Capitulum 3

Numérotation du verset Dt. 3,1 
Itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
Numérotation du verset Dt. 3,2 
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Numérotation du verset Dt. 3,3 
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan
et universum populum eius
percussimusque eos usque ad internetionem
Numérotation du verset Dt. 3,4 
vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes et1 omnem regionem
Argob
regni Og in Basan
1 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,5 
cuncte urbes erant munite muris altissimis portisque et vectibus atque2 oppidis innumeris que non habebant muros
2 atque] absque Weber
Numérotation du verset Dt. 3,6 
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque
ac mulieres
ac3 parvulos.
3 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 3,7 
Iumenta
autem et spolia
urbium diripuimus4.
4 diripuimus Weber ] dirupuimus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,8 
Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon
Numérotation du verset Dt. 3,9 
quem Sidonii Sarion vocant {t. 1: Erfurt, f. 188va; facsim., p. 376a} et Amorrei Sanir
Numérotation du verset Dt. 3,10 
omnes civitates que site sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai5 civitates regni Og in Basan
5 Edrai Weber ] Esdrai Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,11 
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum et
6 monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath7 filiorum Ammon novem cubitos
habens longitudinis et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
6 et] om. Weber
7 Rabbath Weber ] Rabath Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,12 
terramque possedimus in tempore illo ab Aroer que est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
Numérotation du verset Dt. 3,13 
reliquam partem autem8 Galaad et omnem Basan regni Og tradidi medie tribui Manasse omnem regionem Argob cunctaque9 Basan vocabatur10 terra gigantum
8 partem autem] inv. Weber
9 cunctaque] cuncta Weber
10 vocabatur] vocatur Weber
Numérotation du verset Dt. 3,14 
Iair filius Manasse possederat11 omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in presentem diem
11 possederat] possedit Weber
Numérotation du verset Dt. 3,15 
Machir quoque dedi Galaad
Numérotation du verset Dt. 3,16 
et tribubus Ruben et Gad dedi de terra12 Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et confinium13 usque ad torrentem Iaboc14 qui est terminus filiorum Ammon
12 de terra] terram Weber
13 confinium] finium Weber
14 Iaboc] scrips., Iebot Rusch, Ieboc Weber
Numérotation du verset Dt. 3,17 
et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Cenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radicem15 montis Phasga contra orientem
15 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Dt. 3,18 
precepique vobis in tempore illo dicens {t. 1: Erfurt, f. 188vb; facsim., p. 376b} Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti precedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti
Numérotation du verset Dt. 3,19 
absque uxoribus et parvulis atque16 iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
16 atque] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 3,20 
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant ipsi etiam17 terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
17 ipsi etiam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,21 
Iosue quoque in tempore illo precepi dicens oculi tui viderunt que fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad que transiturus es
Numérotation du verset Dt. 3,22 
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
Numérotation du verset Dt. 3,23 
precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Numérotation du verset Dt. 3,24 
Domine Deus tu cepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in celo vel in terra qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tue
Numérotation du verset Dt. 3,25 
transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum
Numérotation du verset Dt. 3,26 
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
Numérotation du verset Dt. 3,27 
ascende cacumen Phasge et oculos {t. 1: Erfurt, f. 189ra; facsim., p. 377a} tuos circumfer ad occidentem et ad18 aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum
18 ad] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,28 
precipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse precedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
Numérotation du verset Dt. 3,29 
mansimusque in valle contra fanum Phogor19.
19 Phogor Weber ] Fogor Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_3)

Notes :