Glossa ordinaria

<56.2> Prothemata in Marcum

Numérotation du verset Mc. Prol.2,1 
marg.| HIERONYMUS. 1 Quatuor sunt qualitates de quibus sancta evangelia contexuntur: precepta, mandata, testimonia, exempla. In preceptis iustitia, in mandatis caritas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio. Precepta huiusmodia: «In viam gentium ne abieritis», hoc est divertere2 a malo. Mandata ut hocb: «Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem3«, hoc est facere bonum et caritatem implere. Testimonia que in ore duorum vel trium testium4 ut hocc: “Ioannes testimonium perhibet5 de me” sed habeo «testimonium maius Ioanne»d: “Est enim Pater qui6 testimonium perhibet de me7e. Exempla ut hoc f: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde» et8 g: «Estote perfecti sicut et Pater vester» etc., et alibih: «Exemplum enim dedi vobis ut et vos ita faciatis». De his enim9 Davidi: «Preceptum Domini lucidum illuminans10». Historiam maxime precepta continent. Et alibij: «Latum mandatum tuum nimis», quiak: «Qui diligit proximum totam legem implevit». Iteml: «Testimonia tua intellexi» et alibim: «Testimonium Domini fidele» quia plus fide animi quam oculis carnis testimonium indiget. Quarton: «Iudicia Domini vera iustificata in semetipsa». Ut sic scilicet11 sint iudiciorum nostrorum exempla iustificata, sicut in iudiciis Dei comparata habemus. Unde idem alibio: «A iudiciis enim tuis timui». In quo enim iudicio iudicaverimus iudicabitur de nobisp. In his quatuor qualitatibus sunt timor, fides, spes, caritas. Timore namque incipimus, fide servamus que12 incipimus, spe erigimur, caritate consummamurq: «Finis enim precepti est caritas». Hi sunt quatuor menses quos Christus ante messem predixit dicensr: “Nonne quatuor menses sunt usque ad mensem?”13. Ut et nos per precepta Domini14 atque mandata, ac testimonia, et exempla maturos post iudicium metamus fructus cum gaudio15 qui16 in lacrimis timoris semina17 penitentie iactavimus in terra nostros18 portantes caritatis manipulos cum gaudio metamus in celos.A
a Mt. 10, 5.
b Io. 13, 34.
c Cf. Io. 1, 15: « Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat ». Io. 5, 33: « Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati ».
d Io. 5, 36.
e Cf. Io. 5, 37: « Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis ». Io. 8, 18: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater ».
f Mt. 11, 29.
g Mt. 5, 48.
h Io. 13, 15.
i Ps. 18, 9.
j Ps. 118, 96.
k Rm. 13, 8.
l Ps. 118, 95.
m Ps. 18, 8.
n Ps. 18, 10.
o Ps. 118, 120.
p Cf. Mt. 7, 2: « In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis ».
q 1Tim. 1, 5.
r Cf. Io. 4, 35: « Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem ».
s Cf. Ps. 125, 5: « Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent ».
1 Hieronymus] om. Som40
2 divertere] diverte Cas239
3 ut… invicem] om. Som40
4 testium] om. Cas239
5 testim. perf.] inv. Cas239
6 est enim pater qui] id est pater ipse qui in me manet Som40 , pater ipse qui in me manet Cas239
7 me] + etc. Cas239
8 et hum... et] etc. Cas239
9 his enim] hiis dicit Cas239 Som40
10 illuminans] + oculos Cas239
11 sic scilicet] inv. Cas239
12 que] quod Som40
13 quatuor menses sunt… ad mensem] adhuc quatuor menses sunt et messis venit Som40
14 Domini] Dei Som40
15 fructus – cum gaudio] inv. Cas239
16 qui] et praem. Som40
17 semina] semen Som40
18 nostros] al. m. Som40
Numérotation du verset Mc. Prol.2,2 
marg.| HIERONYMUS. Marcus evangelista Dei19, Petri discipulus, leviticus genere et sacerdos, in Italia hoc scripsit evangelium ; primus Alexandrie episcopus cuius per singula opus20 evangelii dicta scire et in se disponere21* disciplinam in se legis cognoscere22 et divinam Domini in carne23 intelligere naturam. Qui seminat post Mattheum, qui fremit ut leo, qui volat ut aquila, qui discit ut homo, qui immolat ut sacerdos, qui irrigat ut flumen, qui florescit ut ager, qui fervet ut vinum, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 965rb ; facsim., p. 89b} Christus enim de quo loquitur24 homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo. B
19 Dei CorS1 ] om. Som40
20 opus] + fuit Som40
21 disponere] + et Rusch
22 cognoscere] agnoscere Rusch
23 Domini in carne] de Domini incarnatione Cas239
24 loquitur] + ut Rusch
Numérotation du verset Mc. Prol.2,3 
marg.| HIERONYMUS. Marcum pene intactum, maiores nostri pretereunt, quia pene eadem que Mattheus narrat, licet quibusdam distincti sint25* testimoniis, ut alterius ala alam alterius tangat animalis, et rota rotam26 eadem via sequatur, et versis ad invicem vultibus sese animalia contueantur27. In primo canone Marcus cum Mattheo Lucaque comitatur et Ioanne ; in secundo cum Mattheo et Luca ; in quarto cum Mattheo et Ioanne ; in sexto canone comitatur semper cum Mattheo, ut duo annuli in uno vecte28* in quadraginta et29* novem capitulis. In30 octavo canone cum Luca comitatur in tredecim capitulis31. In propriis veroque maxime utcumque explanare dispono, decem et octo incedit spatiatim capitulis, que simul omnia ducenta triginta tria sunt capitula.C
C ¶Codd. : Cas239 1) Som40 (f. 126r-v), Rusch {MM2022}
25 distincti sint Cas239 ] distincti sunt Som40 , distinctis Rusch
26 rotam] om. Cas239
27 contueantur] contuantur Som40
28 vecte] + id est Rusch
29 et] om. Rusch
30 In] om. Cas239
31 In octavo... capitulis] om. h om. Som40
Numérotation du verset Mc. Prol.2,4 
marg.| Marcus: excelsus mandato. Lucas: iste32 consurgens vel ipse elevans33.D
D ¶Codd. : Som40 (f. 126r) Rusch ; om. Cas239 ΩS
32 iste] ipse Som40
33 elevans] electus Som40
Numérotation du verset Mc. Prol.2,5 
marg.| BEDA. 34 Marcus, Petri discipulus, rogatu Romanorum, evangelium scripsit ut, quod Petrus verbo predicaverat, conservaret35* in perpetuum litterarum memoria. E
E ¶Codd. : in capite prologi Som40 (f. 126r), Cas239 3) Rusch ( in calce prologi ); om. ΩS
34 Beda] al. m. Cas239 Som40
35 conservaretur] conservaret Som40
Numérotation du verset Mc. Prol.2,6 
marg.| Primum36*: expulsio demonis in synagoga ab homine, secundo: liberatio socrus Simonis a febre, tertio: leprosum mundavit, quarto: paralyticum curavit, quinto: in synagoga manum aridam homini restauravit sabbato37*, sexto: demoniacum a legione possessum liberavit, septimo: fluxum sanguinis tactus a muliere restrinxit38, octavo: filiam Iairi in domo suscitavit, nono: quinque panibus quinque39* millia hominum satiavit, decimo a filia Syrophenisse demonium expulit, undecimo: surdi et muti hominis aures et linguam aperuit, duodecimo: cecum extra vicum Bethsaide illuminavit, tredecimo: quatuor millia septem40 panibus saturavit, quarto decimo: hominem a surdo et muto spiritu quod discipuli nequibant liberavit.F
36 Primum P623 Som40 Sor19 ] Primo Rusch
37 homini restauravit sabbato P623 Som40 Sor19 ] curavit Rusch
38 restrinxit] restringit Som40
39 quinque P623 Som40 Sor15 ] Rusch
40 septem sic P623 Sor19² Rusch ] quinque Som40 Sor19*
Numérotation du verset Mc. Prol.2,7 
marg.| +In primo Mattheus, Marcus, Lucas, Ioannes ; in secundo Mattheus, Marcus, Lucas ; in tertio Mattheus, Lucas, Ioannes ; in quarto Mattheus, Marcus, Ioannes ; in quinto Mattheus, Lucas ; in sexto Mattheus, Marcus ; in septimo Mattheus, Ioannes ; in octavo, Marcus, Lucas ; in nono Lucas, Ioannes ; in decimo quilibet solus.G
G ¶Codd. : in capite prologi Som40 (f. 126r) ; om. Rusch ΩS
Numérotation du verset Mc. Prol.2,8 
marg.| +Mattheus, Lucas, Ioannes, nullum ternarium ; Marcus, Ioannes, nullum binarium habet. H
H ¶Codd. : in capite prologi Som40 (f. 126r) ; om. Rusch . ΩS



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Prothemata in Marcum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_Prol.2)

Notes :