Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 
Ama itaque Dominum Deum tuum
et observa precepta eius et cerimonias iudicia atque mandata omni tempore
Numérotation du verset Dt. 11,2 
cognoscite hodie que ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam
manum extentumque brachium
Numérotation du verset Dt. 11,3 
signa et opera que fecit in medio Egypti pharaoni regi
et universe terre eius
Numérotation du verset Dt. 11,4 
omnique exercitui Egyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aque Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 11,5 
vobisque que fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Numérotation du verset Dt. 11,6 
et Dathan atque Abiron filiis Eliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israelis
Numérotation du verset Dt. 11,7 
oculi vestri viderunt omnia opera Dei1 magna que fecit
1 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Dt. 11,8 
ut custodiatis universa mandata illius que ego hodie precipio vobis et possitis intrare2 et possidere terram ad quam ingredimini
2 intrare] introire Weber
Numérotation du verset Dt. 11,9 
multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 11,10 
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Egypti
de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue
Numérotation du verset Dt. 11,11 
sed montuosa
de celo exspectans pluvias
Numérotation du verset Dt. 11,12 
quam Dominus Deus tuus
semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Numérotation du verset Dt. 11,13 
Si ergo obedieritis mandatis meis que3 hodie precipio4 vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota5 anima vestra
3 que Rusch Weber ] + ego Cava X Π ΣTO M ΘH²AMG P ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina cum LXX
4 h. p.] inv. ΩS
5 tota Weber ] toto Rusch (hapax)
Numérotation du verset Dt. 11,14 
dabit6 pluviam
terre vestre temporaneam7
et serotinam
ut colligatis frumentum
et vinum et oleum
6 dabit] dabo Weber
7 temporaneam] tamporivam Weber
Numérotation du verset Dt. 11,15 
fenum ex agris ad pascenda iumenta ut et8 ipsi comedatis ac saturemini
8 ut et] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,16 
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Numérotation du verset Dt. 11,17 
iratusque Dominus claudat celum et pluvie non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,18 
ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros9 collocate
9 oculos vestros] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,19 
docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Numérotation du verset Dt. 11,20 
scribe10 ea super postes et ianuas domus tue
10 scribe] scribes Weber
Numérotation du verset Dt. 11,21 
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam Dominus patribus tuis iuravit11 ut daret eis quamdiu imminet celum12 terre
11 Dominus - patribus tuis iuravit] inv. Weber
12 imminet celum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,22 
si enim custodieritis mandata que ego precipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes {t. 1: Erfurt, f. 195ra; facsim., p. 389a} ei
Numérotation du verset Dt. 11,23 
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas que maiores et fortiores vobis sunt
Numérotation du verset Dt. 11,24 
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto
et Libano
a flumine magno Euphrate
usque ad mare occidentale
erunt termini vestri
Numérotation du verset Dt. 11,25 
nullus stabit contra vos
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram
quam calcaturi estis
sicut locutus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,26 
en propono
in conspectu vestro hodie benedictionem
et maledictionem
Numérotation du verset Dt. 11,27 
benedictionem
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri que ego hodie13 precipio vobis
13 hodie] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,28 
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 11,29 
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
Numérotation du verset Dt. 11,30 
qui sunt trans Iordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
que est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Numérotation du verset Dt. 11,31 
vos enim transibitis Iordanem
ut possideatis terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
et habeatis ac possideatis illam
Numérotation du verset Dt. 11,32 
videte ergo ut impleatis cerimonias atque iudicia que ego hodie ponam in conspectu {t. 1: Erfurt, f. 195rb; facsim., p. 389b} vestro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_11)

Notes :