Capitulum 9
1
Regina quoque Saba
cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem
locuta est ei quecumque erant in corde suo.
2
Et exposuit ei Salomon omnia que proposuerat,
nec quicquam fuit quod ei non perspicuum ei1 fecerit.
1 ei]
om. Weber
3
Que2 postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam edificaverat,
2 que] quod
Weber
4
necnon et3 cibaria mense eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque, et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini, non erat pre stupore ultra in ea spiritus.
3 et]
om. Weber
5
Dixitque ad regem : Verus est4 sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
4 est]
om. Weber
6
Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem mihi sapientie tue fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis.
7
Beati viri tui et beati servi tui, hi qui assistunt coram te in omni tempore
et audiunt sapientiam tuam.
8
Sit Dominus Deus tuus
benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui,
quia enim5 diligit Deus Israel, et vult servare eum in eternum. Idcirco posuit te super ut facias iudicia atque iustitiam.
5 enim]
om. Weber
9
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas. Non fuerunt aromata talia, ut hec que dedit regina Saba regi Salomoni.
10
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina
et gemmas pretiosissimas.
11
De quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis
Gradus
in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia.
12
Rex autem Salomon dedit regine Saba cuncta que voluit et que postulavit, et6 multo plura quam attulerat ad eum. Que reversa abiit in terram suam cum servis suis.
6 et]
om. Weber
13
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcenta sexaginta sex talenta auri,
14
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabie et satrape terrarum, qui portabant7 aurum et argentum Salomoni.
7 portabant] comportabant
Weber
15
Fecit igitur Salomon8
8 Salomon] rex
praem. Weber
ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum,
qui in hastis singulis expendebantur.
16
Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum,
quibus tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in armamentario
quod erat consitum
nemore.
17
Fecit quoque rex solium
eburneum grande
et vestivit illud auro mundissimo.
18
Sex quoque9 gradus quibus ascendebatur ad solium,
9 Sex quoque] sexque
Weber
et scabellum aureum,
et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,
19
sed et alios duodecim leunculos
stantes super sex gradus ex utraque parte.
Non fuit tale solium in universis regnis.
20
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo, argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22
Magnificatus est igitur Salomon
super omnes reges terre
pre10 divitiis et gloria.
10 pre]
om. Weber
23
Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis,
ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius.
24
Et deferebant ei munera vasa, argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos per singulos annos.
25
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis,
et curruum, equitumque duodecim millia. Constituitque eos in urbibus quadrigarum
et ubi erat rex in Hierusalem.
26
Exercuit etiam potestatem
super cunctos reges
a flumine11 Euphraten
11 flumine] flumeī
cacogr. Rusch
, fluvio
Weber
usque ad terram Philistinorum, et12 usque ad terminos Egypti.
12 et] id est
Weber
27
Tantamque copiam prebuit argenti
in Hierusalem quasi lapidum,
et cedrorum
tantam multitudinem velut sycomorum13
13 sycomorum] sycaminorum
Weber
que gignuntur in campestribus.
28
Adducebantur autem ei equi de Egypto et de cunctis14 regionibus.
14 et de cunctis] cunctisque
Weber
29
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum que fecit15,
15 que fecit]
om. Weber
scripta sunt in verbis Nathan prophete, et in libris Ahie Silonitis, in visione quoque Addo16 videntis contra Ieroboam filium Nabath.
16 Addo ΨD ΩS
Ruch Clementina
] Abdo ΩM, Iaddo
Weber
30
Regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31
Dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque pro eo Roboam filius eius.
Capitulum 9
1
Regina quoque Saba
interl.|
regalis civitas Ethiopie quam Iosephus a Cambyse rege Meroen cognominatam ex sororis sue vocabulo refert
marg.|
REGINA
QUOQUE
SABA. Regina austri que ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat {t. 2 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 232b} que “circumamicta varietate in vestitu deaurato obliviscens populum et domum patris sui”a barbara gente non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, undeb : «Surget regina austri in iudicium cum generatione ista».
a Cf. Ps. 44, 10-11.
b Mt. 12, 42.
marg.|
SABA.
Saba
conversio vel captivitas interpretatur, quia ad fidem Christi conversa Ecclesia ad eius captivitatis sortem meruit pertinere. De quo diciturc : «Ascendens in altum captivam duxit captivitatem». Hec in camelis apportabat vero Salomoni aromata aurum gemmas pretiosas, cum ad fidem Christi adducebat gentiles fortitudine peccatorum deformes sed ingenio et studio florentes, habilesque dispensantibus predicatoribus percipere fulgorem sapentie et gemmas virtutum pretiosas, quibus cultu celebri honorabat nostrum Salomonem immo honorata ab eo maiorem gratiam spiritualis muneris percepit. Unde in sequentibus :
Rex Salomon dedit regine Saba cuncta que voluit
etc. In presenti enim confert gratiam Spiritus sancti et sapientiam atque virtutes, in futuro in conspectu glorie sue vitam largietur eternam.
c Eph. 4, 8.
cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis, qui portabant {t. 2 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 232b} aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem
interl.|
Christum
locuta est ei quecumque erant in corde suo.
interl.|
que cogitabat sibi salubria et necessaria esse
2
Et exposuit ei Salomon omnia que proposuerat,
interl.|
per legis notitiam et Spiritus sancti gratiam
nec quicquam fuit quod ei non perspicuum ei1 fecerit.
1 ei]
om. Weber
interl.|
quia hic quedam ex parte cognoscit in futuro autem «facie ad faciem videbit et cognoscet sicut et cognita est»d
d Cf. 1Cor. 13, 12.
3
Que2 postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam edificaverat,
2 que] quod
Weber
marg.|
QUE
POSTQUAM
VIDIT. Conveniunt hec Ecclesie qua auditis miraculis Christi provocata est ad querendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem, consideratis Scripture testimoniis, agnovit divinitatis presentiam et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione percepte gratie. Unde et admirando in laudem eius prorumpit dicense :
Beati viri tui
etc.
e 3Rg. 10, 8 ; 2Par. 9, 7.
4
necnon et3 cibaria mense eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque, et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini, non erat pre stupore ultra in ea spiritus.
3 et]
om. Weber
5
Dixitque ad regem : Verus est4 sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
4 est]
om. Weber
6
Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem mihi sapientie tue fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis.
7
Beati viri tui et beati servi tui, hi qui assistunt coram te in omni tempore
interl.|
«Beati qui habitant in domo tua Domine in secula seculorum laudabunt te»f
f Ps. 83, 5.
et audiunt sapientiam tuam.
interl.|
per quam mundis cordibus dignatur se ostendere
8
Sit Dominus Deus tuus
interl.|
Pater scilicet
benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui,
interl.|
«Super solium David et super regnum eius sedebit»g
g Is. 9, 7.
quia enim5 diligit Deus Israel, et vult servare eum in eternum. Idcirco posuit te super ut facias iudicia atque iustitiam.
5 enim]
om. Weber
9
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas. Non fuerunt aromata talia, ut hec que dedit regina Saba regi Salomoni.
10
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina
interl.|
hec rotunda quasi ligna pinea, sed multo candidiora et valde fulgentia
et gemmas pretiosissimas.
11
De quibus fecit rex {t. 2 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 233a} de lignis scilicet thyinis
interl.|
in Regumh ita : «Fecit rex Salomon de lignis thinis fulcra domus Domini»
h 3Rg. (1Rg.) 10, 12.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 233a}
DE
LIGNIS
SCILICET
THYINIS. Christus ligna pretiosa, id est sanctos doctores quorum viror fidei numquam arescit, nec folia verborum decidunt sed «fructum bonorum operum temporibus suis reddunt»i, ponit in munimentum domus Domini et domus regie, id est in confirmationem Ecclesie et eorum undique doctrinis et exemplis, vallata ruinam non sentiat. Hi quasi cithare et lyre ad laudandum Dominum fabricati dicuntur quia : «omnia quecumque fecerint prosperabuntur»j et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.
i Cf. Ps. 1, 3.
j Ps. 1, 3.
Gradus
interl.|
alii : fulcra
in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia.
12
Rex autem Salomon dedit regine Saba cuncta que voluit et que postulavit, et6 multo plura quam attulerat ad eum. Que reversa abiit in terram suam cum servis suis.
6 et]
om. Weber
13
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcenta sexaginta sex talenta auri,
interl.|
in senario perfectio donorum que regi nostro a nobis deferenda sunt
marg.|
SEXCENTA
SEXAGINTASEX. Senarius per senarium multiplicatus sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem centenarius eterne beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, undek : «Estote perfecti sicut et Pater vester celestis perfectus est», «Si vis ad vitam ingredi serva mandata»l. Et post paucam : «Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia que habes» etc., «et omnis qui reliquerit domum etc. centuplum accipiet et vitam eteram possidebit»n.
k Cf. Mt. 5, 48.
l Cf. Mt. 19, 17.
m Mt. 19, 21.
n Mt. 19, 29.
14
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabie et satrape terrarum, qui portabant7 aurum et argentum Salomoni.
7 portabant] comportabant
Weber
marg.|
OMNESQUE
REGES
ARABIE. Offerunt Salomoni diverse gentes et negotiatores et omnes reges Arabie et satrape terrarum aurum et argentum, quia queque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert recte fidei munus puritatem sensus sacre confessionis plenitudinem eloquentie nitorem. Undeo : «Reges Tharsis et insule munera offerent» etc. «et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei».
o Ps. 71, 10-11.
15
Fecit igitur Salomon8
8 Salomon] rex
praem. Weber
marg.|
FECIT
IGITUR
SALOMON. Quia patres utriusque testamenti doctrina et operatione perfecti quicquid sermone docuerunt opere probaverunt.
ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum,
interl.|
in Regump : siclorum
p Cf. 3Rg. (1Rg.) 10, 16.
qui in hastis singulis expendebantur.
marg.|
HASTAS
AUREAS. Hec est armatura Dei qua resistimus contra insidias diaboli hanc quia habent predicatores sancti qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium eius ne subintret hostis antiquus. Undeq : «Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes».
q Ct. 3, 7.
16
Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum,
marg.|
TRECENTA
QUOQUE
SCUTA. Perfectam fidem significat in sancte Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant, quia predicatores qui sunt Ecclesie custodes claritate sapientie splendentes, verborum iaculis inimicos confodiunt et «scuto fidei, ignea tela nequissima extinguunt»r.
r Cf. Eph. 6, 16.
quibus tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in armamentario
interl.|
Ecclesia scilicet ubi spiritualis armatura reconditur quibus fideles proteguntur et hostes repelluntur
quod erat consitum
interl.|
per fidem
nemore.
interl.|
diversarum gentium congregatione ad decorem ecclesie et delicias regis ostendendas
17
Fecit quoque rex solium
marg.|
Ecclesiam scilicet in qua iustus pacificus regnat et iudicat quia «anima iusti sedes est Dei»s
s <Parall
.
> Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.).
eburneum grande
interl.|
castitate decoratur Ecclesia, elephans enim temperans est et non utitur coniuge secunda
et vestivit illud auro mundissimo.
interl.|
quia splendorem gratie sue facit in Ecclesia spendescere, cum signis et miraculis presentiam suam ostendit
18
{t. 2 : Erfurt, f. 117rb ; facsim., p. 233b} Sex quoque9 gradus quibus ascendebatur ad solium,
9 Sex quoque] sexque
Weber
marg.|
SEX
QUOQUE
GRADUS. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus {t. 2 : Erfurt, f. 117rb ; facsim., p. 233b} ad celum ascenditur.
et scabellum aureum,
marg.|
SCABELLUM. Sanctos virtutum splendore fulgidos in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut penitentes vel qui novissimi convertentur iuxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati.
et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,
interl.|
patres utriusque Testamenti animo fortes sibi et aliis dominantes
marg.|
STANTES
IUXTA
BRACHIOLA. Quia sancti patres quicquid in evangelio boni fecerunt non sibi sed Deo deputaverunt. Undet : «Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam».
t Ps. 113, 9.
marg.|
BRACHIOLA. In Regumu ita : «Et due manus hinc et inde tenentes sedile». Hec sunt solac ia divine gratie que Ecclesiam provehunt ad regnum celeste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur quod non nisi per divinum adiutorium, aliquid boni potest perfici. Undev : «Sine me nihil potestis facere».
u 3Rg. (1Rg.) 10, 19.
v Io. 15, 5.
19
sed et alios duodecim leunculos
interl.|
predicatores apostolicam doctrinam sequentes
stantes super sex gradus ex utraque parte.
marg.|
SEX
GRADUS. Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet.
Non fuit tale solium in universis regnis.
marg.|
NON
FUIT
TALE
SOLIUM. Quia de Ecclesia scriptum estw : «Fortitudo et decor indumentum eius» etc., etx : «Multe filie congregaverunt divitias tu supergressa es universas».
w Prv. 31, 25.
x Prv. 31, 29.
marg.|
OMNIA
QUOQUE
VASA. Anime sanctorum que voluntati Dei deserviunt, splendore sapientie et caritatis nitentes, continent potum aque vive «que fit in eis fons aque salientis in vitam eternam»y.
y Cf. Io. 4, 14.
20
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo, argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
marg.|
ARGENTUM. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute ut “in predicatione evangelii non in persuasibilibus humane sapientie verbis sed in ostensione spiritus et virtutis”z.
z Cf. 1Cor. 2, 4.
21
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
marg.|
SIQUIDEM
NAVES
REGIS
IBANT
CUM
SERVIS etc. Christus apostolos doctores evangelii quos de Iudeis elegit cum predicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietie argentum eloquentie et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui vere sapientie sensus aliquando mutant et in disciplinis moralis vite edisserunt actus. Pavo qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant, sed predicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur eterni regis deliciis.
22
Magnificatus est igitur Salomon
interl.|
«Quoniam quis in nubibus equabitur Domino»aa etc.
aa Ps. 88, 7.
super omnes reges terre
interl.|
«Magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt»ab
ab Ps. 88, 8.
pre10 divitiis et gloria.
10 pre]
om. Weber
23
Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis,
interl.|
«Tibi dixit cor meum : quesivi vultum tuum vultum tuum Domine requiram»ac. Et alibiad : «Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus»
ac Ps. 26, 8.
ad Ps. 41, 2.
ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius.
24
Et deferebant ei munera vasa, argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos per singulos annos.
25
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis,
marg.|
QUADRAGINTA
MILLIA
EQUORUM. Quadragenarius prisce legis tempora significat. Moyses enim legem accepturus quadraginta diebus ieiunavit et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circuivit. Senarius vero presens tempus significat in quo apostolica doctrina Novi {t. 2 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 234a} Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris coercita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero presens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit novi Testamenti doctrina.
et curruum, equitumque duodecim millia. Constituitque eos in urbibus quadrigarum
interl.|
in custodia disciplinarum
et ubi erat {t. 2 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 234a} rex in Hierusalem.
marg.|
IN
HIERUSALEM : Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt
in urbibus quadrigarum
, illos significant qui diversis Ecclesie disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero iam eruditi, usui regis celestis aptati presentiam eius habere merentur. Undeae : «Currus Dei decem millibus» etc. Et alibiaf : «Ascendens super equos tuos et equitatus tuus sanitas».
ae Ps. 67, 18.
af Cf. Hab. 3, 8.
26
Exercuit etiam potestatem
interl.|
«Et dominabitur a mari usque ad mare»ag etc.
ag Ps. 71, 8.
super cunctos reges
interl.|
id est super omnes qui recti regiminis exercent potestatem
a flumine11 Euphraten
11 flumine] flumeī
cacogr. Rusch
, fluvio
Weber
interl.|
fructificato vel crescente
usque ad terram Philistinorum, et12 usque ad terminos Egypti.
12 et] id est
Weber
marg.|
PHILISTINORUM. Dupliciter cadentium. Philistiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Iordane baptismatis, usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum ibi stabiliatur germen virtutum et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina ibi per confessionem recte fidei et cultum pietatis ad celeste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas eius usque
ad terminos Egypti,
id est tenebrosas mentes infidelium quas complet lumine fidei. Undeah : «Coram illo procident Ethiopes» etc.
ah Ps. 71, 9.
27
Tantamque copiam prebuit argenti
interl.|
in argento nitor eloquentie et iocunditas ecclesiastice doctrine
in Hierusalem quasi lapidum,
interl.|
duritie et insensibilitatis gentilium
marg.|
TANTAMQUE
COPIAM
PREBUIT. Prebet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti
quasi lapidum,
cum corda gentilium insensibilia ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis et predicationem evangelii convertit. De quibus diciturai : «Similes illis fiunt qui faciunt ea» etc. Et alibiaj : «Potens {t. 2 : Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 234b} est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe». Prebet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium que in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum.
ai Cf. Ps. 113, 16 ; Ps. 134, 18.
aj Mt. 3, 9 ; Lc. 3, 8.
et cedrorum
interl.|
in cedris subtilitas et odor virtutum
marg.|
ET
CEDRORUM. Cedrus est imputribilis natura, odore iocunda, aspectu nitida que accensa nitore serpentes fugat et perimit.
tantam multitudinem velut sycomorum13
13 sycomorum] sycaminorum
Weber
interl.|
in sycomoris vilitas et infructuositas infidelium
que gignuntur in campestribus.
28
Adducebantur autem ei equi de Egypto et de cunctis14 regionibus.
14 et de cunctis] cunctisque
Weber
29
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum que fecit15,
15 que fecit]
om. Weber
interl.|
priorum que fecit antequam prevaricaretur sicut est templi edificatio varia sacrificiorum oblatio
scripta sunt in verbis Nathan prophete, et in libris Ahie Silonitis, in visione quoque Addo16 videntis contra Ieroboam filium Nabath.
16 Addo ΨD ΩS
Ed1455
Ruch Clementina
] Abdo ΩM, Iaddo
Weber
marg.|
RELIQUA
VERO. Que fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigene uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt. Multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debetak.
ak Cf.Sir. (Eccli.) 11, 30.
30
Regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31
Dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque pro eo Roboam filius eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_9)

Notes :