Capitulum 6

Numérotation du verset Dt. 6,1 
Hec sunt precepta et cerimonie atque iudicia que mandavit Dominus {t. 1: Erfurt, f. 191rb; facsim., p. 381b} Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
Numérotation du verset Dt. 6,2 
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et precepta eius que ego precipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vite tue ut prolongentur dies tui
Numérotation du verset Dt. 6,3 
audi Israel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 6,4 
audi Israel Dominus Deus tuus Deus1 unus est
1 tuus Deus] noster Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 6,5 
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
et ex tota anima tua
et ex tota fortitudine tua
Numérotation du verset Dt. 6,6 
eruntque verba hec que ego precipio tibi hodie in corde tuo
Numérotation du verset Dt. 6,7 
et narrabis ea filiis tuis et meditaberis
sedens
in domo tua et ambulans in itinere
dormiens
atque consurgens
Numérotation du verset Dt. 6,8 
et ligabis
ea quasi signum in manu tua eruntque
et movebuntur inter oculos tuos
Numérotation du verset Dt. 6,9 
scribesque ea in limine et ostiis domus tue
Numérotation du verset Dt. 6,10 
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuraverat2 patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non edificasti
2 iuraverat] iuravit Weber
Numérotation du verset Dt. 6,11 
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti {t. 1: Erfurt, f. 191va; facsim., p. 382a} cisternas quas non effodisti3 vineta et oliveta que non plantasti
3 effodisti] fodisti Weber
Numérotation du verset Dt. 6,12 
et comederis et saturatus fueris
Numérotation du verset Dt. 6,13 
cave diligenter ne obliviscaris Domini Dei tui4 qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et illi soli5 servies ac per nomen illius iurabis
4 Dei tui] om. Weber
5 illi soli] ipsi Weber
Numérotation du verset Dt. 6,14 
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Dt. 6,15 
quoniam Deus emulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terre
Numérotation du verset Dt. 6,16 
non temptabis
Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
NON TEMPTABIS etc. Deum temptat qui habens quod faciat sine ratione, se committit periculo experiens utrum possit liberari a Deo.
Numérotation du verset Dt. 6,17 
custodi precepta Domini Dei tui ac testimonia et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 6,18 
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 6,19 
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
Numérotation du verset Dt. 6,20 
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hec et cerimonie atque iudicia que precepit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 6,21 
dices ei servi eramus pharaonis in Egypto et eduxit nos Dominus de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 6,22 
fecitque signa atque prodigia magna et pessima
in Egypto contra pharaonem et omnem domum illius in {t. 1: Erfurt, f. 191vb; facsim., p. 382b} conspectu nostro
Numérotation du verset Dt. 6,23 
et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
Numérotation du verset Dt. 6,24 
precepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vite nostre sicut est hodie
Numérotation du verset Dt. 6,25 
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia precepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_6)

Notes :