Capitulum 18

Numérotation du verset Dt. 18,1 
Non habebunt sacerdotes et Levite
et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum populo1 reliquo Israel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
1 populo] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,2 
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus
enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
Numérotation du verset Dt. 18,3 
hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
Numérotation du verset Dt. 18,4re 
primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione
Numérotation du verset Dt. 18,5 
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini Dei tui2 ipse et filii eius in sempiternum
2 Dei tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,6 
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 18,7 
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres
eius Levite qui stabunt
eo tempore coram Domino
Numérotation du verset Dt. 18,8 
partem ciborum eandem accipiet
quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
Numérotation du verset Dt. 18,9 
quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
Numérotation du verset Dt. 18,10 
nec {t. 1: Erfurt, f. 199va; facsim., p. 398a} inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur aut3 observet somnia atque auguria ne sit maleficus
3 aut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 18,11 
nec4 incantator neque5 pythones consulat nec6 divinos et querat a mortuis veritatem
4 nec] ne Weber
5 neque] ne Weber
6 nec] ne Weber
Numérotation du verset Dt. 18,12 
omnia enim hec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos
in introitu tuo
Numérotation du verset Dt. 18,13 
perfectus eris
et absque macula
cum Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 18,14 
gentes iste quarum
possidebis
terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
Numérotation du verset Dt. 18,15 
prophetam de gente tua
et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
Numérotation du verset Dt. 18,16 
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
Numérotation du verset Dt. 18,17 
et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
Numérotation du verset Dt. 18,18 
prophetam suscitabo
eis de medio fratrum suorum
similem tui et ponam verba mea in ore eius
loqueturque ad eos omnia que precepero illi
PROPHETAM SUSCITABO EIS. Licet historialiter de prophetis accipi possit qui post Moysen in populo Israel repleti sunt spiritu Dei melius tamen de domino prophetarum accipitur, de quo turbe ab ipso satiate dixerunt: «Hic est vere propheta qui venturus est in mundum»a. Et alibi: «Propheta magnus surrexit in nobis»b.
a Io. 6, 14.
b Lc. 7, 16.
Numérotation du verset Dt. 18,19 
qui autem verba eius que loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam
Numérotation du verset Dt. 18,20 
propheta
autem qui arrogantia
depravatus voluerit loqui in nomine meo
que ego
non precepi illi ut diceret aut ex nomine aliorum7 deorum
interficietur
7 aliorum] alienorum Weber
Numérotation du verset Dt. 18,21 
quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intelligere verbum
quod Dominus non est locutus8
8 Dominus – non est locutus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,22 
hoc habebis signum quod in nomine Domini {t. 1: Erfurt, f. 199vb; facsim., p. 398b} propheta ille predixerit et non evenerit hoc Dominus non est locutus9 sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum.
9 est locutus] inv. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_18)

Notes :