Capitulum 20

Numérotation du verset Dt. 20,1 
Si exieris ad bellum
contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habeas1 adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Egypti
1 habeas] habes Weber
Numérotation du verset Dt. 20,2 
appropinquante autem iam prelio stabit
sacerdos
ante aciem
et sic loquetur ad populum
Numérotation du verset Dt. 20,3 
audi Israel vos hodie
contra inimicos vestros
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
Numérotation du verset Dt. 20,4 
quia Dominus Deus vester
in medio vestri
est et pro vobis
contra adversarios
dimicabit ut eruat vos de periculo
Numérotation du verset Dt. 20,5 
duces
quoque per singulas turmas
audiente exercitu proclamabunt quis est homo
qui edificavit
domum novam
et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
Numérotation du verset Dt. 20,6 
quis est homo qui plantavit vineam
et necdum fecit eam2 esse communem
et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte {t. 1: Erfurt, f. 200vb; facsim., p. 400b} moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
2 fecit eam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 20,7 
quis est homo
qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat
et revertatur
in domum suam ne forte moriatur in bello
et alius homo accipiat eam
Numérotation du verset Dt. 20,8 
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus
et corde pavido vadat
et revertatur in domum suam
ne pavere faciat
corda fratrum suorum
sicut ipse timore perterritus est timore3
3 timore] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 20,9 
cumque siluerint duces exercitus4 et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum
cuneos preparabit
4 duces exercitus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 20,10 
si quando accesseris ad expugnandam civitatem
offeres
ei primum pacem
Numérotation du verset Dt. 20,11 
si receperit et aperuerit tibi
portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur
et serviet tibi sub tributo
Numérotation du verset Dt. 20,12 
sin autem fedus
inire noluerint et ceperint5 contra te bellum
oppugnabis eam
5 ceperint] receperint Weber
Numérotation du verset Dt. 20,13 
cumque tradiderit Dominus Deus tuus
illam
in manu tua
percuties omne
quod in ea generis masculini est
in ore gladii
Numérotation du verset Dt. 20,14 
absque mulieribus et infantibus iumentis
et ceteris que in civitate sunt omnem predam
exercitui
divides et comedes
de spoliis hostium tuorum que
Dominus Deus tuus
dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 20,15 
sic facies cunctis civitatibus que a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
Numérotation du verset Dt. 20,16 
de his autem civitatibus
{t. 1: Erfurt, f. 201ra; facsim., p. 401a} que dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere
Numérotation du verset Dt. 20,17 
sed interficies in ore gladii Etheum videlicet et Amorreum et Chananeum Pherezeum et Eveum et Iebuseum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 20,18 
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
Numérotation du verset Dt. 20,19 
quando obsederis civitatem
multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores
de quibus vesci potest nec securibus
per circuitum debes vastare regionem quoniam
lignum
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
Numérotation du verset Dt. 20,20 
si qua autem ligna
non sunt pomifera sed agrestia
et in ceteros apta usus succides6 et instrue7 machinas
donec capias civitatem que contra te dimicat.
6 succides] succide Weber
7 instrue] extrue Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_20)

Notes :