Capitulum 9

Numérotation du verset Dt. 9,1 
Audi Israel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad celum usque muratas
Numérotation du verset Dt. 9,2 
populum magnum atque sublimem filios Enachim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
Numérotation du verset Dt. 9,3 
scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi
Numérotation du verset Dt. 9,4 
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas iste delete sint nationes
Numérotation du verset Dt. 9,5 
neque enim propter iustitias tuas et equitatem cordis tui ingredieris {t. 1: Erfurt, f. 193rb; facsim., p. 385b} ut possideas terram earum1 sed quia ille egerunt impie introeunte te2 delete sunt et ut compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob.
1 terram earum] terras eorum Weber
2 introeunte te] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,6 
Scito ergo3 quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissime cervicis sis populus
3 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dt. 9,7 
memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus de4 Egypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti
4 de] ex Weber
Numérotation du verset Dt. 9,8 
nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
Numérotation du verset Dt. 9,9 
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit nobiscum Deus5 et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens
5 nobiscum Deus] vobiscum Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 9,10 
deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba que vobis locutus est in monte6 de medio ignis quando contio populi congregata est
6 locutus est - in monte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,11 
cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas federis
Numérotation du verset Dt. 9,12 
dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
quem7 eduxisti de Egypto deseruerunt
velociter
viam
quam demonstrasti eis
feceruntque sibi conflatile
7 quem] quos Weber
Numérotation du verset Dt. 9,13 
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste
Numérotation du verset Dt. 9,14 
dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub celo et constituam te super gentem
que hac maior et fortior sit
Numérotation du verset Dt. 9,15 
cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas federis
utraque tenerem manu
Numérotation du verset Dt. 9,16 
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum
conflatilem ac deseruisse velociter viam8 quam vobis ostenderat
8 viam] + eius Weber
Numérotation du verset Dt. 9,17 
proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro
Numérotation du verset Dt. 9,18 
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et quadraginta9 noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra que egistis10 contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis
9 quadraginta] om. Weber
10 egistis] gessitis Weber
Numérotation du verset Dt. 9,19 
timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam in11 hac vice
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,20 
adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum
Numérotation du verset Dt. 9,21 
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
Numérotation du verset Dt. 9,22 
in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulcris Concupiscentie provocastis Dominum
Numérotation du verset Dt. 9,23 
et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque {t. 1: Erfurt, f. 193vb; facsim., p. 386b} vocem eius audire voluistis
Numérotation du verset Dt. 9,24 
sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cepi
Numérotation du verset Dt. 9,25 
et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
Numérotation du verset Dt. 9,26 
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 9,27 
recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
Numérotation du verset Dt. 9,28 
ne forte dicant habitatores terre de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
Numérotation du verset Dt. 9,29 
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_9)

Notes :