Capitulum 28

Numérotation du verset Dt. 28,1 
Sin autem
audieris vocem Domini
Dei tui ut facias
atque custodias
omnia mandata eius
que ego
precipio
tibi hodie
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus que versantur in terra
Numérotation du verset Dt. 28,2 
venientque super te
universe benedictiones iste
et apprehendent te si tamen precepta eius audieris
Numérotation du verset Dt. 28,3 
benedictus eris1 tu
in civitate
et benedictus in agro
1 eris] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,4 
benedictus fructus ventris tui
et fructus terre tue
fructusque
iumentorum tuorum
greges armentorum tuorum2
et caule ovium tuarum
2 tuorum] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,5 
benedicta horrea tua
Numérotation du verset Dt. 28,6 
benedictus eris et
ingrediens
et egrediens
Numérotation du verset Dt. 28,7 
dabit Dominus
inimicos tuos
qui consurgunt
adversum te corruentes
in conspectu tuo
per unam viam venient
contra te et per septem fugient
a facie tua
Numérotation du verset Dt. 28,8 
emittet Dominus benedictionem
super cellaria tua
et super omnia opera manuum tuarum benedicetque
tibi in terra
quam acceperis
Numérotation du verset Dt. 28,9 
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
Numérotation du verset Dt. 28,10 
videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit
super te et timebunt te
Numérotation du verset Dt. 28,11 
abundare
te faciat3 Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
et fructu iumentorum tuorum fructu terre tue
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
3 faciat] faciet Weber
Numérotation du verset Dt. 28,12 
aperiet
Dominus thesaurum suum optimum celum
ut tribuat pluviam
terre sue4
in tempore suo benedicetque5 cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis
gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
4 sue] tue Weber
5 benedicetque] benedicet Weber
Numérotation du verset Dt. 28,13 
constituet te Dominus Deus tuus6 in caput
et non in caudam
et eris semper supra et non subter si tamen7 audieris mandata Domini Dei tui que ego precipio tibi hodie et custodieris et feceris
6 Deus tuus] om. Weber
7 tamen] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,14 
ab eis nec ad dexteram
nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Numérotation du verset Dt. 28,15 
quod si audire
nolueris
vocem Domini Dei tui
ut custodias
et facias
omnia mandata eius et cerimonias quas ego precipio tibi hodie venient super te
omnes maledictiones iste et apprehendent te
Numérotation du verset Dt. 28,16 
maledictus eris in civitate maledictus in agro
Numérotation du verset Dt. 28,17 
maledictum horreum tuum et maledicte reliquie tue
Numérotation du verset Dt. 28,18 
maledictus fructus ventris tui et fructus terre tue armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Numérotation du verset Dt. 28,19 
maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Numérotation du verset Dt. 28,20 
mittet Dominus super te famem
et esuriem
et increpationem et8 omnia opera tua que tu9 facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
8 et] in Weber
9 tu] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,21 
adiungat tibi Dominus10 pestilentiam
donec consumat
te de terra tua11
ad quam ingredieris possidendam
10 tibi Dominus] inv. Weber
11 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,22 
percutiat te Dominus
egestate
febri
et frigore
ardore et estu et
aere corrupto
ac robigine
et persequatur donec
pereas
Numérotation du verset Dt. 28,23 
sit celum
quod supra te
est eneum
et terra quam
calcas ferrea
Numérotation du verset Dt. 28,24 
terre tue pulverem
et de celo descendat super te cinis
donec conteraris
Numérotation du verset Dt. 28,25 
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos
et12
per unam viam
egrediaris contra eos et per septem
fugias et dispergaris
per omnia regna terre
12 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,26 
sitque cadaver tuum in escam
cunctis volatilibus celi et bestiis terre
et non sit qui abigat.
Numérotation du verset Dt. 28,27 
Percutiat te Dominus
ulcere Egypti
et partem13 corporis per quam stercora egeruntur14
scabie
quoque et prurigine
ita ut curari nequeas
13 partem] parte Weber
14 egeruntur] digeruntur Weber
Numérotation du verset Dt. 28,28 
percutiat te Dominus
amentia et cecitate ac furore mentis
Numérotation du verset Dt. 28,29 
et palpes in meridie
sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigas vias tuas
omnique tempore
calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Numérotation du verset Dt. 28,30 
uxorem
accipias
et alius
dormiat cum ea domum edifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Numérotation du verset Dt. 28,31 
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tue dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Numérotation du verset Dt. 28,32 
filii
tui et filie tue tradantur alteri populo
videntibus
oculis tuis
et deficientibus
ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Numérotation du verset Dt. 28,33 
fructus terre tue
et omnes labores
{t. 1: Erfurt, f. 207rb; facsim., p. 413b} tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Numérotation du verset Dt. 28,34 
et stupens ad terrorem eorum que videbunt oculi tui
Numérotation du verset Dt. 28,35 
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus
et in suris sanarique non possis a planta pedis
usque ad verticem tuum
Numérotation du verset Dt. 28,36 
ducetque te
Dominus15 et regem
tuum quem constitues16 super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi
15 ducetque te Dominus] ducet Dominus te Weber
16 constitues] constitueris Weber
Numérotation du verset Dt. 28,37 
et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 28,38 
sementem multam
iacies in terram et modicum congregabis quia locuste
devorabunt omnia17
17 devorabunt omnia] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,39 
vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
Numérotation du verset Dt. 28,40 
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et deperibunt18
18 deperibunt] peribunt Weber
Numérotation du verset Dt. 28,41 
filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Numérotation du verset Dt. 28,42 
omnes arbores tuas et fruges terre tue robigo consumet
Numérotation du verset Dt. 28,43 
advena
qui
tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes
et eris inferior
Numérotation du verset Dt. 28,44 
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Numérotation du verset Dt. 28,45 
et venient super te omnes maledictiones iste et persequentes apprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 28,46 
et erunt in {t. 1: Erfurt, f. 207va; facsim., p. 414a} te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Numérotation du verset Dt. 28,47 
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque letitia propter rerum omnium abundantiam
Numérotation du verset Dt. 28,48 
servies inimico tuo19 quem immittet tibi Deus20 in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
19 tuo] uot cacogr. Rusch
20 tibi Deus] Dominus tibi Weber
Numérotation du verset Dt. 28,49 
adducet Dominus super te gentem de longinquo
et de extremis terre finibus21 in similitudinem aquile volantis cum impetu cuius linguam intelligere non possis
21 terre finibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,50 
gentem procacissimam que non deferat
seni nec misereatur parvuli22
22 parvuli] parvulo Weber
Numérotation du verset Dt. 28,51 
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terre tue donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Numérotation du verset Dt. 28,52 
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra tua23 quam dabit tibi Dominus Deus tuus
23 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,53 
et comedes fructum uteri tui
et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dederit24 tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus
24 dederit] dedit Weber
Numérotation du verset Dt. 28,54 
homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori que cubat in sinu suo
Numérotation du verset Dt. 28,55 
ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil aliud habeat25 in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas
25 aliud habeat] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,56 
tenera mulier {t. 1: Erfurt, f. 207vb; facsim., p. 414b} et delicata que super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filie carnibus
Numérotation du verset Dt. 28,57 
et illuvie
secundinarum26 que egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
26 secundinarum] secundarum Weber
Numérotation du verset Dt. 28,58 
nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius que scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Numérotation du verset Dt. 28,59 
augebit Dominus plagas suas27 et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
27 suas] tuas Weber
Numérotation du verset Dt. 28,60 
et convertet in te omnes afflictiones Egypti quas timuisti et adherebunt tibi
Numérotation du verset Dt. 28,61 
insuper et universos languores et plagas que non sunt scripte in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Numérotation du verset Dt. 28,62 
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra celi pre multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 28,63 
et sicut ante letatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic letabitur disperdens eos28 atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam
28 eos] vos Weber
Numérotation du verset Dt. 28,64 
disperget
te Dominus in omnes populos a summitate terre usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis {t. 1: Erfurt, f. 208ra; facsim., p. 415a} quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Numérotation du verset Dt. 28,65 
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi
cor pavidum
et deficientes oculos
et animam consumptam merore29.
29 consumptam merore] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 28,66 
Et erit vita
tua quasi pendens
ante te
timebis
nocte et die et
non credes vite tue
Numérotation du verset Dt. 28,67 
mane
dices
quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea que tuis videbis oculis
Numérotation du verset Dt. 28,68 
reducet te Dominus classibus in Egyptum per viam de qua dixit30 tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat.
30 dixit] dixi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_28)

Notes :