 17,17 
non habebit
uxores plurimas
que alliciant8 animum eius
neque argenti et auri
immensa pondera
8 alliciant] illiciant Weber
Numérotation du verset Dt. 17,18 
postquam autem sederit
in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius
in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus levitice tribus
Numérotation du verset Dt. 17,19 
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vite sue
ut discat timere Dominum Deum suum
et custodire verba et cerimonias eius que in9 lege precepta sunt
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,20 
nec elevetur cor eius
in superbiam
neque declinet in partem dexteram vel sinistram
ut longo tempore regnet ipse et filius10 eius
super Israel.
10 filius] filii Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_17)

Notes :