string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 

et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 15,2 

fili hominis quid fiet ligno vitis
ex omnibus lignis nemorum que sunt inter ligna silvarum
Numérotation du verset Ez. 15,3 

numquid tolletur de ea
lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Numérotation du verset Ez. 15,4 

ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus.
Numérotation du verset Ez. 15,5 

Et1 cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit
1 Et] etiam Rusch
nihil ex eo fiet operis
Numérotation du verset Ez. 15,6 

propterea hec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 15,7 

et ponam faciem meam
in eos de igne egredientur
et ignis
consumet eos
et scietis quia ego Dominus
cum posuero faciem meam in eos
Numérotation du verset Ez. 15,8 

et dedero terram inviam et desolatam
eo quod prevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

Capitulum 15

Numérotation du verset Ez. 15,1 
differentia
marg.| {LYR37.15T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 81r b
Numérotation du verset Ez. 15,1 
marg.| £ .1. % {4.1179} Et factus est, etc. Superius descripta est ipsius Hierusalem et populi vastatio, hic consequenter ponitur dicte vastationis ratio, que est multiplicatio flagitiorum in Hierusalem et Iudea : Et hoc describitur sub decem metaphoris. Et secundum hoc dividitur in novem partes, quia pars ultima continet duas metaphoras, que patebunt litteram prosequendo. Prima autem est de ligno vitis. Circa quod notandum, quod multiplicatio peccatorum diminuit libertatem liberi arbitrii ad bonum : et quando talis multiplicatio multum invalescit, videtur homo totaliter inhabilis ad bonum, secundum quod dicitur Prv. 18a. Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit : et hoc signatur fuisse in populo Iude per metaphoram ligni precisi de vite, quod non est ad aliquod opus utile, sed tantum ad incendium, et secundum hoc patet littera huius cap. paucis exceptis que discurrentur. Dividitur tamen hoc ca. in duas partes, quia primo parabola prelibatur, secundo ad propositum applicatur, ibi : Propterea. Circa primum occurrit exponendum.
marg.| £ .2. % Aut fabricabitur, id est cavilla ad suspendendum vas etiam modici ponderis. quasi dicat non.
marg.| £ .3. % Utramque partem, id est statim cum ponitur in igne totum comburitur.
marg.| £ .4. % Et medietas eius, id est magna pars.
marg.| £ .5. % Redacta est : quia non remanent etiam carbones, nisi pauci et modici.
marg.| £ .6. % {4.1180} Numquid utile : scilicet post combustionem quasi dicat non, quia etiam ante non erat. Sic exponunt aliqui.
marg.| In Hebreo habetur sic. Duas extremitates eius comedit ignis, et sic patet illud quod dicitur in translatione nostra : Utramque partem. per utramque partem intelliguntur due extremitates : quod sic applicant ad propositum expositores Latini, dicentes quod per medium intelligitur populus melior et fortior qui cum Iechonia translatus fuit in Babylonem, ut habetur Ier. 24. Per extrema vero residuum populi quod remansit sub Sedechia rege, quia isti et illi fuerunt in afflictione que per combustionem intelligitur, sicut quodlibet penale sive afflictivum nomine ignis designatur.
marg.| Rabbi Salomon aliter applicat, dicens quod per duo extrema intelliguntur illi qui primo fuerunt translati in Babylonem, capto Ioakim filio Iosie, secundum quod habetur Dn. 1 et illi qui postea fuerunt translati cum Iechonia eius filio, quia proprie dicuntur transmigratio. Per medium vero ligni quod fortius comburitur quam extremitates, eo quod est in medio ignis, intelligitur populus qui fuit sub Sedechia, quia fuit gravius afflictus predictis, scilicet fame, peste, gladio et captivitate, ut patet per supradicta : et hec applicatio rationabilior videtur quam prima.
marg.| £ .7. % Propterea : consequenter ponitur applicatio parabole ad propositum. Et ex dictis patet sententia usque ibi:
marg.| £ .8. % De igne egredientur, id est si evaserint unam penam, incident in aliam. hoc dicitur propter Ioannam filium Caree, et alios qui post destructionem civitatis fugerunt in Egyptum contra consilium Ieremie : et hoc timore gladii regis Babylonis, ut habetur Ier. xl 3. et gladio regis Babylonis consumpti fuerunt in Egypto. Cetera patent.
Numérotation du verset Ez. 15,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1179} Et factus est : Per vitem, Christus significatur : et per lignum vitis populus Christianus, sicut ipse dixit Io. xv.a. Ego sum vitis vera etc. Quamdiu vero lignum vitis adheret viti fructum facit, quando {4.1180} vero precisum est non facit fructum, sed arescit. Sic Christianus adherens Christo fide formata caritate fructificat per opera meritoria, sed quando prescinditur per peccatum mortale infructuosus redditur, et ad ignem gehenne reservatur. ideo dicit Salvator Io. xv.a. Si quis in me non manserit, mittetur foras etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_15)

Notes :