Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset 2Par. 35,1 

Fecit autem Iosias in Hierusalem Phase Domino, quod immolatum est decima quarta1 die mensis primi,
1 decima quarta] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,2 

et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini,
Numérotation du verset 2Par. 35,3 

Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi
quod edificavit Salomon filius David rex Israel. Nequaquam enim eam ultra portabitis. Nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel
Numérotation du verset 2Par. 35,4 

et preparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut precepit David rex Israel et descripsit Salomon filius eius
Numérotation du verset 2Par. 35,5 

et2 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,6 

et sanctificati immolate Phase, fratres etiam vestros ut possint iuxta verba que locutus est Dominus in manu Moysi facere preparate.
Numérotation du verset 2Par. 35,7 

Dedit preterea Ioas3 omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem Phase, agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boumque tria millia. Hec de regis universa substantia.
3 Ioas] Iosias Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,8 

Duces quoque eius sponte quod voverant4 obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et levitis. Porro Helchias et Zacharias et Ieiel, principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta et boves trecentos.
4 voverant] voluerant Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,9 

Chonenias autem et5 Semeias etiam et Nathanael fratres eius, necnon Asabias et Iaiel6 et7 Iozabath principes levitarum dederunt ceteris levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum et boves quingentos.
5 et] om. Weber |
6 et] om. Clementina | Iaiel] scrips. , Iahiel ΩSM, Iahihel Rusch |
7 et] om. Ω |
Numérotation du verset 2Par. 35,10 

Preparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo, levite quoque in turmis iuxta regis imperium,
Numérotation du verset 2Par. 35,11 

et immolatum est Phase. Asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et levite detraxerunt pelles holocaustorum
Numérotation du verset 2Par. 35,12 

et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Moysia. De bobus quoque fecere similiter.
0 Cf. Lv. 1, 5.
Numérotation du verset 2Par. 35,13 

Et assaverunt Phase super ignem iuxta quod lege preceptum est, pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universe plebi.
Numérotation du verset 2Par. 35,14 

Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt. Nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati. Unde levite et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
Numérotation du verset 2Par. 35,15 

Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta preceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis. Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec8 puncto quidem discederent a ministerio. Quam ob rem et fratres eorum levite preparaverunt9 eis cibos.
8 nec] ne Weber |
9 preparaverunt] paraverunt Weber |
Numérotation du verset 2Par. 35,16 

Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta preceptum regis Iosie.
Numérotation du verset 2Par. 35,17 

Feceruntque filii Israel qui reperti fuerant ibi Phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus.
Numérotation du verset 2Par. 35,18 

Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophete, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase, sicut Iosias sacerdotibus et levitis et omni Iuda et Israel qui repertus fuerat et habitantibus in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 35,19 

octavo decimo anno regni Iosie hoc Phase celebratum est.
Numérotation du verset 2Par. 35,20 

Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Egypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten et processit in occursum eius Iosias.
Numérotation du verset 2Par. 35,21 

At ille missis ad eum nuntiis ait : Quid mihi et tibi est rex Iuda ? Non adversum te hodie venio ? Sed contra aliam domum pugno10 ad quam11 Deus festinato ire precepit, desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te.
10 domum pugno] inv. Weber |
11 quam] + me Weber |
Numérotation du verset 2Par. 35,22 

Noluit Iosias reverti sed preparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Deib. Verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo,
0 Cf. Ier. 46, 1.
Numérotation du verset 2Par. 35,23 

ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis : Educite me de prelio quia oppido vulneratus sum.
Numérotation du verset 2Par. 35,24 

Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio et asportaverunt eum12 in Hierusalem. Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum.
12 eum] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,25 

Ieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in presentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
Numérotation du verset 2Par. 35,26 

Reliqua autem sermonum Iosie et misericordiarum eius que lege precepta sunt Domini.
Numérotation du verset 2Par. 35,27 

Opera quoque eius13 prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iuda.
13 eius] illius Weber

Capitulum 35

Numérotation du verset 2Par. 35,1 
Fecit autem Iosias in Hierusalem Phase Domino, quod immolatum est decima quarta1 die mensis primi,
1 decima quarta] inv. Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 129rb ; facsim., p. 257b} FECIT  AUTEM  IOSIAS. Admonemur ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis sicque Pascha Domino celebremus, «non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie : sed in azymis sinceritatis et veritatis»a. Mystice autem Iosias, id est fortitudo Domini, Christum significat de quo legiturb : «Dominus fortis et potens. Dominus potens in prelio». Interpretatur etiam Iosias salus {t. 2 : Erfurt, f. 129va ; facsim., p. 258a} Domini et Christus «salvum facit populum suum a peccatis eorum»c. Ipse zelo Dei mundat terram Iuda et Hierusalem ab omnibus immunditiis qui per prophetam dixitd : «Zelus domus tue comedit me». De quo alibie : «Cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam». Hic celebrat verum Phase octavo decimo anno regni sui, quia octava etate generali resurrectione donata sanctos suos, cum perfectione bonorum operum perducit ad eterne beatitudinis denarium eiectis prius omnibus scandalis de regno eius.
a 1Cor. 5, 8.
b Ps. 23, 8.
c Cf. Mt. 1, 21.
d Ps. 68, 10 ; Io. 2, 17.
e Mt. 3, 12.
Numérotation du verset 2Par. 35,2 
et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini,
Numérotation du verset 2Par. 35,3 
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino {t. 2 : Erfurt, f. 129va ; facsim., p. 258a} locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi
marg.| PONITE  ARCAM etc. Tradunt Hebrei arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis et in domum Sellum viri Olde avunculi Ieremie fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris.
quod edificavit Salomon filius David rex Israel. Nequaquam enim eam ultra portabitis. Nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel
Numérotation du verset 2Par. 35,4 
et preparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut precepit David rex Israel et descripsit Salomon filius eius
Numérotation du verset 2Par. 35,5 
et2 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,6 
et sanctificati immolate Phase, fratres etiam vestros ut possint iuxta verba que locutus est Dominus in manu Moysi facere preparate.
Numérotation du verset 2Par. 35,7 
Dedit preterea Ioas3 omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem Phase, agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boumque tria millia. Hec de regis universa substantia.
3 Ioas] Iosias Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,8 
Duces quoque eius sponte quod voverant4 obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et levitis. Porro Helchias et Zacharias et Ieiel, principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta et boves trecentos.
4 voverant] voluerant Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,9 
Chonenias autem et5 Semeias etiam et Nathanael fratres eius, necnon Asabias et Iaiel6 et7 Iozabath principes levitarum dederunt ceteris levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum et boves quingentos.
5 et] om. Weber
6 et] om. Clementina | Iaiel] scrips. , Iahiel ΩSM, Iahihel Rusch
7 et] om. Ω
Numérotation du verset 2Par. 35,10 
Preparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo, levite quoque in turmis iuxta regis imperium,
Numérotation du verset 2Par. 35,11 
et immolatum est Phase. Asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et levite detraxerunt pelles holocaustorum
Numérotation du verset 2Par. 35,12 
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Moysi8. De bobus quoque fecere similiter.
8 Cf. Lv. 1, 5.
Numérotation du verset 2Par. 35,13 
Et assaverunt Phase super ignem iuxta quod lege preceptum est, pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universe plebi.
Numérotation du verset 2Par. 35,14 
Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt. Nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati. Unde levite et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
Numérotation du verset 2Par. 35,15 
Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta preceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis. Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec9 puncto quidem discederent a ministerio. Quam ob rem et fratres eorum levite preparaverunt10 eis cibos.
9 nec] ne Weber
10 preparaverunt] paraverunt Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,16 
Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta preceptum regis Iosie.
Numérotation du verset 2Par. 35,17 
Feceruntque filii Israel qui reperti fuerant ibi Phase {t. 2 : Erfurt, f. 129vb ; facsim., p. 258b} in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus.
Numérotation du verset 2Par. 35,18 
Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophete, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase, sicut Iosias sacerdotibus et levitis et omni Iuda et Israel qui repertus fuerat et habitantibus in Hierusalem.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 129vb ; facsim., p. 258b} NON  FUIT  PHASE. Quia ablatis figuris in die iudicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in celesti Hierusalem in eternum gaudebunt, quia «videbitur Deus deorum in Sion»f, quia «mirificavit misericordiam suam in civitate munita»g.
f Ps. 83, 8.
g Ps. 30, 22.
Numérotation du verset 2Par. 35,19 
octavo decimo anno regni Iosie hoc Phase celebratum est.
Numérotation du verset 2Par. 35,20 
Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Egypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten et processit in occursum eius Iosias.
Numérotation du verset 2Par. 35,21 
At ille missis ad eum nuntiis ait : Quid mihi et tibi est rex Iuda ? Non adversum te hodie venio ? Sed contra aliam domum pugno11 ad quam12 Deus festinato ire precepit, desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te.
11 domum pugno] inv. Weber
12 quam] + me Weber
interl.| regis scilicet Adremmon filii Thabrimon qui regnabat in Charchamis quem eodem tempore quo et Iosiam Nechao interfecit
marg.| AD  QUAM  DEUS  FESTINATO. Quia ex verbis Ieremie et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere qua iudicandum erat in populo peccatore. Unde et Rapsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum : «Dominus iussit me ascendere ad terram»h, quia prophete predixerant eum esse ascensurum quod eum minime latuit.
h Is. 36, 10.
Numérotation du verset 2Par. 35,22 
Noluit Iosias reverti sed preparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei13. Verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo,
13 Cf. Ier. 46, 1.
Numérotation du verset 2Par. 35,23 
ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis : Educite me de prelio quia oppido vulneratus sum.
marg.| IN  CAMPO  MAGEDDO  IBIQUE  VULNERATUS. Interfectio Iosie qui a pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum predicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de temptatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos et hoc totis viribus certat ut temptando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat quorum solacio alii contra hostem dimicant.
Numérotation du verset 2Par. 35,24 
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio et asportaverunt eum14 in Hierusalem. Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum.
14 eum] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 35,25 
Ieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in presentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
Numérotation du verset 2Par. 35,26 
Reliqua autem sermonum Iosie et misericordiarum eius que lege precepta sunt Domini.
Numérotation du verset 2Par. 35,27 
Opera quoque eius15 prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iuda.
15 eius] illius Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_35)

Notes :