Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 
Cum vero1 introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit
gentes multas coram te Etheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
septem gentes
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
1 vero] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,2 
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internitionem non inibis cum eis fedus nec misereberis earum
Numérotation du verset Dt. 7,3 
neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam
non dabis filio eius
nec filiam illius accipies filio tuo
Numérotation du verset Dt. 7,4 
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
Numérotation du verset Dt. 7,5 
quin potius hec facietis eis
aras eorum subvertite et2 confringite statuas {t. 1: Erfurt, f. 192ra; facsim., p. 383a} lucosque succidite et sculptilia comburite
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,6 
quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram
Numérotation du verset Dt. 7,7 
non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
Numérotation du verset Dt. 7,8 
sed quia dilexit vos Dominus
et custodivit testamentum3
quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu pharaonis regis Egypti
3 testamentum] iuramentum Weber
Numérotation du verset Dt. 7,9 
et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt precepta eius in mille generationes
Numérotation du verset Dt. 7,10 
et reddens odientibus se statim ita
ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
Numérotation du verset Dt. 7,11 
custodi ergo precepta et cerimonias atque iudicia que ego mando tibi hodie ut facias
Numérotation du verset Dt. 7,12 
si postquam audieris hec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,13 
et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terre tue frumento tuo atque vindemie oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi
Numérotation du verset Dt. 7,14 
benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus {t. 1: Erfurt, f. 192rb; facsim., p. 383b} tam in hominibus quam in gregibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,15 
auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,16 
devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui
Numérotation du verset Dt. 7,17 
si dixeris in corde tuo plures sunt gentes iste quam ego quomodo potero delere eas
Numérotation du verset Dt. 7,18 
noli metuere sed recordare que fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Egyptiis
Numérotation du verset Dt. 7,19 
plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et brachium extentum4 ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
4 brachium extentum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,20 
insuper et crabrones5
mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint
5 crabrones Weber ] scabrones Rusch
Numérotation du verset Dt. 7,21 
non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus
et terribilis
Numérotation du verset Dt. 7,22 
ipse
consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris eas delere6 pariter ne forte multiplicentur contra te bestie terre
6 eas delere] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,23 
dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur
Numérotation du verset Dt. 7,24 
tradetque7 reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub celo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
7 tradetque] tradet Weber
Numérotation du verset Dt. 7,25 
sculptilia eorum igne combures non {t. 1: Erfurt, f. 192va; facsim., p. 384a} concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque assumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 7,26 
nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam
ne fias anathema
sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_7)

Notes :