Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 

1 Et cum transisset sabbatum,
1 Hic incipit c. 16 ΩMFRPL Rusch Weber
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome
emerunt aromata ut venientes unguerent Iesum.
Numérotation du verset Mc. 16,2 

Et valde mane
una sabbatorum
veniunt ad monumentum, orto
iam sole.
Numérotation du verset Mc. 16,3 

Et dicebant ad invicem:
Quis revolvet nobis lapidem
ab ostio monumenti?
Numérotation du verset Mc. 16,4 

Et respicientes viderunt revolutum lapidem.
Erat quippe magnus valde.
Numérotation du verset Mc. 16,5 

Et introeuntes in monumentum
viderunt iuvenem sedentem in dextris
coopertum stola candida
et obstupuerunt.
Numérotation du verset Mc. 16,6 

Qui dicit2 illis: Nolite expavescere.
2 dicit ΩR ΩJPL Li447 ΩS Rusch Weber ] dixit ΩH Li447@ , mutil. F
Iesum queritis Nazarenum
crucifixum.
Surrexit, non est hic.
Ecce locus3 ubi posuerunt eum.
3 locus ΩH ΩR ΩJPL Li447@ ΩS Weber ] locum Rusch, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,7 

Sed ite, dicite discipulis eius
et Petro
quia precedet4 vos in Galileam.
4 precedet ΩH ΩRP Li447@ ΩS Rusch ] precedit ΩJL Weber, mutil. F
Ibi5 eum videbitis sicut dixit vobis.
5 Ibi ΩR P ΩS ] + ergo Li447, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,8 

At ille exeuntes fugerunt de monumento.
Invaserat enim eas pavor6 et tremor7
6 tremor] castre cacogr. Li447 |
7 pavor - et - tremor ΩHP ΩS Rusch ] inv. ΩR ΩJL Li447 Li447@ Weber, mutil. F |
Et nemini quicquam dixerunt. Timebant enim.
Numérotation du verset Mc. 16,9 

Surgens autem Iesus8 mane prima sabbati
8 Iesus CorS2 ( utraque <correctio> habet IHESUS ) Z G D Φ ΩH ΩJ ΩS Rusch ] om. CorS2 (sed fere ubique sine) ΩR Li447 Li447@PL Weber , mutil. F
apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.
Numérotation du verset Mc. 16,10 

Illa videns9 nuntiavit his qui cum eo10 fuerant11 lugentibus et flentibus.
9 videns Cas239F Rusch ] vadens ΩR ΩJPL ΩS Li447 Li447@ Weber |
10 eo] ea Sarum |
11 fuerant Cas239 ] erant ΩH ΩS, mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 16,11 

At12 illi audientes quia viveret et visus esset13 ab ea non crediderunt.
12 At ΩHP ΩS] Et Li447 Li447@ Rusch Weber |
13 esset ΩF ΩR Li447 ΩJL ΩS Rusch Weber ] est ΩP , om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 16,12 

Post hec14 autem
14 hec ΩHF ΩR ΩJPL ΩS Weber ] hoc Li447 Li447@ Rusch
duobus ex eis15
15 eis ΩH F ΩJPL ΩS Rusch Weber ] his Weber (D) ΩR Clementina
ambulantibus
ostensus est16 in alia effigie
16 ostensus est ΩH ΩJP ΩS Rusch Weber ] apparuit ΩR ( hapax )
euntibus in villam.
Numérotation du verset Mc. 16,13 

Et illi euntes nuntiaverunt ceteris17 nec illis crediderunt.
17 ceteris ΩR ΩP Li447 Li447@ ] aliis ΩH ΩS
Numérotation du verset Mc. 16,14 

Novissime autem18
18 autem ΩH F ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 ΩJPL Weber
recumbentibus illis undecim apparuit illis Iesus19
19 illis Iesus Cas239 ΩHF ΩJ*P ΩS Li447@ ] illis ΩJ², om. Cor1 CorS2 ΩRL Rusch Weber
et exprobravit incredulitatem eorum20
20 eorum ΩHP ΩS ] illorum Cas239 ΩF Li447 Li447@ Rusch Weber
et duritiam cordis
quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis21, non crediderant22.
21 a mortuis ΩH ΩS Rusch ] om.F ΩJ ΩR Li447 Li447@PL Weber |
22 crediderant ΩH F ΩS ΩR Weber ] crediderunt Weber (D) CorS2P Clementina , crederant CorS2 ( vel ), credebant CorS2 (vel) |
Numérotation du verset Mc. 16,15 

Et dixit eis: Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature.
Numérotation du verset Mc. 16,16 

Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
Qui vero non crediderit condemnabitur.
Numérotation du verset Mc. 16,17 

Signa autem eos qui crediderint
hec sequentur: In nomine meo demonia eicient,
linguis loquentur novis,
Numérotation du verset Mc. 16,18 

serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint,
non eis23 nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.
23 eis Φ ΩHF ΩR² ΩP ΩS Li447 Li447@ Clementina ] eos ΩR* ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 16,19 

Et Dominus quidem Iesus
postquam locutus est eis, assumptus est in celum
et sedet24 a dextris Dei.
24 sedet ΩRJP ΩS Li447@ Clementina ] sedit ΩL Weber , mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,20 

Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.25
25 signis ΩHF ΩR Rusch ] + Explicit evangelium secundum Marcum ΩJPL

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 
1 Et cum transisset sabbatum,
1 Hic incipit c. 16 ΩMFRPL Ed1455 Rusch Weber
interl.| post tristia sabbata felix irradiat dies
marg.| ET  CUM  TRANSISSET etc. BEDA. Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta et sabbato silverunt, quia mandatum erat, ut sabbati silentium a vespera usque in vesperam servaretur. Ideoque religiose mulieres sepulto Domino dum licuit operari, id est usque ad solis occasum unguenta paraverunt ut Lucas dicit. Et quia pre angustia temporis explere non potuerunt, mox transacto sabbato, id est occidente sole ubi operandi licentia rediit, festinaverunt emere aromata sicut Marcus dicit ut venientes mane {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 988ra ; facsim., p. 135a} unguerent Iesum. Neque vespere sabbati preoccupante iam noctis articulo monumentum adire valuerunt.
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome
interl.| electi qui sunt stelle maris
emerunt aromata ut venientes unguerent Iesum.
marg.| UT  VENIENTES  UNGUERENT. Moraliter. Sancte mulieres que Dominum fuerant secute cum aromatibus   ad monumentum venerunt et ei quem viventema dilexerunt, etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur. Et nos ergo in eum qui mortuus est credentes si odore virtutum refecti cum opinione bonorum operum querimus Dominum,   ad monumentum eius cum aromatibus venimus. Quod autem   valde mane veniunt ad monumentum orto iam sole , id est cum iam celum ab orientis parte albesceret quod fit solis orientis vicinitate, ad litteram magnus querendi et inveniendi Dominum fervor caritatis ostenditur. Mystice autem nobis exemplum datur, illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre.
a Cf. Lc. 24, 1: « Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes que paraverant aromata ».
marg.| HIERONYMUS. Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentibus que currunt post eam conspergimus librum, id est cubile mentis nostre. Nunc introducit nos rex in cellaria suab:"Nunc surgit amica Maria, hiems abiit, pluvia recessit, flores apparuerunt, vox turturis audita est in terra nostra, vinee florentes odorem dederunt", rediit sponsus de umbra sub qua dormiunt in meridie. Post tristia sabbata felix irradiat dies que primatum in diebus tenet luce prima in ea lucescente, et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicentec: «Hec est dies quam fecit Dominus» etc.
b Cf. Ct. 1, 10: « Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: iam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ; ficus protulit grossos suos ; vinee florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni ».
c Ps. 117, 24.
Numérotation du verset Mc. 16,2 
Et valde mane
marg.| ET  VALDE  MANE. HIERONYMUS. Quod alius dicit diluculo. Diluculum est inter tenebras noctis et diei claritatem in qua salus venit in Ecclesia declaranda more solis qui consurgens roseam premittit auroram, ut tantus splendor preparatis oculis possit videri, cum tempus dominice resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota cantaret Ecclesia sanctarum feminarum, quando vitam prestitit et lumen credulitatis infudit.
una sabbatorum
interl.| id est prima a sabbato. Eadem prima sabbati dicitur, nunc ‘dominica’ appellatur
interl.| id est requietionum que in sabbatis custodiebantur
veniunt ad monumentum, orto
interl.| post occasum corporis
iam sole.
interl.| id est Christo
Numérotation du verset Mc. 16,3 
Et dicebant ad invicem:
marg.| ET  DICEBANT  AD  INVICEM. HIERONYMUS. Aquile congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum qui est lex mortis. Quasi diceretd:"Ubi est mors aculeus tuus?"
d Cf. 1Cor. 15, 55-56: « Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex ».
Quis revolvet nobis lapidem
interl.| legem mortis
ab ostio monumenti?
Numérotation du verset Mc. 16,4 
Et respicientes viderunt revolutum lapidem.
interl.| originale peccatum
interl.| legem mortis
marg.| REVOLUTUM  LAPIDEM. BEDA. Quomodo lapis per angelum sit revolutus Mattheus dicite. Allegorice autem lapidis revolutio resurrectionem sacramentorum Christi que velamine littere legis tecta erant insinuat. Lex etenim in lapide scripta est cuius ablato tegmine gloria resurrectionis ostensa est et abolitio mortis antique et vita nobis speranda perpetua toto orbe cepit predicarif.
e Cf. Mt. 28, 2: « Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum ».
f Cf. Ex. 32, 15-16: « Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis ».
Erat quippe magnus valde.
interl.| id est etiam infantes tangit in utero gemitus omnium et omnibus gravis
Numérotation du verset Mc. 16,5 
Et introeuntes in monumentum
marg.| BEDA. In domum scilicet rotundam que erat excisa in petra
viderunt iuvenem sedentem in dextris
interl.| regnantem in prosperis. Hic iuvenis formam resurrectionis timentibus mortem ostendit
marg.| IUVENEM. HIERONYMUS. Non senem, non infantem, sed iocundum etate ut diciturg: «Letare iuvenis in adolescentia tua» que non est hic vera dum senio mixta.
g Qo. (Ecl.) 11, 9.
marg.| BEDA. Mulieres angelos vident que cum aromatibus venerunt, quia ille mentes supernos cives aspiciunt que cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt.
marg.| SEDENTEM  IN  DEXTRIS. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Iesu. Corpus enim quod supinum iacens caput habebat ad occasum, dextram necesse erat habere ad Austrum. Scribit autem Mattheus quod angelum qui revolvit   lapidem ab ostio monumenti primo viderunt super ipsum lapidem sedentem qui eas intrare in locum ubi positus erat Dominus iusserat et videre quod iam resurrexit a mortuish. Lucas autem quod intrantes in monumentum duos angelos stantes ibi invenerunti.
h Cf. Mt. 28, 1-6: « Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de celo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix. Pre timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus ».
i Cf. Lc. 24, 4: « Et factum est, dum mente consternate essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti ».
marg.| GREGORIUS. Per sinistram vita presens, per dexteram vita eterna significatur iuxta illud: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 988va ; facsim., p. 136a} «Leva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me»j. Quia Christus iam presentis vite corruptionem transierat, recte qui eius vitam perennem nuntiabat in dextera sedebat. Qui in stola candida apparuit, quia et sue et nostre festivitatis gaudia nuntiavit. Illa enim Domini resurrectio et nos ad immortalitatem reduxit et ad angelorum numerum restituens celestis patrie damna reparavit.
j Ct. 2, 6.
coopertum stola candida
interl.| que vera letitia est hoste depulso regno adepto
marg.| HIERONYMUS."Quod oculus non vidit nec auris audit, que preparavit Deus diligentibus se".k
k Cf. 1Cor. 2, 9: « Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus iis qui diligunt illum ».
Numérotation du verset Mc. 16,6 
Qui dicit2 illis: Nolite expavescere.
2 dicit ΩR ΩJPL Li447 ΩS Ed1455 Rusch Weber ] dixit ΩH Li447@ , mutil. F
interl.| «Deus caritas est»l, «timor non est in caritate»m
l 1Io. 4, 16.
m 1Io. 4, 18.
marg.| NOLITE  EXPAVESCERE. GREGORIUS. Quasi: paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem quid timetis que vestros concives videtis? Unde Mattheus angelum apparuisse describens ait: «Erat aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix»n.
n Mt. 28, 3.
Iesum queritis Nazarenum
interl.| a loco
marg.| IESUM. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur determinat per locum: Nazarenum 3 et causam subdit: Crucifixum. Atque addit: Surrexit non est hic, per presentiam carnis qui tamen nusquam deest per presentiam maiestatis.
3 sic Rusch
crucifixum.
interl.| a causa
Surrexit, non est hic.
interl.| radix amara crucis evanuit, flos vite cum fructibus erupit, qui iacuit in morte surrexit in gloria
Ecce locus4 ubi posuerunt eum.
4 locus ΩH ΩR ΩJPL Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] locum Rusch, mutil. F
marg.| ECCE  LOCUM  UBI  POSUERUNT. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debita, ut intelligamus quid simus et fuerimus et sciamus quid erimus.
Numérotation du verset Mc. 16,7 
Sed ite, dicite discipulis eius
interl.| mulieribus dicitur ut nuntient apostolis, quia per mulierem mors nuntiata est, per mulieres vita resurgens
et Petro
marg.| ET  PETRO. BEDA. Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim eum angelus nominatim exprimeret qui magistrum ter negaverat, inter discipulos venire non auderet. Et notandum cur eum quem Ecclesie sue omnipotentes preferre proposuit ad ancille vocem negare permisit. Hoc enim actum est magna pietatis dispensatione, ut qui futurus erat pastor Ecclesie in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet.
marg.| HIERONYMUS. ET  PETRO. Qui se indignum disciplinatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata preterita non nocent quando non placent. Precedet vos in Galileam. Brevis sententia in sillogismis, sed ingens in quantitate promissio. Ibi est gaudii nostri fons, eternitatis nostre origo preparata est. Ibi congregantur dispersiones Israel et sanantur contriti corde. Ibi eum videt, sicut dixit vobis non sicut vidistis.
quia precedet5 vos in Galileam.
5 precedet ΩH ΩRP Li447@ ΩS Ed1455 Rusch ] precedit ΩJL Weber, mutil. F
marg.| PRECEDET  VOS  IN  GALILEAM. Bene de redemptore nostro dicitur, Galilea namque 'transmigratio facta' interpretatur. Iam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pena ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilea a discipulis videtur, quia resurrectionis eius gloriam post leti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur in transmigratione ostenditur. Et qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis videtur.
marg.| BEDA. Nota quod Marcus dicit: Precedet vos in Galileam ibi eum videbitis sicut dixit vobis , nec tamen ibi visum retulit. Mattheus autem dicit discipulos in Galileam abiisse in montem ibique Dominum vidisse et adorasse et preceptum ab eo accepisse eundi docendi baptizandi omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sanctio. Alii autem evangeliste docent eum antea sepius discipulis visum fuisse maxime die resurrectionis in Hierusalem et ipso die in castello Emmausp. Quare ergo in Galilea specialiter precessurum et ibi videndum predixit cum neque ibi solum nec primum visus sit? Quia vero specialiter hec vox non evangeliste narrantis, sed angeli ex mandato Domini et ipsius Domini est prophetice dictum intelligendum est. Galilea namque ‘transmigratio’ vel ‘revelatio’ dicitur prius secundum transmigrationis significationem, quod dicitur:   Precedet vos in Galileam ibi eum videbitis significat quod gratia Christi de populo Israel erat transmigratura ad gentes a quibus apostoli nullo modo predicantes susciperentur, nisi eis Dominus viam preparasset in eorum cordibus et hoc est:   Precedet vos in Galileam . Quod autem gaudentes mirantur victis omnibus difficultatibus aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc est: Ibi eum videbitis, id est ibi membra eius invenietis, ibi corpus eius vinum in eis qui vos susceperint cognoscetis. Secundum autem hoc quod   Galilea revelatio dicitur, non intelligendum est in forma servi, sed in qua est equalis Patri qui dicitq: “Ego diligam eum et ostendam ei meipsum”, non secundum hoc quod videbant eum, non etiam secundum hoc quod cum cicatricibus videndum et tangendum post resurrectionem ostendit, sed secundumr: 'Ineffabilem lucem que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum' secundum quods: 'Lux lucet in tenebris et tenebre eum6 non comprehenderunt'. Illuc nos precessit, unde ad nos veniens non recessit et quo precedens nos non deseruit. Illa enim revelatio vera est Galileat: “Cum similes ei erimus et videbimus eum sicuti est”. Ipsa etiam erit beatior transmigratio ex isto seculo in illam eternitatem, si eius precepta sic amplectamur ut ad eius {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 988vb ; t. 4 p. 136b} dextram aggregari mereamuru: “Tunc enim ibunt in ignem eternum sinistri, iusti autem in vitam eternam”. Hinc illuc transmigrabunt et ibi eum videbunt quomodo non vident impiiv: “Tolletur enim impius ut non videat claritatem Dei et impii lumen non videbunt”, “Hec est autem vita eterna ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Iesum Christu”w, sicut in illa eternitate cognoscetur quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.
o Cf. Mt. 28, 10-19: « Tunc ait illis Iesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galileam ; ibi me videbunt. Que cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia que facta fuerant. Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a preside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem. Undecim autem discipuli abierunt in Galileam in montem ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ».
p Cf. Lc. 24, 13: « Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus ».
q Cf. Io. 14, 21: « Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum ».
r Io. 1, 9: « Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ».
s Cf. Io. 1, 5: « Et lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt ».
t Cf. 1Io. 3, 2: « Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est ».
u Cf. Mt. 25, 46: « Et ibunt hi in supplicium eternum: iusti autem in vitam aeternam ».
v Cf. Is. 26, 10: « Misereamur impio, et non discet iustitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini ».
w Cf. Io. 17, 3: « Hec est autem vita eterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum ».
6 sic Rusch
Ibi7 eum videbitis sicut dixit vobis.
7 Ibi ΩR P ΩS Ed1455 ] + ergo Li447, mutil. F
interl.| non sicut vidistis
Numérotation du verset Mc. 16,8 
At ille exeuntes fugerunt de monumento.
marg.| FUGERUNT. HIERONYMUS. De futura vita dicitur: «Fugiet dolor et gemitus»x. Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est facture sunt fugiunt mortem et pavorem.
x Is. 35, 10.
Invaserat enim eas pavor8 et tremor9
8 tremor] castre cacogr. Li447
9 pavor - et - tremor ΩHP ΩS Rusch ] inv. ΩR ΩJL Li447 Li447@ Ed1455 Weber, mutil. F
interl.| angelorum et hominum
Et nemini quicquam dixerunt. Timebant enim.
marg.| ET  NEMINI. HIERONYMUS. Quia illi soli mysterium resurrectionis vident qui meruerunt. Unde secundum Ioannemy: «Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum» ut videret que audivit.z
y Revera: Lc. 24, 12.
z ¶Fons : Hieronymus (Pseudo ), Expositio evangelii secundum Marcum, cap. 16, CCSL 82, p. 80.59: « Quia ipsi soli mysterium resurrectionis uident, qui uidere ipsi illud meruerunt. Unde sequitur iuxta Ioannem, Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum ut uideret ipse quod audiuit ».
marg.| BEDA. Marcus: Et nemini quicquam dixerunt . Lucasaa:"Et egresse10 a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim". Mattheusab:"Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio currentes nuntiare discipulis eius". Sed possumus intelligere, quia nemini angelorum quicquam dixerunt, id est ad ea que ab illis audierant nihil responderunt aut custodibus quos iacentes viderunt. Illud autem gaudium quod Mattheus dixit non repugnat timori de quo Marcus scribit. Utrumque enim in earum animo fuit sed Mattheus timorem tacuit.
aa Cf. Lc. 24, 9: « Et regresse a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus ».
ab Cf. Mt. 28, 8: « Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius ».
10 sic Rusch
Numérotation du verset Mc. 16,9 
Surgens autem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 988va ; facsim., p. 136a} Iesus11 mane prima sabbati
11 Iesus CorS2 ( utraque <correctio> habet Ihesus ) Z G D Φ ΩH ΩJ ΩS Ed1455 Rusch ] om. CorS2 (sed fere ubique sine) ΩR Li447 Li447@PL Weber , mutil. F
interl.| quomodo et ubi hec apparitio facta sit, Ioannes plenissime dicit
marg.| SURGENS  AUTEM. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimplereturac: «Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum letitia». Sepultus ergo sexta sabbati que vocatur Parasceve circa vesperum sequenti nocte et die sabbati cum sequenti nocte in monumento positus. Die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro iacuit quia lucem sue simple mortis nostre duple mortis tenebris adiunxit. In morte enim anime et spiritus tenebramur. Unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit et duas nostras soluit simplam suam duple nostre contulit et duplam nostram moriens abstulit.
ac Ps. 29, 6.
apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.
marg.| APPARUIT  PRIMO  MARIA  MAGDALENE. Marie Magdalene primo ostenditur de qua eiecerat septem demonia, quia meretrices et publicani precedunt Synagogam in regnum Deiad ut latro precessit apostolosae. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt sed cito consolabuntur ; unde:   Et illi audientes etc.
ad Cf. Mt. 21, 32: « Venit enim ad vos Ioannes in via iustitie, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei ».
ae Cf. Lc. 23, 42-43: « Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso ».
marg.| BEDA. In principio mulier auctor culpe viro fuit, executor vir erroris extitit nunc que prima mortem gustavit, resurrectionem prima videt. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret que viro culpam transfuderat transfudit et gratiam. Unde hec que lugentibus letitiam resurrectionis prima nuntiavit, a septem demonibus curata memoratur ut “ubi abundavit peccatum superabundasse et gratia”af monstraretur. Septenarius enim pro universitate ponitur. Que autem a septem demonibus hoc est universis sceleribus liberata erat prima resurgentem Dominum vidit, ne quis digne penitens de venia desperet videns eam quondam tot vitiis subditam, nec a Deo dilectam ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.
af Cf. Rm. 5, 20: « Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia ».
Numérotation du verset Mc. 16,10 
Illa videns12 nuntiavit his qui cum eo13 fuerant14 lugentibus et flentibus.
12 videns Cas239F Rusch ] vadens ΩR ΩJPL ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Weber
13 eo] ea Sarum
14 fuerant Cas239 ] erant ΩH ΩS, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,11 
At15 illi audientes quia viveret et visus esset16 ab ea non crediderunt.
15 At ΩHP ΩS] Et Li447 Li447@ Rusch Weber
16 esset ΩF ΩR Li447 ΩJL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] est ΩP , om. Li447@
marg.| ET  ILLI. BEDA. Quod discipuli resurrectionem tarde credunt non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas dubitantibus enim resurrectio per multa argumenta monstrata est quibus et nos firmius solidamur.
Numérotation du verset Mc. 16,12 
Post hec17 autem
17 hec ΩHF ΩR ΩJPL ΩS Ed1455 Weber ] hoc Li447 Li447@ Rusch
interl.| quomodo factum sit Lucas exponit
duobus ex eis18
18 eis ΩH F ΩJPL ΩS Rusch Weber ] his Weber (D) ΩR Ed1455 Clementina
interl.| laborantibus
marg.| DUOBUS  EX  EIS. BEDA. Hoc Lucas apertiusag: «Oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent» etc. postah: «Cognoverunt eum in fractione panis». Et sicut Lucas aitai: «Surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem» etc.
ag Lc. 24, 16.
ah Lc. 24, 35.
ai Lc. 24, 33.
ambulantibus
marg.| AMBULANTIBUS. Fides hoc laborat agens activam vitam, illic contemplativa secura visione regnat. Hic per speculum contuemur imaginem illic facie ad faciem videbimus veritatemaj ; unde, post hoc:   duobus ex eis etc.   ambulantibus id est laborantibus, ostensus est in alia effigie. Et illis nuntiantibus non est creditum dum sicut Moyses viderunt quod non sufficiebat eis. Unde Moyses dicitak: ‘Ostende mihi teipsum'. Oblitus carnis sue postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.
aj Cf. 1Cor. 13, 12: « Videmus nunc per speculum in enigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum ».
ak Cf. Ex. 33, 17-18: « Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam ».
ostensus est19 in alia effigie
19 ostensus est ΩH ΩJP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] apparuit ΩR ( hapax )
interl.| non in natura sua
euntibus in villam.
Numérotation du verset Mc. 16,13 
Et illi euntes nuntiaverunt ceteris20 nec illis crediderunt.
20 ceteris ΩR ΩP Li447 Li447@ ] aliis ΩH ΩS
interl.| aliqui eorum
marg.| NEC  ILLIS. BEDA. Lucas autem dicit: «Invenerunt autem congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes quia surrexit Dominus vere et apparuit»al. Sed notandum quia aliqui fuerunt qui non crediderunt. Unde Marcus: Nec illis etc.
al Lc. 24, 33.
Numérotation du verset Mc. 16,14 
Novissime autem21
21 autem ΩH F ΩR ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Rusch ] om. Cas239 ΩJPL Weber
interl.| die ascensionis
interl.| NOVISSIME AUTEM. BEDA. Quadragesimo die quando erat iam ab eis recessurus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 989ra ; facsim., p. 137a} in celum, hoc eis maxime illo die exprobare voluit, quia his qui viderant eum resurgentem non crediderunt antequam eum ipsum viderent, cum post ascensionem eius predicantibus illis evangelium gentes que non viderunt crediture essent. Unde statim adiungit Marcus et dixit eis: Euntes in mundum universum predicare evangelium etc.
recumbentibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 989ra ; facsim., p. 137a} illis undecim apparuit illis Iesus22
22 illis Iesus Cas239 ΩHF ΩJ*P ΩS Li447@ ] illis ΩJ², om. Cor1 CorS2 ΩRL Ed1455 Rusch Weber
interl.| ut omnes testes et omnibus narrent quod communiter viderunt et audierunt
et exprobravit incredulitatem eorum23
23 eorum ΩHP ΩS Ed1455 ] illorum Cas239 ΩF Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| ut succedat credulitas
et duritiam cordis
marg.| DURITIAM  CORDIS. HIERONYMUS. Ut succedat cor carneum caritate plenum. Hinc est quod caterve martyrum mortem huius seculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis24, non crediderant25.
24 a mortuis ΩH ΩS Rusch ] om.F ΩJ ΩR Li447 Li447@PL Ed1455 Weber
25 crediderant ΩH F ΩS ΩR Weber ] crediderunt Weber (D) CorS2P Ed1455 Clementina , crederant CorS2 ( vel ), credebant CorS2 (vel)
Numérotation du verset Mc. 16,15 
Et dixit eis: Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature.
interl.| HIERONYMUS. Nunc post acceptum Spiritum sanctum tamquam vasa limosa per ignem confirmata
marg.| OMNI  CREATURE. Omni nationi gentium. Ante enim dictum eratam: «In viam gentium ne abieritis», ut scilicet apostolorum prius a Iudea repulsa predicatio, tunc gentibus in adiutorium fieret.
am Mt. 10, 5.
marg.| HIERONYMUS. Omni generi humano quod habet aliquid commune omni creature: angelis, pecoribus, lignis, lapidibus igni et aque, callido et frigido, humido et arido, quia ‘minor mundus’ homo dicitur.
Numérotation du verset Mc. 16,16 
Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
marg.| BEDA. Fide que per dilectionem operatur
Qui vero non crediderit condemnabitur.
marg.| QUI  CREDIDERIT. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea que in baptismo eis remittuntur, peccata contraxerunt.
Numérotation du verset Mc. 16,17 
Signa autem eos qui crediderint
marg.| SIGNA  AUTEM. Numquid si signa non faciamus non credimus? Sed hec in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur. Fide autem Ecclesie iam confirmata non sunt necessaria.
hec sequentur: In nomine {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 989rb ; facsim., p. 137b} meo demonia eicient,
interl.| ut succedat credulitas
marg.| DEMONIA  EICIENT etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit et malignos spiritus expellit.
linguis loquentur novis,
marg.| LINGUIS  LOQUENTUR  NOVIS etc. Hoc fit dum fideles veteris vite secularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.
Numérotation du verset Mc. 16,18 
serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint,
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 989rb ; facsim., p. 137b} ET  SI  MORTIFERUM  QUID. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt.
non eis26 nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.
26 eis Φ ΩHF ΩR² ΩP ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Clementina ] eos ΩR* ΩJL Rusch Weber
marg.| SUPER  EGROS etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bone operationis, super egros manus imponunt et bene habebunt. Hec miracula tanto maiora quanto spiritualia per hoc enim anime suscitantur non corpora.
Numérotation du verset Mc. 16,19 
Et Dominus quidem Iesus
interl.| qui de celo descendit
postquam locutus est eis, assumptus est in celum
interl.| unde venerat
marg.| IN  CELUM. AUGUSTINUS. Nota quod aliquando celos pluraliter et aliquando celum singulariter invenis, sed quodam modo locutionis abusive singularia plurali numero dicimus et pluralia singulari. Ad orientem vero quod psalmista dicit, evangeliste tacent significat Hierusalem que est in orientis partibus collocata. Unde apostolis videntibus ascendit et terra multis plena miraculis, ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur.
et sedet27 a dextris Dei.
27 sedet ΩRJP ΩS Li447@ Ed1455 Clementina ] sedit ΩL Weber , mutil. F
marg.| ET  SEDET  AD  DEXTRIS etc. BEDA. Et nunc omnia iudicans in fine omnium iudex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem quia in certamine habuit eum adiutorem.an
an Cf. Act. 7, 55: « Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in celum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video celos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei».
Numérotation du verset Mc. 16,20 
Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.28
28 signis ΩHF ΩR Rusch ] + Explicit evangelium secundum Marcum ΩJPL Ed1455
interl.| preceptum obedientia. Obedientiam signa comitantur.
marg.| ILLI  AUTEM. BEDA. Nota quod Marcus evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto in longinquiora tempora scribendo porrexit. Neque enim de nativitate ipsius Domini aut precursoris eius, neque de infantia, nec de pueritia cuiuslibet horum aliqua commemorans, nec de nativitate Salvatoris aliquid scribens, excepto quod in capite evangelii sui filium Dei nominat. Ab initio evangelice predicationis quod per Ioannem factum est narrando pervenit, quo apostoli idem evangelii verbum per totum orbem seminaverunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_16)

Notes :