Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,1 
Abiit itaque Moyses et locutus est omnia verba hec ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 31,2 
et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi presertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum
Numérotation du verset Dt. 31,3 
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 31,4 
facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terre eorum delebitque eos
Numérotation du verset Dt. 31,5 
cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut precepi vobis
Numérotation du verset Dt. 31,6 
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis ad conspectum1 eorum quia Dominus Deus {t. 1: Erfurt, f. 209va; facsim., p. 418a} tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
1 ad conspectum] a conspectu Weber
Numérotation du verset Dt. 31,7 
vocavitque Moyses
Iosue et dixit ei coram omni multitudine2 Israel confortare et esto robustus
tu enim introduces populum istum
in terram
quam daturum se
patribus
eorum
iuravit
Dominus et tu eam divides
sorte3
2 multitudine] om. Weber
3 divides sorte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,8 
et Dominus qui ductor est vester4 ipse erit tecum
non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
4 est vester] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,9 
scripsit itaque Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus
filiis Levi qui portabant arcam federis Domini et cunctis senioribus Israel5
5 Israel] Israelis Weber
Numérotation du verset Dt. 31,10 
precepitque eis dicens post septem annos
anno remissionis
in sollemnitate tabernaculorum
Numérotation du verset Dt. 31,11 
convenientibus cunctis ex Israel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus
leges verba legis huius coram omni Israel audientibus eis
Numérotation du verset Dt. 31,12 
et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
Numérotation du verset Dt. 31,13 
filii quoque eorum qui nunc ignorant ut6 audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transmisso7
pergitis
obtinendam
6 ut] om. Weber
7 transmisso] transito Weber
Numérotation du verset Dt. 31,14 
et ait Dominus ad Moysen {t. 1: Erfurt, f. 209vb; facsim., p. 418b} ecce prope sunt dies mortis tue voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut precipiam ei abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Dt. 31,15 
apparuitque Dominus ibi in columna nubis que stetit in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Dt. 31,16 
dixitque Dominus ad Moysen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fedus quod pepigi cum eo
Numérotation du verset Dt. 31,17 
et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et afflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hec mala
Numérotation du verset Dt. 31,18 
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala que fecit quia secutus est deos alienos
Numérotation du verset Dt. 31,19 
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,20 
introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassatique8 fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis detrahentque9 mihi et irritum facient pactum meum
8 crassatique] crassique Weber
9 detrahentque] et detrahent Weber
Numérotation du verset Dt. 31,21 
postquam invenerint eum mala multa et afflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius que facturus sit {t. 1: Erfurt, f. 210ra; facsim., p. 419a} hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
Numérotation du verset Dt. 31,22 
scripsit ergo Moyses canticum et docuit filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,23 
precepitque Dominus10 Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
10 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,24 
postquam ergo
scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit
Numérotation du verset Dt. 31,25 
precepit Levitis
qui portabant arcam federis Domini dicens
Numérotation du verset Dt. 31,26 
tollite librum istum
et ponite eum in latere arce federis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium11
11 testimonium] testimonio Weber
Numérotation du verset Dt. 31,27 
ego enim scio contentionem tuam et cervicem
tuam durissimam
adhuc vivente me et ingrediente vobiscum
semper contentiose egistis
contra Dominum quanto magis cum mortuus
fuero
Numérotation du verset Dt. 31,28 
congregate ad me omnes maiores
natu per tribus vestras atque doctores
et loquar audientibus
eis sermones istos et invocabo contra eos celum
et terram
Numérotation du verset Dt. 31,29 
novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam precepi vobis {t. 1: Erfurt, f. 210rb; facsim., p. 419b} et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini
ut irritetis eum
per opera manuum vestrarum
Numérotation du verset Dt. 31,30 
locutus est ergo Moyses
audiente universo cetu Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Dt. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=07&chapitre=07_31)

Notes :