Glossa ordinaria

Capitulum 24

1
Septem annorum erat Ioas cum regnare cepisset, et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiade sacerdotis.
3
Accepit autem ei Ioiada1 uxores duas de2 quibus genuit filios et filias.
1 Ioiada] Ioiade Weber |
2 de] e Weber |
4
Post que placuit Ioas ut instauraret domum Domini,
5
congregavitque sacerdotes et levitas et dixit eis : Egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite. Porro levite egere hoc3 negligentius.
3 hoc] om. Weber
6
Vocavitque rex Ioiadam4 principem et dixit ei : Quare non fuit tibi5 cure ut cogeres levitas inferre de Iuda et6 Hierusalem pecuniam que constituta est a Moyse servo Dominia, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?
0 Cf. Ex. 30, 16.
4 Ioiadam] Ioiade Weber |
5 fuit tibi] inv. Weber |
6 et] de Weber |
7
Athalia7 autem8 impiissima et filii eius destruxerant9 domum Domini,
7 Athalia] Otholia Weber |
8 autem] enim Weber |
9 destruxerant] destruxerunt Weber |
et de universis que sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
8
Precepit ergo rex et fecerunt arcam, posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9
Et predicatum est in Iuda et Hierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in desertob.
0 Cf. Nm. 31, 54.
10
Letatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur.
11
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum, videbant enim multam pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam que erat in arca. Porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia
12
quam dederunt rex et Ioiada
his qui preerant operibus domus Domini.
At illi conducebant ex ea cesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere ceperat fulciretur.
13
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firme eam stare fecerunt.
14
Cumque complessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiada10 reliquam partem pecunie de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta
10 Ioiada] Ioiade Weber
phiale quoque et cetera vasa aurea et argentea.
Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiade.
15
Senuit autem Ioiada11 plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
11 Ioiada] Ioiade Weber
16
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo eius.
17
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira Domini12 contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
12 Domini Ω Rusch ] om. Weber
19
Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant.
20
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis : Hec dicit Dominus. Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
21
Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22
Et non est recordatus Ioas rex misericordie quam fecerat Ioiada13 pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qqui cum moreretur ait : Videat Dominus et requirat.
13 Ioiada] Ioiade Weber
23
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie. Venitque in Iudam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi in14 Damascum.
14 in] om. Weber
24
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum universam15
15 universam] infinitam Weber
multitudinem, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum, in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia,
25
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis Zacharie16 filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum in lecto17 suo et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulcris regum.
16 Zacharie] om. Weber |
17 lecto] lectulo Weber |
26
Insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammonitidis18 et Iozabath filius Semarith Moabitidis.
18 Ammonitidis] Ammanitidis Weber
27
Porro filii eius ac summa pecunie que adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro Regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.

Capitulum 24

1
Septem annorum erat Ioas cum regnare cepisset, et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiade sacerdotis.
3
Accepit autem ei Ioiada1 uxores duas de2 quibus genuit filios et filias.
1 Ioiada] Ioiade Weber
2 de] e Weber
4
Post que placuit Ioas ut instauraret domum Domini,
marg.| POST  QUE  PLACUIT  IOAS. Ioas rex sacerdotes arguit, quia minus studiosi fuerant in instauratione templi, et pecunia a populo collata iussu regis per manus magistrorum cementariis, et artificibus operum datur, ut scissuras parietum reficiant, et sartatecta restaurent. Ioas enim et hoc nomine et hoc {t. 2 : Erfurt, f. 124rb ; facsim., p. 247b} opere Christum significat. Interpretatur enim Domini robur. Hic doctoribus mandat ut accipiant omnem pecuniam que a pretereuntibus offertur in domum Dei, quicquid scilicet a sanctis scientie spiritualis vel bone operationis collatum est in thesaurum Domini, ut per predicatorum officia ad restaurationem spiritualis templi conferatur ut quicquid invenerit per errorem scissum, vel per vitia lesum restaurent ne per negligentiam doctorum pereat auditorum multitudo.
5
congregavitque sacerdotes et levitas et dixit eis : Egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israel pecuniam {t. 2 : Erfurt, f. 124rb ; facsim., p. 247b} ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite. Porro levite egere hoc3 negligentius.
3 hoc] om. Weber
6
Vocavitque rex Ioiadam4 principem et dixit ei : Quare non fuit tibi5 cure ut cogeres levitas inferre de Iuda et6 Hierusalem pecuniam que constituta est a Moyse servo Domini7, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?
4 Ioiadam] Ioiade Weber
5 fuit tibi] inv. Weber
6 et] de Weber
7 Cf. Ex. 30, 16.
interl.| de qua in Exodoa : «Quando tuleris summa filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino» etc. Quod in Exodo ut potuimus exposuimus
a Ex. 30, 12.
7
Athalia8 autem9 impiissima et filii eius destruxerant10 domum Domini,
8 Athalia] Otholia Weber
9 autem] enim Weber
10 destruxerant] destruxerunt Weber
marg.| ET  FILII  EIUS etc. Non quod filios tunc habuerit, quia Ochozia mortuo eo quod non habuerat filium, omne semen regium interficere molita est, sed filios eius sacerdotes idolorum nominat qui templum spoliaverant et ex ornamentis eius idola sua exornaverant sepe enim filii imitatores dicuntur.
et de universis que sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
8
Precepit ergo rex et fecerunt arcam, posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9
Et predicatum est in Iuda et Hierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto11.
11 Cf. Nm. 31, 54.
10
Letatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur.
11
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum, videbant enim multam pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam que erat in arca. Porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia
interl.| divini verbi
12
quam dederunt rex et Ioiada
interl.| Christus rex et sacerdos
his qui preerant operibus domus Domini.
interl.| dispensatoribus evangelii qui tritici mensuram dispensant his qui operantur in domo Dominib
b Cf. Lc. 12, 42.
At illi conducebant ex ea cesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere ceperat fulciretur.
marg.| AT  ILLI  CONDUCEBANT etc. Hoc faciunt apostoli, quando per subiectos sibi discipulos verbi divini semina per mundum sparserunt, ut operarios voluntati Dei idoneos auditoribus preficerent, quorum alii fabricant ligna cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Dei preparant. Alii sarta tecta faciebant, quando illa que per heresim vel schismata rupta fuerant reedificabant. Alii saxa cedunt, cum duros corde et incredulos fortiter increpant. Alii metalla   ferri et aeris , cum robur fidei et confessionem catholice veritatis ab unoquoque expetunt ut impleatur domus Dei iuxta illudc : «Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi».
c Eph. 4, 7.
13
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firme eam stare fecerunt.
14
Cumque complessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiada12 reliquam partem pecunie de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta
12 Ioiada] Ioiade Weber
interl.| qui apti sunt ad capienda divina munera et exercenda Dei ministeria
marg.| RELIQUAM  PARTEM  PECUNIE  DE  QUA etc. Videtur contrarium quod legitur in libro Regumd : «Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi et fuscinule». Sed non hic dicitur quod de eadem pecunia que offerebatur a populo in templo Domini, ad instaurationem domus Dei, facta fuerunt sacra vasa in ministerium templi et ad holocausta, sed de reliqua parte pecunie, {t. 2 : Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 248a} id est de ea que aliis donationibus collata fuerat. Potuit enim fieri ut in diversis temporibus pecunie oblate diverse facture materiam preberent, sicut alia est doctrina qua rudes imbuuntur ad fidem, alia qua perfecti instruuntur ad plenitudinem.
d 4Rg. (2Rg.) 12, 13.
{t. 2 : Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 248a} phiale quoque et cetera vasa aurea et argentea.
interl.| hec ingenii capacitatem vel dilectionis latitudinem significant
Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiade.
15
Senuit autem Ioiada13 plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
13 Ioiada] Ioiade Weber
interl.| si tempus presentis vite in sancte Trinitatis fide cum bonorum operum perfectione complemus ad eternam beatitudinem que est in dextera Dei perveniemus
16
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo eius.
interl.| quia populum Dei cunctis diebus sacerdotii sui bene rexit et ad cultum Dei instruxit
17
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira Domini14 contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
14 Domini Ω Rusch ] om. Weber
marg.| ET  FACTA  EST  IRA  DOMINI etc. Tradunt Hebrei principes Iuda regem ut Deum adorasse et illum libenter accepisse. Unde nimis Dominum offendit et subito expertus est iram quam meruit. Ob hanc etiam culpam Herodes legitur in Actibus apostolorum ab angelo percussuse.
e Cf. Act. 12, 23.
19
Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant.
20
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis : Hec dicit Dominus. Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
marg.| ZACHARIAM  FILIUM  IOIADE. Dominus in evangeliof Zachariam inter templum et altare occisum memorans filium Barachie dicit quem presens historia testatur filium fuisse Ioiade. Sed alii Zachariam filium Barachie dicunt, qui in duodecim prophetis undecimus est patrisque nomen consentit in eo. Sed ubi occisus sit inter templum et altare Scriptura non docet, maxime cum temporibus eius vix ruine templi volunt ex quibusdam apocryphorum, somniis approbantes, quod propterea occisus sit, quia predicavit adventum salvatoris, hoc quia de Scripturis non habet auctoritatem eadem facilitate contemnitur qua probatur. Alii istum volunt Zachariam esse qui occisus sit inter templum et altare a Ioas rege, sicut Regum narrat historia. Sed observandum quod iste Zacharias non sit filius Barachie sed Ioiade, cum ergo Zachariam teneamus et occisionis consentiat locus queramus quare dicitur filius Barachie et non Ioiade Barachias benedictus Domini dicitur, et sacerdotis Ioiade iustitia {t. 2 : Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 248b} hebreo nomine monstratur. In evangelio quo utuntur Nazareni pro filio Barachie filius Ioiade legitur, simpliciores fratres inter ruinas templi et altaris vel in portarum exitibus que Siloam dicunt, rubra saxa monstrantes Zacharie sanguine putant esse polluta.
f Cf. Mt. 23, 35 ; Lc. 11, 51.
21
Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22
Et non est recordatus Ioas rex misericordie quam fecerat Ioiada15 pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qqui cum moreretur ait : Videat Dominus et requirat.
15 Ioiada] Ioiade Weber
23
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie. Venitque in Iudam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi in16 Damascum.
16 in] om. Weber
24
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum universam17
17 universam] infinitam Weber
interl.| alias : infinitam
multitudinem, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum, in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia,
25
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis Zacharie18 filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum {t. 2 : Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 248b} in lecto19 suo et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulcris regum.
18 Zacharie] om. Weber
19 lecto] lectulo Weber
26
Insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammonitidis20 et Iozabath filius Semarith Moabitidis.
20 Ammonitidis] Ammanitidis Weber
marg.| INSIDIATI  VERO  SUNT  EI. Asserunt Hebrei Ammonitas, et Moabitas insidiatos esse regi Ioas pro iniusta nece Zacharie ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei quem vindicaverunt filii alienigenarum.
27
Porro filii eius ac summa pecunie que adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro Regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_24)

Notes :