Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset cum Iesu2 nec3 haberent quid4 manducarent,
1 Hic incipit capitulum 8 CorS1 ΩS ΩJ L ΩV |
2 cum Iesu Cor1 ; Cor2 (grec. antiq. glossa) ΩM ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om. Cor1LP (lectio certior) ΩL Weber |
3 nec ΩV²] non Cor1 P ΩV* |
4 quid Wordsworth (P9389 marg ) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV, qd’ ΩH ΩL Li447 Li447@ Rusch ] quod Clementina Weber |
convocatis discipulis,
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 8,2 

Misereor super turbam
quia5 ecce iam triduo sustinent me nec habent quid6 manducent.
5 quia ΩJ ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] quoniam Li447@ |
6 quid ΩM ΩF ΩJ ΩS, qd’ ΩH ΩL ] quod Li447@ ΩV Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,3 

Et si dimisero eos ieiunos in domum suam
deficient in via. Quidam enim7 ex eis de longe venerunt.
7 enim Li447 ΩJL ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 8,4 

Et responderunt ei discipuli: Unde illos8 poterit quis hic9 saturare panibus in solitudine?
8 ei discipuli unde illos ΩH ΩF ΩS ( om. ei)] ei discipuli sui unde illos Clementina , ei discipuli sui unde istos ΩM Li447 Li447@ ΩJL Rusch Weber |
9 hic] om. ΩV* |
Numérotation du verset Mc. 8,5 

Et interrogabat10 eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
10 interrogabat ΩH ΩF ΩS Li447@ ] interrogavit Cor2 (anti. glossa) ΩM ΩJL ΩV Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 8,6 

Et precepit turbe discumbere super11 terram.
11 super ΩM ΩH ΩF ΩSL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] supra ΩJ
12 Et accipiens septem panes,
12 Hic incipit capitulum 8 CorS2
gratias agens
fregit
et dabat13 discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbe.
13 dabat ΩJ ΩL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] dedit CorS2 (al.)
Numérotation du verset Mc. 8,7 

Et habebant pisciculos paucos
et ipsos benedixit et iussit apponi.
Numérotation du verset Mc. 8,8 

Et manducaverunt14
14 manducaverunt] + omnes Sarum
et saturati sunt
et sustulerunt quod supererat15 de16 fragmentis
15 supererat Wordswoth (L) ΩH ΩF ΩS ΩV ( ut videtur ) Li447@ ] superaverat Brescianus ΩJL Rusch Weber , superfuerat ΩM P9389 Wordsworth (-rant D ), superaverant in ras. ΩV² |
16 de ΩM ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] ut Cor2 (anti. glos.) |
septem sportas17.
17 sportas] + plenas Kells Wordsworth (P9389marg L R)
Numérotation du verset Mc. 8,9 

Erant autem qui manducaverant18 quasi quatuor millia hominum19
18 manducaverant ΩH ΩF ΩS ΩV Rusch ] manducaverunt Cor2 ( + quasi) Li447@ ΩJL Weber |
19 hominum Cor2 (grec. anti. glossa et Mt. 15) Cor4* ΩH ΩF ΩS ΩV] om. ΩM Cor4² ( HOMINUM cancel.) ΩJ L Li447 Li447@ |
et dimisit eos.
Numérotation du verset Mc. 8,10 

Et statim
ascendit20 navim21 cum discipulis suis et22 venit in partes Dalmanuta23.
20 ascendit Cor2 ² ΩF ΩS ΩV] ascendens ΩM Cor2 (glossa) ΩJ L Rusch Weber |
21 navim ΩM ΩS ΩV Rusch ] navem ΩJL Weber |
22 et Cor4 ΩF ΩV] om. ΩM Cor2 (grec. antiq.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber |
23 Dalmanuta Rusch Weber ] Dalmanutha Li447@ ΩS ΩJ L ΩV |
Numérotation du verset Mc. 8,11 

Et exierunt Pharisei et ceperunt conquirere cum eo querentes ab eo24 signum de celo temptantes eum.
24 eo ΩM ΩF ΩS ΩV] illo ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,12 

Et ingemiscens
spiritu ait:
Quid generatio ista
signum25 querit26? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
25 ista] signum] inv. cacogr. ΩV |
26 s. querit ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] inv. ΩJL |
Numérotation du verset Mc. 8,13 

Et dimittens27 eos
27 dimittens CorS2 (vel) ΩJL ΩS ΩV² Li447@ Rusch ] dimitet ΩV* dimisit CorS2 (al.) Li447
ascendit iterum28 navim29 et30 abiit* trans fretum.
28 ascendit iterum ΩF ΩS ΩV Li447@ Clementina , iterum ascendit CorS2 (vel)] ascendens iterum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Rusch Weber , et praem. CorS2 (al.) |
29 navim Cor2 ΩF ΩS ΩV Clementina Rusch ] navem Φ Weber (M) ΩJL, om. Weber , |
30 et CorS2 (vel) ΩJ* (cancel.) ΩF ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,14 

Et obliti sunt
panem sumere31 et nisi unum panem non habebant secum in navi.
31 panem sumere ΩF ΩS Li447 Li447@ ] sumere panes Cor2 ΩJL Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 8,15 

Et precipiebat eis dicens: Videte et cavete32 a fermento Phariseorum
32 et cavete Cor2 (grec. anti. glos.) Cor4* ΩF ΩSL ΩV Li447 Li447@ ] cavete Cor4 ² ( ET cancel.) ΩJ Weber , caveatis Rusch (hapax)
et33 fermento Herodis.
33 et] + a ΩV
Numérotation du verset Mc. 8,16 

Et cogitabant ad alterutrum dicentes: Quia panes non habemus.
Numérotation du verset Mc. 8,17 

Quo cognito ait illis Iesus34: Quid cogitatis
34 ait illis – Ihesus ΩS Clementina ] inv. ΩM ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
quia panes non habetis?
Nondum35 cognoscitis nec intelligitis?
35 Nondum] + enim ΩV
Adhuc cecatum habetis cor vestrum?
Numérotation du verset Mc. 8,18 

Oculos habentes non videtis36?
36 videtis] corr. , vdetis cacogr. Rusch
et aures habentes non auditis? Nec recordamini
Numérotation du verset Mc. 8,19 

quando37 quinque panes fregi in quinque millia38 et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
37 quando ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] quomodo Rusch |
38 millia Cor2 (glossa) Cor4² ΩS ΩJ L ΩV] + hominum Cor4 * |
Numérotation du verset Mc. 8,20 

Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis39? Et40 dicunt ei: Septem.
39 quando... tulistis Cor2 (glosse habent)] sustulistis ΩV² |
40 Et ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 8,21 

Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
Numérotation du verset Mc. 8,22 

Et veniunt Bethsaidam41
41 Bethsaidam ΩF ΩS ΩV Clementina ] Bethsaida Li447@ ΩJL Rusch
et adducunt ei cecum
et rogabant eum
ut illum tangeret42.
42 illum tangeret ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 8,23 

Et apprehensa manu ceci
eduxit eum extra vicum
et expuens in oculos43 eius
43 oculos ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] oculis ΩL (hapax)
impositis manibus suis,
interrogavit eum si quid44 videret.
44 quid ΩF ΩS ΩV] aliquid
Numérotation du verset Mc. 8,24 

Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes.
Numérotation du verset Mc. 8,25 

Deinde iterum imposuit manus45 super oculos eius
45 manus ΩJL ΩS Rusch Weber ] manum Li447@ | iterum - imposuit manus] inv. ΩV
et cepit videre
et restitutus est ita ut clare videret46 omnia.
46 clare videret ΩF ΩS ΩV Rusch Clementina ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 8,26 

Et47 misit illum in domum suam
47 Et] que cacogr. ΩV
dicens: Vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris.
Numérotation du verset Mc. 8,27 

Et ingressus48 est Iesus et discipuli eius in castella Cesaree Philippi.
48 ingressus CorS2 ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447@ ] egressus Cor2 (grec. antiq. glossa) CorS2 (al.) ΩL Li447 Rusch Weber
Et in via
interrogabat discipulos suos49 dicens50: Quem me dicunt esse homines?
49 suos] om. ΩV |
50 dicens ΩF ΩS Li447 Li447@ ] + eis Cor2 (grec. antiq.) ΩM ΩJL ΩV Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,28 

Qui51 responderunt illi dicentes: Alii52 Ioannem Baptistam53, alii Eliam, alii vero54 quasi unum ex55 prophetis.
51 Qui ΩS ΩJL ΩV Rusch Weber ] Cui Li447 Li447@ |
52 Alii Cor2 (grec. anti. glos. Mt. 16 alii) (in ** cum est tenuitur de pl<urali (?)> ALII , si non est cancellatum, cum est. Subditur ALII HELIAM ALII VERO QUASI UNUM etc. Unde mirum est quare tantum primo loco cancellatum est) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om.L Rusch Clementina Weber |
53 Ioannem Baptistam ΩM ΩS ΩJ L ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] Ioannem ΩJ CorS2 (Parisiensis habet hec, al. non) |
54 vero ΩM ΩV] + Ieremiam ΩJ CorS2 ( IOANNEM ALII VERO IEREMIAM Parisiensis habet hec, al. non) |
55 ex ΩJ Rusch ] de ΩL ΩV Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,29 

Tunc dicit illis: Vos vero
quem me esse dicitis? Respondens56 Petrus ait57:
56 Respondens] + autem ΩV |
57 ait ΩM ΩS ΩV Li447 Li447@Rusch ] + ei Cor2 ΩJL Weber , + illi Cor4 |
Tu es Christus.
Numérotation du verset Mc. 8,30 

Et comminatus est eis
ne cui dicerent de illo.
Numérotation du verset Mc. 8,31 

Et cepit docere eos58
58 eos Cor4 ΩF ΩHL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] illos Cor2 (antiq.) ΩJ Rusch Weber
quoniam oportet Filium hominis pati multa59,
59 pati multa ΩH ΩS ΩV Clementina ] inv. ΩM ΩF ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
et reprobari a summis sacerdotibus et summis senioribus60 et scribis et occidi et post tres dies61 resurgere.
60 a summis sacerdotibus et (+ a ΩV) summis senioribus ΩF ΩS ΩV] a summis sacerdotibus et senioribus ΩH, a senioribus et sacerdotibus ΩM, a senioribus et a ( om. Li447@ ) summis sacerdotibus Brescianus Sarum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber |
61 tres dies ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] inv . Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 8,32 

Et palam verbum loquebatur62.
62 verbum loquebatur] inv. ΩV
Et apprehendens eum63 Petrus
63 eum] om. ΩV
cepit increpare eum64.
64cepit increpare eum ΩM Cor2 ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber ] cepit eum increpare ΩH, eum cepit increpare ΩF ΩV, cepit increpare ΩS, + Domine propitius esto tibi nam hoc non erit perpera Li447 Li447@ cum pseudo Chrysostomo in Catena aurea laudato
Numérotation du verset Mc. 8,33 

Qui conversus65
65 conversus ΩH ΩS ΩV Li447@ ] + et Cor2 ΩJL Li447 Rusch Weber
videns discipulos suos comminatus est Petro dicens: Vade retro me66
66 me Cor2 CorS2 ΩH ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Weber] om. Li447@ Rusch
Satanas67,
67 Sat(h)anas Cor2 ΩH* ΩFL ΩS ΩV*] Sathana Cor4 ΩH² ΩJ Ω
quoniam non sapis ea68 que Dei sunt
68 ea Li447 Li447@ ΩF ΩS ΩV Rusch ] om. ΩH ΩJL Weber
sed que hominum sunt69.
69 que hominum sunt Cor2 ΩF ΩS] ea que hominum ΩH, que hominum CorS2 Li447@ , que sunt h. CorS2 (al.) ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,34 

Et vocata70 turba cum discipulis suis
70 vocata ΩFL ΩS ΩV] convocata ΩM ΩH ΩJ Rusch Weber
dixit eis: Si quis
vult71 me sequi
71 vult Φ Weber (Z P) ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina ] + post ΩL Li447 Li447@ Weber
deneget72
72 deneget Cor4 ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] neget Cor2 (moderni)
semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mc. 8,35 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam,
qui autem perdiderit
animam suam propter me et evangelium salvam faciet eam73.
73 faciet eam ΩH ΩF ΩS Clementina ] inv. ΩM ΩJL ΩV Li447 Li447@ ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,36 

Quid enim
proderit homini si lucretur totum mundum74 et detrimentum faciat anime sue75?
74 totum mundum ΩH ΩF ΩS Li447 Li447@ ] inv. ΩJL Rusch Weber |
75 faciat – anime sue] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 8,37 

Aut quam76 homo commutationem dabit 77 pro anima sua?
76 quam Wordsworth (D) ΩSFP ΩV Li447 Li447@ ] quid Cor2 ΩM JLR Rusch Weber |
77 homo commutationem - dabit ΩH ΩF ΩS ΩV] inv. ΩMJLP Li447 Rusch Weber | commutationem Cor2 (anti. glossa et Mt. 16: AUT QUID DABIT HOMO COMMUTATIONEM ) ΩFPS Li447@ , commotationem Wordsworth ( D P9389 L R ) ] commutationis ΩMJLR ² Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,38 

Qui enim me confessus78 fuerit
78 confessus VETUS LATINA ( d k r l ) Wordsworth (P9389marg H K To22 Q T V*) Sarum CorS2 CorS3 ΩMHFJSPR²V Rusch Ed1538 Sixtina] confusus (ἐπαισχυνθῇ) VETUS LATINA ( a b c f ff² (i) n q ) Amiatinus Cava Kells Wordsworth (D L R P9389* F Θ I M O VC X Y Z) Cor1 (lectio certior) ΩL Li447 Li447@ Clementina (Ed1592) Weber ; cf. infra “confitebitur”.
et verba mea79 in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confitebitur80 eum, cum venerit81 in gloria82 Patris sui cum angelis83.
79 verba mea Cor1 Cor4 ΩMHSFPRV Rusch Clementina ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber |
80confitebitur Wordsworth ( T) Sarum CorS3 ΩMSFJPR²V Rusch Ed1538 Sixtina ] confundet Wordsworth ( D P9389 G I R ) Book of Kells Li447@ , confundetur (ἐπαισχυνθήσεται) Cor1 (lectio certior) CorS2 CorS3 * ΩL Li447 Li447@ Weber . | Cor1 LP ( QUI ENIM ME CONFUSUS FUERIT ET VERBA MEA IN GENERATIONE ISTA ADULTERA ET PECCATRICE ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR ( lectio certior ) EUM ita habent greci et antiqui unde etiam Ieronimus de quadam facta dixit quia non est confusa Christum. Christus non confundetur eam et hoc etiam Lucas dixit 9 .c. [Lc. 9, 26]: “Qui me erubuerit et meos sermones <hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua>”. Alia sunt verba sed eadem sententia et eadem grammatica et est modus loquendi in Marco diversus (divisus Cor1 P) ab aliis”). Cor2 (grec. antiq. Glossa, Beda, Augustinus sic habent infra FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR [+ scilicet in passivo Cor4 ] EUM. Super hoc adducit canon super illud Lc. 9, 26: “Qui me erubuerit”. In greco etiam eadem dictio que est Marco pro CONFUSUS FUERIT est in Luca pro ERUBUERIT. Augustinus: Et confundi non potest quando CONFUNDITUR hoc in originali habet. Illud et Glossa concordat, dicens: “Quia multi avaritiam mittunt, labencia despiciunt sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti non exprimunt, voce addit: QUI ENIM etc.” Si autem aliquam moneat de quo loco sumitur AUTEM QUI ME CONFESSUS FUERIT etc. sciat illud sumi de Mt. 10, 32 et Lc. 12, 8.) (Alii tam in textu quam in Glossa habent hic CONFUSUS pro CONFESSUS , et infra CONFUNDETUR pro CONFITEBITUR, licet minus latine dicatur. Unde in greco idem est verbum pro CONFUNDATUR Ro. 9.G. ; aliud autem pro CONFITEBITUR Mt. 10.F. sed idem pro ERUBUERIT et ERUBESCAT Lc. 9. Bene cum idem sit confundi quod erubescere. Patet tam ex sensu quam ex greco antiquo hoc debet esse CONFUSUS et CONFUNDETUR, et sequitur accusativus in proprie sic et post erubescere quod est verbum absolutum etc. Dicitur iste erubescit hic autem ILLUM supponendum est, id est propter hoc aut illum similiter expone: CONFUSUS ME idest propter me ET CONFUNDETUR EUM , enim idest propter eum. Augustinus, Contra Adamantium Manichei discipulum, capitulo 18 [PL 42, 163]:”illud quod dicit Dominusv in euvangelio [ coniec .]: OMNIS QUI CONFUSUS FUERIT ME ET VERBA MEA IN GENERATIONE ISTA ADULTERA et patet ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR ILLUM CUM VENERIT IN GLORIA PATRIS ET SANCTORUM, quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video”. Item Ieronimus loquens de quadam sancta ait quia non est confusa Christum. Christus enim non confundetur eam et hic est quod dicit Luc. 9.c “Quicumque me erubuerit” etc. et est eadem sententia et eadem grammatica. Item Augustinus, Contra adversarium legis et prophetarum libro 1: Si quisquam diceret confundetur Christus et hoc eo tempore quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis enim Christianus patienter audiret tamen in evangelio. QUI ME inquid CONFUSUS FUERIT ET NON IN GENERATIONE ISTA ADULTERA ET PECCATRICE ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR EUM CUM VEN<ER>IT IN GLORIA PATRIS SUI CUM ANGELIS SUIS SANCTIS , al<iqui :> SUIS; sed Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique SANCTIS vel SUIS ; in al<iquibus> neutrum, prior correctio habet SUIS , secunda SANCTIS ). Cf. Rogeri Bacon Opus minus , ed. J. Brewer, Oxford, 1859, p. 330-331.{MM2018} {MM2021} |
81 cum venerit ΩH ΩJ L ΩV] om. ΩM, cum venit CorS2 |
82 gloria] + sua ΩH |
83 angelis CorS2 (Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique SANCTIS vel SUIS, in al. neutrum) ΩHF ΩS] + suis Wordsworth (K V) CorS2=Cor3 (al<iqui>) CorS2 ( prior correctio ) ΩR ΩV Catena@ + Catena (Dur111 Li447 V795 etc.) , + sanctis CorS2 (secunda correctio) ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber, + sanctis suis CorS2 ΩP, ss. ΩM, suis sanctis Θ CorS2 |
Numérotation du verset Mc. 8,39 

84 Et dicebat illis:
84 Hic incipit capitulum 9 Tr871 Cor2 CorS1 CorS2 (hic incipit, secunda Parisiensis non ibi) ΩF ΩSL ΩV Rusch
Amen85 dico vobis,
85 Amen ΩHJLS ΩV Li447@ Rusch Weber ] + Amen CorS1
quia sunt quidam de hic stantibus
qui non gustabunt
mortem,
donec videant regnum Dei
venientis86 in virtute.
86 venientis Sarum ΩMHSFJPV Cor2 Li447@ ] veniens Cor1 LP (lectio certior) Cor4 ΩLR Rusch Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975ra ; facsim., p. 109a} 1 In illis diebus iterum cum turba multa esset cum Iesu2 nec3 haberent quid4 manducarent,
1 Hic incipit capitulum 8 CorS1 ΩS ΩJ L ΩV
2 cum Iesu Cor1 ; Cor2 (grec. antiq. glossa) ΩM ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om. Cor1LP (lectio certior) ΩL Weber
3 nec ΩV²] non Cor1 P ΩV*
4 quid Wordsworth (P9389 marg ) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV, qd’ ΩH ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch ] quod Clementina Weber
interl.| materiam miraculi premittit
convocatis discipulis,
interl.| scilicet suis
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 8,2 
Misereor super turbam
marg.| MISEREOR  SUPER  TURBAM. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humane fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divine potentie opus est contra Eutychetis errorem.
quia5 ecce iam triduo sustinent me nec habent quid6 manducent.
5 quia ΩJ ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] quoniam Li447@
6 quid ΩM ΩF ΩJ ΩS, qd’ ΩH ΩL Ed1455 ] quod Li447@ ΩV Rusch Clementina Weber
marg.| TRIDUO  SUSTINENT. Quare triduo sustinerent Mattheus dicit sic: «Et ascendens in montem sedebat ibi et accesserunt ad eum turbe multe habentes secum mutos, cecos, claudos, debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos»a. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sancte Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, anime peccantis, scilicet languoribus instanter supplicant.
a Mt. 15, 29-30.
marg.| Item. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per penitentiam declinans ad Dominum se in opera, in locutione et cogitatione convertit.
marg.| BEDA. Mystice. Hoc miraculo designatur quod viam presentis seculi, aliter incolumes transire nequimus nisi alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum et duorum piscium distat, quod ibi littera veteris Testamenti spirituali gratia plene designatur, hic Novi Testamenti veritas et gratia ministranda monstratur. Utraque autem refectio in monte celebrata est, ut aliorum evangelistarum narratio declarat, quia utraque Scriptura recte intellecta predicat altitudinem celestium preceptorum et premiorum et altitudinem Christi qui est mons in vertice montium. Ipse enim edificatam super se civitatem, id est Ecclesiam in alta bonorum operum extollit et cunctis manifestat. Ipse ab infimis delectationibus abstractam pane celi reficit atque ad appetitum superne suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.
Numérotation du verset Mc. 8,3 
Et si dimisero eos ieiunos in domum suam
marg.| SI  DIMISERO  EOS. Quia conversi peccatores in presentis vite via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrine pabulis dimittantur.
deficient in via. Quidam enim7 ex eis de longe venerunt.
7 enim Li447 ΩJL ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@
marg.| Iudei de prope lege et prophetis edocti, gentes de longe veniunt ad Christum, nullis doctoribus de eius fide premonite
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975rb ; facsim., p. 109b} DE  LONGE. Moraliter. Qui nihil carnalis corrumptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem coniugium expertus nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt, et ideo de longinquo.
Numérotation du verset Mc. 8,4 
Et responderunt ei discipuli: Unde illos8 poterit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975rb ; facsim., p. 109b} quis hic9 saturare panibus in solitudine?
8 ei discipuli unde illos ΩH ΩF ΩS ( om. ei)] ei discipuli sui unde illos Ed1455 Clementina , ei discipuli sui unde istos ΩM Li447 Li447@ ΩJL Rusch Weber
9 hic] om. ΩV*
Numérotation du verset Mc. 8,5 
Et interrogabat10 eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
10 interrogabat ΩH ΩF ΩS Li447@ ] interrogavit Cor2 (anti. glossa) ΩM ΩJL ΩV Ed1455 Rusch Clementina Weber
marg.| SEPTEM. BEDA. Mysterium est Novi Testamenti in quo septiformis spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes ordeacei sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne sicut in lege vitalis anime alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Ordei enim medulla tenacissima tegitur palea.
marg.| HIERONYMUS. Septem panes 'septem dona Spiritus sancti'. Quatuor millia 'annus novi Testamenti cum quatuor temporibus'. Septem sporte 'septem prime Ecclesie'. Fragmenta panum 'mystici intellectus prime septimane sunt'. Pisciculi benedicti 'libri Novi Testamenti', quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis, discipulis in captura piscium porrigit.
Numérotation du verset Mc. 8,6 
Et precepit turbe discumbere super11 terram.
11 super ΩM ΩH ΩF ΩSL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] supra ΩJ
marg.| SUPER  TERRAM. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit que autem septem panibus reficienda est. Super terram discumbere precipitur, quia per legem carnis desiderium calcare iubemur que est fenum: «Omnis caro fenum»b. In Novo autem Testamento ipsam quoque et facultates temporales relinquere iubemur. Vel quia mons in quo fit refectio Christi altitudinem significat, ibi supra fenum, hic supra terram reficitur, quia Christi celsitudo ibi propter carnales homines et Hierusalem terrenam carnali spe et desiderio regitur, hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continent.c
b Is. 40, 6. Cf. etiam Sir. 14, 18: « Omnis caro sicut fenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi ; 1Pt. 1, 24: « quia omnis caro ut fenum: et omnis gloria eius tamquam flos feni: exaruit fenum, et flos eius decidit ».
c ¶Fons : Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, c. 8, CCSL 120, lin. 1590-1604: «Supra in refectione quinque panum turba super faenum uiride discumbebat nunc ubi septem panibus reficienda est supra terram discumbere praecipitur quia per scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere iubemur. Omnis enim caro faenum, et omnis gloria eius tamquam flos faeni. In nouo autem testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur. Vel certe quia mons in quo turba dominicis panibus reficiebatur altitudinem ut supra diximus redemptoris nostri significat ibi super faenum hic super terram reficitur, ibi enim celsitudo christi propter carnales homines et hierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur, hic autem remota omni cupiditate carnali conuiuas noui testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius montis soliditas nullo faeno interposito continebat ».
12 Et accipiens septem panes,
12 Hic incipit capitulum 8 CorS2
interl.| HIERONYMUS. Septem dona Spiritus sancti
gratias agens
interl.| ostendit quantum gaudeat de salute nostra et nos docet gratias agere de carnali et spirituali refectione
fregit
interl.| sacra aperuit
et dabat13 discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbe.
13 dabat ΩJ ΩL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] dedit CorS2 (al.)
interl.| quia spiritualem scientiam tradidit eis et per eos aliis
Numérotation du verset Mc. 8,7 
Et habebant pisciculos paucos
interl.| libros Novi Testamenti
marg.| PISCICULOS. BEDA. Sanctos illius temporis per quos eadem condita est Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem vitam et passiones continet qui de fluctibus seculi erepti et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in huius mundi ex cursu deficiamus vite sue et mortis sue exemplo prebuere.
et ipsos benedixit et iussit apponi.
Numérotation du verset Mc. 8,8 
Et manducaverunt14
14 manducaverunt] + omnes Sarum
interl.| attente audiendo
marg.| MANDUCAVERUNT. BEDA. Sunt multi qui quamvis omnia sua reliquere, et altiora huius mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes iustitiam saturanturd, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt eternam.
d Cf. Mt. 5, 6: « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur ».
et saturati sunt
interl.| «edent pauperes et saturabuntur»e
e Ps. 21, 27.
interl.| plene perficiendo
et sustulerunt quod supererat15 de16 fragmentis
15 supererat Wordswoth (L) ΩH ΩF ΩS ΩV ( ut videtur ) Li447@ ] superaverat Brescianus ΩJL Ed1455 Rusch Weber , superfuerat ΩM P9389 Wordsworth (-rant D ), superaverant in ras. ΩV²
16 de ΩM ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] ut Cor2 (anti. glos.)
interl.| mysticus intellectus
marg.| QUOD  SUPERAVERAT. BEDA. Altiora precepta vel exhortamenta et consilia que generalis fidelium multitudo nequit attingere sicut hicf: «Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes» etc.
f Mt. 19, 21.
septem sportas17.
17 sportas] + plenas Kells Wordsworth (P9389marg L R)
interl.| primas Ecclesias
marg.| SEPTEM  SPORTAS. Septem sporte 'Spiritus sancti gratia septiformi repleti'. Fiunt enim sporte de iunco et palmarum foliis. Iuncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore eternitatis arescant in ipso vite fonte se collocant, et eterne retributionis palmam exspectant.
Numérotation du verset Mc. 8,9 
Erant autem qui manducaverant18 quasi quatuor millia hominum19
18 manducaverant ΩH ΩF ΩS ΩV Rusch ] manducaverunt Cor2 ( + quasi) Li447@ ΩJL Weber
19 hominum Cor2 (grec. anti. glossa et Mt. 15) Cor4* ΩH ΩF ΩS ΩV] om. ΩM Cor4² ( hominum cancel.) ΩJ L Li447 Li447@
interl.| annus novi Testamenti
et dimisit eos.
interl.| ut in ipso numero se doceant pastos esse evangelii preceptis
Numérotation du verset Mc. 8,10 
Et statim
marg.| ET  STATIM. Pro hoc in Mattheo habemusg: «Ascendit in naviculam et venit in fines Magedan». Sed non est dubitandum eundem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan, etiam secundum Marcum.
g Mt. 15, 39.
ascendit20 navim21 cum discipulis suis et22 venit in partes Dalmanuta23.
20 ascendit Cor2 ² ΩF ΩS ΩV] ascendens ΩM Cor2 (glossa) ΩJ L Ed1455 Rusch Weber
21 navim ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch ] navem ΩJL Weber
22 et Cor4 ΩF ΩV] om. ΩM Cor2 (grec. antiq.) ΩJL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
23 Dalmanuta Rusch Weber ] Dalmanutha Li447@ ΩS ΩJ L ΩV Ed1455
marg.| + Dalmanuta: in Mattheo Magedan.A h
h Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A (58.12 ; 55.14)
A ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch
Numérotation du verset Mc. 8,11 
Et exierunt Pharisei et ceperunt conquirere cum eo querentes ab eo24 signum de celo temptantes eum.
24 eo ΩM ΩF ΩS ΩV] illo ΩL Ed1455 Rusch Weber
marg.| QUERENTES. Quasi ea que viderant non fuissent signa. Sed quid querant {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975va ; facsim., p. 110a} per hoc determinatur de celo vel in morem Elie ignem, de sublimi vel ad similitudinem Samuelis estivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hec calumniari qui ea calumniabantur que oculis viderant, manu tangebant utilitate sentiebant. Vel signa de celo, manna ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna celitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Ioannes post edulium panum turbas quesisse diciti: «Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto» etc.
i Io. 6, 30-31.
Numérotation du verset Mc. 8,12 
interl.| pro infidelitate eorum
spiritu ait:
interl.| ut verus homo
Quid generatio ista
interl.| incredula
signum25 querit26? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
25 ista] signum] inv. cacogr. ΩV
26 s. querit ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩJL
interl.| aposiopesis j
j ἀποσιώπησις, id est reticentia, silentium, taciturnitas, praecipue quum non dicitur quod dici debet (Forcellini). <Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Is. 22, 14 ; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11 ; Hebr. 6, 14). Cf. M. Fabius   Quintilianus , Institutio oratoria, lib. 9, cap. 3, par. 60, p. 185: « [59] Cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. [60] Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. Nam illa quid taceat, incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum, quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur ». --   Isidorus Hispalensis , Etymologiarum libri, 2, 21 § 34: « Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo:"Reuocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae ciuitatis, et uidere uos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captiuitates matronarum, trucidationes senum". In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est aduersarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, [qui] futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius uiueret. Aposiopesis est, cum id quod dicturi uidebantur, silentio intercipimus: Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus ». --   Andreas de Sancto Victore , Expositio super Heptateuchum (Gn.), CCCM 53, linea 1153: « Unde statim subiungit: Nunc ergo, ne forte mittat manum suam etc. Aposiopesis est (id est, defectus in sermone et sensu) ». -- [Cf. Glosa super 'Graecismum' Eberhardi Bethuniensis: capitula I - III et prologi, c. 1a. de figuris metaplasmi, 1a.13. Aposiopasis (notandum), CCCM 225, A. Grondeux, 2010, p. 32.642: « {ETYM. Et dicitur aposiopasis ab"apos" quod est"defectus" et"usyos" quod est"equale" et"pasis""passio", quasi"equalis defectus uel passio"} ». *>   Eberhardus Bethuniensis [ + a. 1212 c.] (et alii), Graecismus, c. 1 (De figuris - a. de figuris metaplasmi), ed. Io. Wrobel, 1887, p. 4. 15: « Ast 'aposiopasis' oratio deficiens est ».][MM2016]
interl.| id est non dabitur. Sicut illud estk: «Si David mentiar».
k Ps. 88, 36.
marg.| SI  DABITUR  GENERATIONI. AUGUSTINUS. De concordia evangeliorum. In Marco ita scriptum esse edicit et signum non dabitur ei.
marg.| BEDA. Generationi , isti id est temptantium Deum et contradicentium verbis eius, non dabitur signum de celo quod temptantes querunt quibus tamen multa celestia signa dabat in terra. Generationi autem querentium Dominum signum de celo ostendit, quando cernentibus apostolis in celum ascendit spiritum misit, ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de celo plurimis credentibus infudit.
Numérotation du verset Mc. 8,13 
Et dimittens27 eos
27 dimittens CorS2 (vel) ΩJL ΩS ΩV² Li447@ Ed1455 Rusch ] dimitet ΩV* dimisit CorS2 (al.) Li447
interl.| infideles
ascendit iterum28 navim29 et30 abiit* trans fretum.
28 ascendit iterum ΩF ΩS ΩV Li447@ Clementina , iterum ascendit CorS2 (vel)] ascendens iterum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Rusch Weber , et praem. CorS2 (al.)
29 navim Cor2 ΩF ΩS ΩV Clementina Rusch ] navem Φ Weber (M) ΩJL, om. Weber ,
30 et CorS2 (vel) ΩJ* (cancel.) ΩF ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
marg.| ASCENDENS  NAVIM. BEDA. Septem sportis modo impletis statim ascenderunt in naviculam et venerunt in fines Magedan et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Phariseorum et Sadduceorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quam modicam curam carnis haberent intenti Domini presentie.
Numérotation du verset Mc. 8,14 
Et obliti sunt
interl.| discipuli
panem sumere31 et nisi unum panem non habebant secum in navi.
31 panem sumere ΩF ΩS Li447 Li447@ Ed1455 ] sumere panes Cor2 ΩJL Rusch Clementina Weber
interl.| Mystice. Christum panem vite, cui qui reficiuntur, amore minus curant de terreno pane
Numérotation du verset Mc. 8,15 
Et precipiebat eis dicens: Videte et cavete32 a fermento Phariseorum
32 et cavete Cor2 (grec. anti. glos.) Cor4* ΩF ΩSL ΩV Li447 Li447@ ] cavete Cor4 ² ( et cancel.) ΩJ Weber , caveatis Rusch (hapax)
interl.| id est legem Dei traditionibus hominum postponere, verbis predicare factis impugnare, Dominum temptare, doctrine eius vel operibus non credere.
et33 fermento Herodis.
33 et] + a ΩV
interl.| quod est adulterium, homicidium, temeritas iurandi, simulatio religionis
Numérotation du verset Mc. 8,16 
Et cogitabant ad alterutrum dicentes: Quia panes non habemus.
interl.| quasi: hoc ideo dicit: Quia panes
Numérotation du verset Mc. 8,17 
Quo cognito ait illis Iesus34: Quid cogitatis
34 ait illis – Ihesus ΩS Ed1455 Clementina ] inv. ΩM ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
interl.| me, ideo hoc dixisse: Quia panes
quia panes non habetis?
marg.| QUID  COGITATIS  QUIA  PANES  NON. BEDA. Accepta occasione docet quid significent quinque panes et septem et pauci pisciculi quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Phariseorum et Herodis traditiones perversas et heretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?
Nondum35 cognoscitis nec intelligitis?
35 Nondum] + enim ΩV
interl.| spiritualem sensum
Adhuc cecatum habetis cor vestrum?
interl.| post tot miracula
Numérotation du verset Mc. 8,18 
Oculos habentes non videtis36?
36 videtis] corr. , vdetis cacogr. Rusch
interl.| interius
et aures habentes non auditis? Nec recordamini
Numérotation du verset Mc. 8,19 
quando37 quinque panes fregi in quinque millia38 et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
37 quando ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] quomodo Rusch
38 millia Cor2 (glossa) Cor4² ΩS ΩJ L ΩV] + hominum Cor4 *
Numérotation du verset Mc. 8,20 
Quando et septem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975vb ; facsim., p. 110b} panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis39? Et40 dicunt ei: Septem.
39 quando... tulistis Cor2 (glosse habent)] sustulistis ΩV²
40 Et ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 8,21 
Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
interl.| post tot miracula
Numérotation du verset Mc. 8,22 
Et veniunt Bethsaidam41
41 Bethsaidam ΩF ΩS ΩV Ed1455 Clementina ] Bethsaida Li447@ ΩJL Rusch
interl.| HIERONYMUS. Domus vallis, id est mundus qui est vallis lacrimarum
et adducunt ei cecum
interl.| qui non videt quod fuit, quod est, quod erit
et rogabant eum
interl.| ut lamentationem de cecitate cordis agat, flens cum Ieremia subversionem civitatis Dei, id est anime sue
ut illum tangeret42.
42 illum tangeret ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] inv. Rusch
interl.| tangitur qui compungitur
Numérotation du verset Mc. 8,23 
Et apprehensa manu ceci
interl.| ut ad bonum opus confortet
eduxit eum extra vicum
interl.| civitatem malorum:"Corrumpunt bonos mores colloquia mala"l.
l Cf. 1Cor. 15, 33: « Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala ».
et expuens in oculos43 eius
43 oculos ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] oculis ΩL (hapax)
interl.| ut videant voluntatem Domini per flatum Spiritus sancti
marg.| ET  EXPUENS etc. BEDA. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Expuens ergo in oculos ceci, manus suas imponit ut videat, quia cecitatem humani generis et per invisibiliadivine pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpte humanitatis abstersit.
marg.| Quem uno verbo totum simul curare poterat paulatim curat, ut magnitudinem humane cecitatis ostendat et que vix et quasi per gradus ad lucem redeat et gratiam suam nobis indicat per quam singula perfectionis incrementa adiuvat.
impositis manibus suis,
interl.| misericordie
interrogavit eum si quid44 videret.
44 quid ΩF ΩS ΩV] aliquid
interl.| maiestatem, a magnitudine enim creature cognoscitur creator
Numérotation du verset Mc. 8,24 
Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes.
marg.| VIDEO  HOMINES. HIERONYMUS. Omnes estimat sibi superiores se indignum iudicans, ut David se vocari hominem sed «canem mortuum et pulicem unum45»m.
m Cf. 1Rg. (1Sm.) 24, 15: « Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum persequeris et pulicem unum ».
45 unum Som40 (f. 160a)] vivum Rusch
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975vb ; facsim., p. 110b} Primo autem videt homines quasi arbores ambulantes, id est formam corporum ita ut non sit facile, an homo sit an arbor discerni, quia primus profectus virtutis est ceterorum vires, vitam, mores inspicere bonum imitari, malum cavere. Sed quia longa obscuritate desipuit et inter bonum et malum, fidem et perfidiam, sinceritatem et simulationem, adhuc discernere nescit, homines cernit ambulantes sicut arbores, quia facta eorum absque luce discretionis videt. Huic Dominus secunda impositione manuum lucem omnia clare videndi restituit, scilicet quid credendum, quomodo vivendum, que premia sint speranda.
Numérotation du verset Mc. 8,25 
Deinde iterum imposuit manus46 super oculos eius
46 manus ΩJL ΩS Rusch Weber ] manum Li447@ | iterum - imposuit manus] inv. ΩV
marg.| DEINDE  ITERUM etc. HIERONYMUS. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et “que oculus non vidit"n et clarum anime sue statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contempleturo: «Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
n Cf. Is. 44, 4: « A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te » ; 1Cor. 2, 9-10: « Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus iis qui diligunt illum: nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ».
o Mt. 5, 8.
et cepit videre
interl.| mundo corde
et restitutus est ita ut clare videret47 omnia.
47 clare videret ΩF ΩS ΩV Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 8,26 
Et48 misit illum in domum suam
48 Et] que cacogr. ΩV
interl.| cor
marg.| ET  MISIT  ILLUM. HIERONYMUS. Ut videret in se quod ante non vidit, non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere.
marg.| Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant et beneficiis Dei digna operatione respondeant.
dicens: Vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris.
marg.| HIERONYMUS. Id est cecitatem tui cordis predica, non virtutem. Unde Paulusp: ‘Blasphemus fui et persecutus sum Ecclesiam Dei’
p Cf. 1Tim. 1, 13: « Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate ».
marg.| NEMINI  DIXERIS etc. BEDA. Quod sanationem silere iubet exemplum est suis, ne si miranda faciant favorem querant, sed divinis aspectibus sint placere contenti.
Numérotation du verset Mc. 8,27 
Et ingressus49 est Iesus et discipuli eius in castella Cesaree Philippi.
49 ingressus CorS2 ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447@ ] egressus Cor2 (grec. antiq. glossa) CorS2 (al.) ΩL Li447 Rusch Weber
marg.| BEDA. Philippus, frater Herodis, tetracha Ituree et Trachonitidis regionis in honore Tiberii Cesaris, Cesaream Philippi - que nunc Paneas dicitur - appellavit, imitatus Herodem patrem suum qui in honore Augusti Cesaris appellavit Cesaream que prius turris Stratonis vocabatur. Cesarea Philippi est ubi Iordanis oritur ad radices Libani et habet duos fontes, unum Ior alterum Dan, qui simul mixti Iordanis nomen efficiunt.
Et in via
interl.| nec in eundo docere cessat
interrogabat discipulos suos50 dicens51: Quem me dicunt esse homines?
50 suos] om. ΩV
51 dicens ΩF ΩS Li447 Li447@ ] + eis Cor2 (grec. antiq.) ΩM ΩJL ΩV Rusch Weber
marg.| QUEM  ME  DICUNT  ESSE  HOMINES etc. Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur firmata ne sicut Herodes de auditis hesitare putentur. Unde Petro secundum Mattheum dicitq: «Caro et sanguis non revelavit tibi», id est doctrina hominum.
q Mt. 16, 17.
marg.| HOMINES. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt homines dicuntur. Nam qui veritatem potentie eius pia mente cognoscunt, non homines sed dii appellari merentur. Unde dicit illis:   Vos vero etc. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976ra ; facsim., p. 111a} Quasi: illi homines humana opinantes sed vos dii quem me esse dicitis?
Numérotation du verset Mc. 8,28 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976ra ; facsim., p. 111a} Qui52 responderunt illi dicentes: Alii53 Ioannem Baptistam54, alii Eliam, alii vero55 quasi unum ex56 prophetis.
52 Qui ΩS ΩJL ΩV Rusch Weber ] Cui Li447 Li447@
53 Alii Cor2 (grec. anti. glos. Mt. 16 alii) Cor4 (in ** cum est tenuitur de pl<urali (?)> alii , si non est cancellatum, cum est. Subditur   alii Heliam alii vero quasi unum etc. Unde mirum est quare tantum primo loco cancellatum est) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om.L Ed1455 Rusch Clementina Weber
54 Ioannem Baptistam ΩM ΩS ΩJ L ΩV Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber ] Ioannem ΩJ CorS2 (Parisiensis habet hec, al. non)
55 vero ΩM ΩV] + Ieremiam ΩJ CorS2 ( Ioannem alii vero Ieremiam Parisiensis habet hec, al. non)
56 ex ΩJ Rusch ] de ΩL ΩV Li447 Li447@ Weber
interl.| non dominum prophetarum opinantes
Numérotation du verset Mc. 8,29 
Tunc dicit illis: Vos vero
interl.| vos qui dii
quem me esse dicitis? Respondens57 Petrus ait58:
57 Respondens] + autem ΩV
58 ait ΩM ΩS ΩV Li447 Li447@Rusch ] + ei Cor2 ΩJL Weber , + illi Cor4
interl.| BEDA. Unus pro omnibus. Omnes enim idem sciebant
Tu es Christus.
marg.| TU  ES  CHRISTUS etc. BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit: «Nihil iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum»r. Petrus nihil amplius quam Dei filium putavit confitendum. Nos et quando et quomodo natus sit, et quantus sit, humane infirmitatis contemplatione rimamur. Finis ergo fidei mee Christus est, finis fidei mee Dei filius est. Non licet mihi scire generationis seriem. Non licet tamen nescire generationis fidem.
r 1Cor. 2, 2.
Numérotation du verset Mc. 8,30 
Et comminatus est eis
marg.| ET  COMMINATUS  EST. BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem predicari quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit s: «Euntes docete gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et Spiritus Sancti», quia non prodesset eum publice predicari quem flagellatum sunt visuri et crucifixum multa pati.
s Mt. 28, 19.
ne cui dicerent de illo.
interl.| eum Filium Dei esse
Numérotation du verset Mc. 8,31 
Et cepit docere eos59
59 eos Cor4 ΩF ΩHL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] illos Cor2 (antiq.) ΩJ Rusch Weber
interl.| premunit ne passione deficiant
interl.| causa quare non dicant
quoniam oportet Filium hominis pati multa60,
60 pati multa ΩH ΩS ΩV Ed1455 Clementina ] inv. ΩM ΩF ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| nota quod eum quem tot pati oporteat Filium hominis appellat, quia passio in carne Christo, divinitas impassibilis mansit
marg.| QUONIAM  OPORTET etc. HIERONYMUS. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate precavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: «Si quis vult venire post me abneget semetipsum»t.
t Mt. 16, 24.
et reprobari a summis sacerdotibus et summis senioribus61 et scribis et occidi et post tres dies62 resurgere.
61 a summis sacerdotibus et (+ a ΩV) summis senioribus ΩF ΩS ΩV] a summis sacerdotibus et senioribus ΩH, a senioribus et sacerdotibus ΩM, a senioribus et a ( om. Li447@ ) summis sacerdotibus Brescianus Sarum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Clementina Weber
62 tres dies ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] inv . Li447@
interl.| spe resurrectionis confortat
Numérotation du verset Mc. 8,32 
Et palam verbum loquebatur63.
63 verbum loquebatur] inv. ΩV
interl.| de morte, resurrectione
Et apprehendens eum64 Petrus
64 eum] om. ΩV
interl.| seorsum
marg.| ET  APPREHENDENS. BEDA. Amantis affectu dicensu: «Absit a te Domine» ; vel, ut melius in greco habeturv: «Propitius esto Domine non erit istud», id est non potest fieri nec recipiunt aures mee ut Dei filius occidendus sit.w
u Cf. Mt. 16, 22: « Et assumens eum Petrus, cepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc ».
v Mt. 16, 22: « Ἵλεώς σοι, κύριε· οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο ».
w Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, CCSL 120, lib. 2, cap. 8, lin. 1922: « … Et coepit increpare illum amantis affectu et optans dicere, absit a te domine, uel ut melius habetur in graeco, ‘propitius esto tibi domine, non erit istud’, hoc est non potest fieri nec recipiunt aures meae ut dei filius occidendus sit » =   Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, p. 143.140-144.145.
marg.| BEDA. ET  APPREHENDENS  EUM  PETRUS. Quia nimis amat Dominum et quia confitendo dixit: Tu es Christus, et premium suum audivit secundum Mattheumx: «Beatus es Simon Bar Iona» etc. Non vult destrui confessionem suam, nec putat posse fieri ut Dei filius occidatur apprehenditque eum in affectum suum vel separatim ducit, ne presentibus ceteris magistrum videatur arguere.
x Mt. 16, 17.
cepit increpare eum65.
65cepit increpare eum ΩM Cor2 ΩJL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber ] cepit eum increpare ΩH, eum cepit increpare ΩF ΩV, cepit increpare ΩS, + Domine propitius esto tibi nam hoc non erit perpera Li447 Li447@ cum pseudo Chrysostomo in Catena aurea laudato
Numérotation du verset Mc. 8,33 
Qui conversus66
66 conversus ΩH ΩS ΩV Li447@ ] + et Cor2 ΩJL Li447 Rusch Weber
interl.| ad discipulos
videns discipulos suos comminatus est Petro dicens: Vade retro me67
67 me Cor2 CorS2 ΩH ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Weber] om. Li447@ Rusch
interl.| non contra
Satanas68,
68 Sat(h)anas Cor2 ΩH* ΩFL ΩS ΩV*] Sathana Cor4 ΩH² ΩJ Ω
interl.| adversarius sive contrarius, quia contraria loqueris voluntati mee
marg.| VADE  RETRO  SATANAS. BEDA. Multi putant quod non Petrus sed adversarius spiritus sit correctus quo suggerente hoc Apostolus dicebat. Sed mihi error apostoli de pietatis affectu veniens numquam incentivum
marg.| VIDEBITUR  DIABOLI. Diabolo dicitur:   Vade retro Satanas . Petro: Vade retro me, id est sequere sententiam meam.
quoniam non sapis ea69 que Dei sunt
69 ea Li447 Li447@ ΩF ΩS ΩV Rusch ] om. ΩH ΩJL Ed1455 Weber
interl.| ut pro salute hominum moriar
marg.| QUE  DEI  SUNT etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar. Tu non vis granum frumenti in terram cadere ut multum fructum afferaty.
y Cf. Io. 12, 24-25: « Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert ».
sed que hominum sunt70.
70 que hominum sunt Cor2 ΩF ΩS] ea que hominum ΩH, que hominum CorS2 Li447@ , que sunt h. CorS2 (al.) ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,34 
Et vocata71 turba cum discipulis suis
71 vocata ΩFL ΩS ΩV] convocata ΩM ΩH ΩJ Rusch Weber
interl.| prius solis discipulis loquebatur altiora arcana
dixit eis: Si quis
interl.| sive discipulus sive alius
vult72 me sequi
72 vult Φ Weber (Z P) ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina ] + post ΩL Li447 Li447@ Weber
marg.| SI  QUIS  VULT etc. BEDA. Postquam mysterium sue passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens predicandi, ut scilicet pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur.
deneget73
73 deneget Cor4 ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] neget Cor2 (moderni)
marg.| DENEGET. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescieri {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976rb ; facsim., p. 111b} mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat ad Deum qui supra ipsum est non appropinquat.
semetipsum
interl.| veterem hominem exuat et novum induatz.Unde Paulusaa: “Vivo ego, iam non ego, vivit autem in me Christus”.
z Cf. Eph. 4, 22-24: « Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis ».
aa Gal. 2, 20: « Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ».
interl.| alter factus ex altero
marg.| TOLLAT  CRUCEM  SUAM. Vel per abstinentiam macerando corpus vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulusab: «Castigo corpus meum et in servitutem redigo» etc. Idem de compassione animiac: «Quis infirmatur et ego non infirmor?»
ab 1Cor. 9, 27.
ac 2Cor. 11, 29.
et sequatur me.
Numérotation du verset Mc. 8,35 
Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam,
interl.| ac si dicatur agricole: ‘frumentum si servas, perdis’
marg.| QUI  ENIM  VOLUERIT. BEDA. Duo tempora Ecclesie significat, aliud persecutionis quando ponenda est anima, aliud pacis quando frangenda sunt desideria terrena. Unde sequitur:   Quid enim proderit homini etc.
qui autem perdiderit
interl.| si seminas renovas
animam suam propter me et evangelium salvam faciet eam74.
74 faciet eam ΩH ΩF ΩS Ed1455 Clementina ] inv. ΩM ΩJL ΩV Li447 Li447@ ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,36 
Quid enim
interl.| quasi in adversitate perdenda est anima, in pace autem cor muniendum omni custodia tempore pacis, quia licet vivere, licet ambire
proderit homini si lucretur totum mundum75 et detrimentum faciat anime sue76?
75 totum mundum ΩH ΩF ΩS Li447 Li447@ ] inv. ΩJL Ed1455 Rusch Weber
76 faciat – anime sue] inv. ΩV
Numérotation du verset Mc. 8,37 
Aut quam77 homo commutationem dabit 78 pro anima sua?
77 quam Wordsworth (D) ΩSFP ΩV Li447 Li447@ ] quid Cor2 ΩM JLR Rusch Weber
78 homo commutationem - dabit ΩH ΩF ΩS ΩV] inv. ΩMJLP Li447 Ed1455 Rusch Weber | commutationem Cor2 (anti. glossa et Mt. 16: aut quid dabit homo commutationem ) ΩFPS Li447@ , commotationem Wordsworth ( D P9389 L R ) ] commutationis ΩMJLR Ed1455 ² Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,38 
Qui enim me confessus79 fuerit
79 confessus vetus latina ( d k r l  ) Wordsworth (P9389marg H K To22 Q T V*) Sarum CorS2 CorS3 ΩMHFJSPR²V Rusch Ed1538 Sixtina] confusus (ἐπαισχυνθῇ)   vetus latina ( a b c f ff² (i) n q  ) Amiatinus Cava Kells Wordsworth (D L R P9389* F Θ I M O VC X Y Z) Cor1 (lectio certior) ΩL Li447 Li447@ Clementina (Ed1592) Weber ; cf. infra “confitebitur”.
interl.| corde, ore, opere
et verba mea80 in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confitebitur81 eum, cum venerit82 in gloria83 Patris sui cum angelis84.
80 verba mea Cor1 Cor4 ΩMHSFPRV Rusch Clementina ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
81confitebitur Wordsworth ( T) Sarum CorS3 ΩMSFJPR²V Rusch Ed1538 Sixtina ] confundet Wordsworth ( D P9389 G I R ) Book of Kells Li447@ , confundetur (ἐπαισχυνθήσεται) Cor1 (lectio certior) CorS2 CorS3 * ΩL Li447 Li447@ Weber . |
Cor1 LP ( Qui enim me confusus fuerit et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice et filius hominis confundetur ( lectio certior )   eum ita habent greci et antiqui unde etiam Ieronimus de quadam facta dixit quia non est confusa Christum. Christus non confundetur eam et hoc etiam Lucas dixit 9 .c. [Lc. 9, 26]: “Qui me erubuerit et meos sermones <hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua>”. Alia sunt verba sed eadem sententia et eadem grammatica et est modus loquendi in Marco diversus (divisus Cor1 P) ab aliis”).
Cor2 (grec. antiq. Glossa, Beda, Augustinus sic habent infra   filius hominis confundetur [+ scilicet in passivo Cor4 ]   eum. Super hoc adducit canon super illud Lc. 9, 26: “Qui me erubuerit”. In greco etiam eadem dictio que est Marco pro   confusus fuerit est in Luca pro   erubuerit. Augustinus: Et confundi non potest quando   confunditur hoc in originali habet. Illud et Glossa concordat, dicens: “Quia multi avaritiam mittunt, labencia despiciunt sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti non exprimunt, voce addit:   qui enim etc.” Si autem aliquam moneat de quo loco sumitur   autem qui me confessus fuerit etc. sciat illud sumi de Mt. 10, 32 et Lc. 12, 8.)
CorS2 (Alii tam in textu quam in Glossa habent hic   confusus pro   confessus , et infra   confundetur pro   confitebitur, licet minus latine dicatur. Unde in greco idem est verbum pro   confundatur Ro. 9.G. ; aliud autem pro   confitebitur Mt. 10.F. sed idem pro   erubuerit et   erubescat Lc. 9. Bene cum idem sit confundi quod erubescere. Patet tam ex sensu quam ex greco antiquo hoc debet esse   confusus et   confundetur, et sequitur accusativus in proprie sic et post erubescere quod est verbum absolutum etc. Dicitur iste erubescit hic autem   illum supponendum est, id est propter hoc aut illum similiter expone:   confusus me idest propter me   et confundetur eum , enim idest propter eum. Augustinus, Contra Adamantium Manichei discipulum, capitulo 18 [PL 42, 163]:”illud quod dicit Dominusv in euvangelio [ coniec .]:   omnis qui confusus fuerit me et verba mea in generatione ista adultera et patet   et filius hominis confundetur illum cum venerit in gloria patris et sanctorum, quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video”. Item Ieronimus loquens de quadam sancta ait quia non est confusa Christum. Christus enim non confundetur eam et hic est quod dicit Luc. 9.c “Quicumque me erubuerit” etc. et est eadem sententia et eadem grammatica. Item Augustinus, Contra adversarium legis et prophetarum libro 1: Si quisquam diceret confundetur Christus et hoc eo tempore quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis enim Christianus patienter audiret tamen in evangelio.   Qui me inquid   confusus fuerit et non in generatione ista adultera et peccatrice et filius hominis confundetur eum cum ven<er>it in gloria patris sui cum angelis suis sanctis , al<iqui :>   suis; sed Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique   sanctis vel   suis ; in al<iquibus> neutrum, prior correctio habet   suis , secunda   sanctis ). Cf. Rogeri Bacon Opus minus , ed. J. Brewer, Oxford, 1859, p. 330-331.{MM2018} {MM2021}
82 cum venerit ΩH ΩJ L ΩV] om. ΩM, cum venit CorS2
83 gloria] + sua ΩH
84 angelis CorS2 (Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique sanctis vel  suis, in al. neutrum) ΩHF ΩS] + suis Wordsworth (K V) CorS2=Cor3 (al<iqui>) CorS2 ( prior correctio ) ΩR ΩV Catena@ + Catena (Dur111 Li447 V795 etc.) , + sanctis CorS2 (secunda correctio) ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber, + sanctis suis CorS2 ΩP, ss. ΩM, suis sanctis Θ CorS2
marg.| QUI  ENIM  ME. Quia multi avaritiam vincunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent, verecundia impediti, non exprimunt, voce addit:   qui enim me etc.
Numérotation du verset Mc. 8,39 
85 Et dicebat illis:
85 Hic incipit capitulum 9 Tr871 Cor2 CorS1 CorS2 (hic incipit, secunda Parisiensis non ibi) ΩF ΩSL ΩV Ed1455 Rusch
interl.| consolatoria promissio
Amen86 dico vobis,
86 Amen ΩHJLS ΩV Li447@ Rusch Weber ] + Amen CorS1
marg.| AMEN  DICO etc. BEDA. Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de presenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur sicut de iudaico populo dicitur: «Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant»ad.
ad Ps. 104, 44-45.
quia sunt quidam de hic stantibus
interl.| discipulis
qui non gustabunt
interl.| ad horam habitaturi vitam eternam
mortem,
interl.| corporalem
donec videant regnum Dei
interl.| Ecclesiam
marg.| REGNUM  DEI etc. Id est Ecclesiam contra mundi huius gloriam erectam. Vel futuram in celis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut eternum gaudium, tametsi ad breve momentum prelibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.
venientis87 in virtute.
87 venientis Sarum ΩMHSFJPV Cor2 Li447@ ] veniens Cor1 LP (lectio certior) Cor4 ΩLR Ed1455 Rusch Weber
interl.| alias: venientis vel   viventis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_8)

Notes :