Capitulum 2

Numérotation du verset Dt. 2,1 
Profectique inde venimus in solitudinem que ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circuivimus montem Seir longo tempore.
Numérotation du verset Dt. 2,2 
Dixitque Dominus ad me:
Numérotation du verset Dt. 2,3 
Sufficit vobis circuire montem istum ite contra aquilonem
Numérotation du verset Dt. 2,4 
et populo precipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos.
Numérotation du verset Dt. 2,5 
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Numérotation du verset Dt. 2,6 
cibos emetis ab eis pecunia {t. 1: Erfurt, f. 187va; facsim., p. 374a} et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Numérotation du verset Dt. 2,7 
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Numérotation du verset Dt. 2,8 
cumque transissemus fratres nostros
filios Esau
qui habitant1 in Seir per viam campestrem de Elath2 et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
1 habitant] habitabant Weber
2 Elath] Helath Weber
Numérotation du verset Dt. 2,9 
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia
filiis Loth
tradidi Ar
in possessionem
Numérotation du verset Dt. 2,10 
Emim
primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam
excelsus
ut de Enachim stirpe
Numérotation du verset Dt. 2,11 
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enachim denique Moabite appellant eos Emim
Numérotation du verset Dt. 2,12 
in Seir autem prius habitaverunt
Horim3
quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israel in terra possessionis sue quam dedit illi4 Dominus
3 Horim] scrips., Orim Rusch
4 illi] ei Weber
Numérotation du verset Dt. 2,13 
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zareth venimus ad eum
Numérotation du verset Dt. 2,14 
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum5 Zareth triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
5 transitum] + torrentis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,15 
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio.
Numérotation du verset Dt. 2,16 
{t. 1: Erfurt, f. 187vb; facsim., p. 374b} postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Numérotation du verset Dt. 2,17 
locutus est Dominus ad me dicens
Numérotation du verset Dt. 2,18 
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Numérotation du verset Dt. 2,19 
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos ne6 movearis ad prelium. Non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 2,20 
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammonite vocant Zozommim7
7 Am(mo)nite Φ Ψ Ω Ed1455 Clementina Rusch ] Ammanite Weber | Zozommim Rusch ] Zozomim Ed1455 , Zomim ΩJ, Zommin Φ, Zomim Ω M, Zomnim ΩS, Zomzommim Θ Clementina Weber
Numérotation du verset Dt. 2,21 
populus magnus et multus et procere longitudinis sicut Enachim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Numérotation du verset Dt. 2,22 
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram illorum eis8 tradens quam possident usque in presens
8 illorum eis] eorum illis Weber
Numérotation du verset Dt. 2,23 
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Numérotation du verset Dt. 2,24 
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversus9 eum prelium
9 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Dt. 2,25 
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni celo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremiscant10 et dolore teneantur
10 contermiscant] contermescant Weber
Numérotation du verset Dt. 2,26 
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth
ad Seon
regem Esebon
verbis pacificis dicens
Numérotation du verset Dt. 2,27 
transibimus
publica gradiemur via
non declinabimus neque ad dexteram
neque ad sinistram
Numérotation du verset Dt. 2,28 
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Numérotation du verset Dt. 2,29 
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabite qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus ad11 terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
11 ad] in Weber
Numérotation du verset Dt. 2,30 
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum
quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius
et obfirmaverat
cor illius ita12 ut traderetur
in manus tuas sicut nunc vides
12 ita] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 2,31 
dixitque Dominus ad me ecce cepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Numérotation du verset Dt. 2,32 
egressusque est Seon
obviam nobis
cum omni populo suo ad prelium in
Iasa13
13 Iasa] Iesa Weber
Numérotation du verset Dt. 2,33 
et tradidit
eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis
et omni populo suo
Numérotation du verset Dt. 2,34 
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Numérotation du verset Dt. 2,35 
absque iumentis que in partem venere predantium et spoliis urbium quas cepimus
Numérotation du verset Dt. 2,36 
ab Aroer
que est super ripam torrentis Arnon
oppido
quod in valle situm est usque Galaad
non fuit vicus et civitas que nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 2,37 
absque terra filiorum Ammon ad {t. 1: Erfurt, f. 188rb; facsim., p. 375b} quam non accessimus et cunctis que adiacent torrenti Iaboc14 et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
14 Iaboc] scrips. , Ieboc Rusch Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_2)

Notes :