Capitulum 5
Numérotation du verset
Lv. 5,1
Si peccaverit anima
et audierit vocem iurantis
testisque fuerit
quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam.
Numérotation du verset
Lv. 5,2
Anima que tetigerit
aliquid
immundum
sive quod occisum
a bestia
est aut per se
mortuum
aut1 quodlibet aliud
1 aut] vel
Weber
reptile
et oblita
fuerit immunditie sue rea est et deliquit
Numérotation du verset
Lv. 5,3
et si tetigerit quicquam de immunditia hominis
iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Numérotation du verset
Lv. 5,4
anima quae iuraverit et protulerit
labiis suis
ut vel male quid faceret
vel bene
et id ipsum
iuramento et sermone firmaverit oblitaque
postea intellexerit delictum suum
Numérotation du verset
Lv. 5,5
agat penitentiam pro peccato
Numérotation du verset
Lv. 5,6
et offerat de gregibus
agnam2
2 de gregibus - agnam]
inv. Weber
vel3 capram
3 vel] sive
Weber
orabitque
pro eo sacerdos
et pro peccatis4 eius
4 peccatis] peccato
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,7
sin autem non potuerit offerre pecus,
offerat
duos turtures
vel duos pullos columbarum
Domino unum pro peccato
et alterum in holocaustum
Numérotation du verset
Lv. 5,8
dabitque eos sacerdoti
qui offerens
primum5 pro peccato retorquebit caput
5 offerens primim]
inv. Weber
eius ad pennulas6 ita ut collo
6 pennulas] pinnulas
Weber
adhereat7 et non penitus abrumpatur
7 adhereat] hereat
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,9
et asperget de sanguine8 parietem altaris
8 sanguine] + eius
Weber
quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari9 ad fundamentum eius quia pro peccato est
9 distillari] destillare
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,10
alterum vero adolebit
in10 holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos
10 in] om. Weber
et pro peccato eius et dimittetur ei.
Numérotation du verset
Lv. 5,11
Quod, si non quiverit
manus eius
duos offerre11 turtures aut12 pullos columbarum13,
11 duos offerre]
inv. Weber
|
12 aut] vel duos
Weber
|
13 columbarum
G* Cava
Π ΣO ΩS
Rusch Clementina
] columbae
Weber
|
offeret pro peccato suo simile14 partem ephi15 decimam.
14 suo simile] similam
Weber
|
15 ephi ΛH Π
P*
3
Ω
Ed1530 Clementina
] ephi
Rusch,
eph(a)e
B M
ΦA*RZGV O ΘA*HG²
P²T*
ΨDM
Edmaior.,
oephi
G
ΣM
Amiatinus M²
ΘA²M² ΨF
Weber,
וְהֵבִ֨יא
hebr.,
οιφι
LXX
|
Non immittet16
16 immittet] mittet
Weber
in eam oleum
nec thuris aliquid imponet
quia pro peccato est.
Numérotation du verset
Lv. 5,12
Tradetque eam sacerdoti
qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare
in monimentum17 eius qui obtulerit18
17 monimentum] monumentum
Weber
|
18 obtulerit] obtulit
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 5,13
rogans
pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
Numérotation du verset
Lv. 5,14
locutusque19
19 locutusque] locutus
Weber
est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 5,15
Anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata
peccaverit offeret
pro delicto
suo arietem
immaculatum
de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii.
Numérotation du verset
Lv. 5,16
Ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 5,17
anima
que20 peccaverit per ignorantiam feceritque unum
20 que] si
Weber
ex his quae Domini lege prohibentur et peccati
rea intellexerit
iniquitatem suam
Numérotation du verset
Lv. 5,18
offeret arietem inmaculatum de gregibus
sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati
qui orabit pro eo
quod nesciens fecerit
et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 5,19
quia per errorem deliquit in Dominum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Lv. 5,1
Si peccaverit anima
interl.|
quelibet non de populo terre ut supra
interl.|
hic pro peccato sacrificium non precipitur offerri
et audierit vocem iurantis
interl.|
falsum
testisque fuerit
interl.|
rei que iuratur
quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
interl.|
sacerdoti vel ei qui prosit, non obsit
portabit iniquitatem suam.
marg.|
SI
PECCAVERIT
ANIMA etc. AUGUSTINUS. Videtur dicere peccare hominem, qui audit aliquem falsum iurare, et scit eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si rei de qua iuratur testis fuit, aut vidit scilicet, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognovit, aut oculis conspexerit, aut qui iurat indicavit illi. Ita enim conscius esse potuit. Sed inter timorem huius peccati et proditionis, non parva extat plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad periurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare. Sed si non audierit, et coram nobis falsum iuraverit, utrum prodendus sit, etiam si proditus incurrat periculum mortis, difficillima questio est. Sed quia non expressit cui indicandum sit, aut cui iuratur an sacerdoti, an cuipiam qui non solum non potest eum persequi irrogando supplicium, sed pro illo potest orare, videtur mihi quod se a tali peccato exuit, qui talibus indicat, qui magis periuro prodesse quam obesse possunt, corrigendo scilicet vel orando, si ipse confessionis adhibeat medicinam. Notandum tamen quod pro hoc peccato sacrificium non iussit offerri, sed statim subiunxit: Anima que tetigerit aliquid immundum etc.
marg.|
HESYCHIUS.
Si peccaverit
etc. Non repetit que superius dixit, generaliter de omni peccato agens, et que debeant offerre precipiens. Cum enim dixit: «Si peccaverit anima de populo terre» etc., carnalem Israel ostendit, qui cognoscens mandata legis Dei, non debuit quippiam transgredi: transgressus autem debuit penitere. Nunc autem dicens:
Si peccaverit anima
, non addit «de populo terre». Ait enim de peccatis quibus sit necesse etiam gentes abstinere, id est idolotitis suffocatis sanguine et fornicatione, sicut et in sequentibus invenies. Superius quoque peccatum per semetipsum deliquentis, hic autem alienis peccatis contaminatum demonstrat: hoc enim innuit tactus immundi morticinii et a bestia capti, apertissime ostendens quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
Numérotation du verset
Lv. 5,2
Anima que tetigerit
interl.|
imitando
aliquid
interl.|
quod procedit de corde coinquinat hominem
immundum
interl.|
peccatum alterius
sive {t. 1: Erfurt, f. 109ra; facsim., p. 219a} quod occisum
interl.|
spiritualiter
interl.|
spiritualia vitia significat que, instigante diabolo, perpetrantur, ut est odium, invidia, et huiusmodi
a bestia
interl.|
diabolo scilicet
est aut per se
interl.|
propria concupiscentia
mortuum
interl.|
in carnalibus peccatis, que sunt gula, luxuria etc., que ex humana concupiscentia procedunt
aut1 quodlibet aliud
1 aut] vel
Weber
interl.|
eos significat qui tantum terrena cupiunt et curant, nihil de celestibus cogitant: ergo polluitur qui tales imitatur
reptile
interl.|
quod pectore et ventre graditur
et oblita
interl.|
patiens fluxum sanguinis vel seminis, et menstruatas et quosdam alios. Significat de quibus paulo post subtilius legislator agit.a
a
¶Fons :
Rabanus Maurus,
In Lv., cap. 8, PL 108, 282B: « Dicit autem secundum litteram eos qui
seminis fluxum
patiuntur, et menstruatas et quosdam alios de quibus subtilius ipse legislator paulo post dixit, in quibus horum expositionem servavimus, hoc solummodo nunc pro commemoratione ponentes, quod non omnis immunditia hominis polluit tangentem.
interl.|
oblivio enim anime inquinatio est
fuerit immunditie sue rea est et deliquit
interl.|
consentiendo vel faciendo
marg.|
ANIMA
QUE
TETIGERIT etc. HESYCHIUS. Moraliter. Non corporis, sed rei immundas tactiones ostendit. Undeb: Quod intrat in os non inquinat hominem, sed que exeunt a corde prave cogitationes, scilicet homicidia, adulteria et huiusmodi, hec sunt que coinquinant hominem; ideo immunda dicuntur. Morticinum enim hominem in peccato mortuum significat. Undec: «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos». A bestia captus est qui a diabolo ad peccandum illectus est. Septuaginta addiderunt {t. 1: Erfurt, f. 109ra; facsim., p. 219a} immundum: non enim omnis qui a bestia capitur omni modo occiditur, ut Petrus, sed potest dicere cum Davidd: «Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium».
b Cf. Mt. 15, 11.
c Mt. 8, 22.
d Ps. 123, 7.
marg.|
GREGORIUS. Moraliter. Iuramentum proferre est voto nos divine servituti alligare, cum bona opera promittimus, bene facere spondemus. Cum abstinentiam et cruciatum carnis vovemus, nobis malefacere iuramus. Sed quia nemo est qui interdum inter pia vota non peccet, pro peccato agna sive capra offerri precipitur: per agnam, active vite innocentiam; per capram, que in summis rupibus pascitur, contemplativa vita signatur. Qui ergo se aspicit promissa non implere, se ipsum debet, vel innocentia boni operis, vel in sublime pastu contemplationis ascendere. Et notandum quia agna de gregibus, capra vero de gregibus non iubetur offerri, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum agimus que multos agere conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed si offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedio penitentie duo pulli columbarum vel duo turtures offerantur. Pulli columbarum gemitum habent pro cantu. Ergo per duos pullos columbarum aut duos turtures, duplex penitentium gemitus designatur, quia scilicet recta negleximus, prava fecimus: unum turturem pro peccato offerrimus, cum pro culpa gemimus; de altero holocaustum facimus, cum pro bonis nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus.
Numérotation du verset
Lv. 5,3
et si tetigerit quicquam de immunditia hominis
interl.|
Non omnis
immunditia hominis
polluit tangentem.
iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Numérotation du verset
Lv. 5,4
anima quae iuraverit et protulerit
interl.|
aperte pronuncians
labiis suis
interl.|
Septuaginta: distinguens
labiis suis
, id est definiens et secernens a ceteris que solo dicto non tenentur.
ut vel male quid faceret
interl.|
ut Herodes Herodiadis filie
vel bene
interl.|
et non fecerit
et id ipsum
interl.|
bene vel male facere
iuramento et sermone firmaverit oblitaque
interl.|
prius igorans
marg.|
ANIMA
QUE
IURAVERIT etc. AUGUSTINUS. Quid est quod pro tacito periurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium precipit? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens iurat, agnam vel capram offerri decernit? An pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enunciatis intulit sacrificium expiationis.
postea intellexerit delictum suum
interl.|
in omnibus que dicta sunt
Numérotation du verset
Lv. 5,5
agat penitentiam pro peccato
Numérotation du verset
Lv. 5,6
et offerat de gregibus
interl.|
quia de populo
agnam2
2 de gregibus - agnam]
inv. Weber
interl.|
perfectam innocentiam
interl.|
aptam simplicibus
vel3 capram
3 vel] sive
Weber
interl.|
perfectam penitentiam
orabitque
interl.|
Patrem
interl.|
id est: orare nos faciet vel sanctos pro nobis
pro eo sacerdos
interl.|
Christus
et pro peccatis4 eius
4 peccatis] peccato
Weber
interl.|
Consuetis utitur verbis ad memoriam revocans ea que in deprecatione pro
peccatis
accepit.
marg.|
marg.|
INTELLEXERIT
DELICTUM etc. HESYCHIUS. Notandum quod delictum aliquando significat quod contra solum presumitur Deum, ut in sanctis vel in iuramentis. Aliquando omne peccatum quod ad scientiam pervenit, legislator delictum dicit. Ubicumque autem cognitio peccati, sive preferatur, sive subinferatur, delictum vocatur. Cum enim delictum cognoscitur, in Deum delinquitur. Non enim frustra legislator hoc sermone utitur: nam quemadmodum differentes conversationes hominum in exordio per holocausta et sacrificia salutaria designavit, ut vias multas aperiret, ita non unam, sed multas species oblationum pro peccato sancivit, ut plures modos penitentie proponeret, quoniam non omnia possumus omnes, nec omnis penitentia omni peccato convenit. Vel congrua. Saccum namque, ieiunium, lacrimas, orationem continuam, et similia, senex vel infirmus quomodo sustinebit? Sed habet alium penitendi modum, sicut sequentia ostendunt: Sin autem non potuerit etc.
marg.|
HESYCHIUS. Hoc adiiciamus ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet penitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit.
Numérotation du verset
Lv. 5,7
sin autem non potuerit {t. 1: Erfurt, f. 109rb; facsim., p. 219b} offerre pecus,
interl.|
agnam vel capram
marg.|
SIN
AUTEM etc. HESYCHIUS. Qui non potest affligere se continue, cinerem ut panem manducare, potum cum fletu temperaree et his similia, semetipsum ad contemplandum Deum, legis studium penitendo offerat, totam mentem suam celesti conversationi {t. 1: Erfurt, f. 109rb; facsim., p. 219b} consecrans, terrena plenissime devitans, unde speratur remissio peccatorum et iustificatio. Ideo unum fit pro peccato, id est pro emundatione peccati, alterum ad holocaustum, quia seipsum plenissime Deo sanctificat.
e Cf. Ps. 101, 10.
offerat
interl.|
contemplativam vitam et meditationem legi intentam
duos turtures
interl.|
seculum relinquat: turtur enim solivagus solitudinem significat
vel duos pullos columbarum
interl.|
munditiam et simplicitatem
interl.|
iugem gemitum et luctum mente et corpore
Domino unum pro peccato
interl.|
pro emundatione peccati
et alterum in holocaustum
interl.|
quia tota conversatio Deo consecratur
interl.|
quia non offerebatur sacrificium pro peccato. Cum autem de holocausto loquebatur, turturem nominavit, et duos non dixit.
Numérotation du verset
Lv. 5,8
dabitque eos sacerdoti
interl.|
Christo: que enim secundum ipsum sunt et eo mediante offeruntur accepta sunt.
qui offerens
interl.|
Nemo
offerens
potest holocaustum fieri, nisi prius a peccato liber fuerit: modum libertatis supponit dicens: retorquebit.
primum5 pro peccato retorquebit caput
5 offerens primim]
inv. Weber
interl.|
mentem
eius ad pennulas6 ita ut collo
6 pennulas] pinnulas
Weber
interl.|
Septuaginta: spondili, toti scilicet corpori, quia
colli
firmitas sanitas et substantia corporis est.
adhereat7 et non penitus abrumpatur
7 adhereat] hereat
Weber
interl.|
unde aitf: «Solvite templum hoc» etc.
f Io. 2, 19.
marg.|
RETORQUEBIT
CAPUT etc. GREGORIUS. Allegorice. Mors Christi ad coniunctionem sui corporis, id est Ecclesie, non ad separationem valuit. Mediator enim est Dei et hominum et caput nostrum, et vere mundationis hostia, et dum pro nobis hic mortem pertulit, verius inhesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inheret, quia Christum ab ecclesia nec mors dividere valet. Persecutores intulerunt mortem, ut ab eo absciderent fidelium devotionem, sed inde fides crevit, cum crucifixum et sepultum viderunt, cum ab amore omnium divisisse crediderunt. Sed caput turturis incisum est, nec a suo corpore abscisum: ex eo enim quod pro nobis mortem pertulit, omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam coniunxit.
marg.|
GREGORIUS. Moraliter.
Retorquebit
etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est sensus ad virtutes. Per caput mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita et mens actiones regit. Sed caput collo inheret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, ne curam carnis faciamus in desideriisg: caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhereat.
g Rm. 13, 14.
marg.|
ABRUMPATUR etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hereticos estimare, sed menti supponere, non precipit separari corpus a collo: utrunque enim unius eiusdemque creatura est.
Numérotation du verset
Lv. 5,9
et asperget de sanguine8 parietem altaris
8 sanguine] + eius
Weber
interl.|
corporis Christi
quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari9 ad fundamentum eius quia pro peccato est
9 distillari] destillare
Weber
marg.|
FUNDAMENTUM etc. Septuaginta:
Basim
quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit:
Quia pro peccato est
: nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi, et obedientia Evangelice predicationis.
Numérotation du verset
Lv. 5,10
alterum vero adolebit
interl.|
omnino abrenuntians seculo
in10 holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos
10 in] om. Weber
interl.|
Admirabilis legislator Deus qui humane imbecillitati condescendit, et modum repperit per quem non minora mereantur infirmi.
et pro peccato eius et dimittetur ei.
Numérotation du verset
Lv. 5,11
Quod, si non quiverit
interl.|
Septuaginta: non invenerit, quia scilicet divitiis potentie abutendo importune expendit
manus eius
marg.|
QUOD
SI
NON
QUIVERIT etc. Quia non omne tempus ad penitentiam facile, quando scilicet ipsa penitentia abutimur, et fructum eius, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens:
Quod si non quiverit manus eius
etc.
duos offerre11 turtures aut12 pullos columbarum13,
11 duos offerre]
inv. Weber
12 aut] vel duos
Weber
13 columbarum
G* Cava
Π ΣO ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
] columbae
Weber
interl.|
Minus ergo hedum vel ovem offerre potest.
marg.|
AUGUSTINUS. Queritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, si non valet
manus eius offerre
ovem eum debere par turturum aut duos
pullos columbarum
. Et si hoc quoque non valet, certam similaginis quantitatem. Si enim ubique intelligitur, non potest dici sacerdotem non habere vitulum, aut synagogam aut principem non habere caprum aut ovem. Et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum periurium, aut tactum immundum, et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agne vel capre, cum idem preceptum sit in illa generalitate ad quam ista potuerunt pertinere? Si autem ista discernuntur, quod licebat pro eis turtures vel columbas, vel si hec non essent, similam offerri, ubi autem non dictum est non licebat; non videtur subventum esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta, non specialiter expressa, que ad illam generalitatem referuntur, ubi graverentur inopes, si tantum capram et agnam, non etiam et illas aviculas, et similam offerri licebat. Nisi {t. 1: Erfurt, f. 109va; facsim., p. 220a} forte quis dicat, discerni ista nominatim expressa ab illis que generaliter sunt memorata, quia hic agnam dixit, ibi ovem, ut etas aliquam faciat differentiam: dum tantum intelligatur pauperibus subventum, ut si non habeant illa quadrupedia, memoratas aves vel similaginem offerrant pro peccatis ignorantie. Si autem movet quare cum generaliter omnia peccata ignorantie concluserit, et sacrificia non pro distantia peccatorum, quam non fecerat, sed pro distantia personarum distinxerit, postea noluerit etiam peccata distinguere et sacrificia pro eorum varietate et diversitate precipere. Quasi non ad illam generalitatem pertinerent omnia, sic factam postea exceptionem oportet intelligi, ut quecumque remanserint, his exceptis que specialiter memorata sunt, in illa generalitate intelligamus; qui modus locutionis in Scripturis tantum sanctis reperitur. Tale est illudh: «Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est». Nihil enim peccati pretermisisse videtur; postea tamen excipiti: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat; quod secundum consuetudinem locutionis ita diceretur: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, fornicatione excepta, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, et hic, cum prius generaliter illa omnia ignorantie peccata dixerit que illis commemoravit sacrificiis expianda; postea excepit illa quibus distincte positis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut cetera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.
h Mt. 12, 31.
i Mt. 12, 31.
offeret pro {t. 1: Erfurt, f. 109va; facsim., p. 220a} peccato suo simile14 partem ephi15 decimam.
14 suo simile] similam
Weber
15 ephi ΛH Π
P*
3
Ω
Ed1530 Clementina
] ephi
Ed1455
Rusch,
eph(a)e
B M
ΦA*RZGV O ΘA*HG²
P²T*
ΨDM
Edmaior.,
oephi
G
ΣM
Amiatinus M²
ΘA²M² ΨF
Weber,
וְהֵבִ֨יא
hebr.,
οιφι
LXX
interl.|
perfecte credendo in sanctam Trinitatem.
Ephi
namque tres modios continet, et denarius perfectus est.
marg.|
EPHI. HESYCHIUS. Allegorice. Mensura est trium mensurarum, id est tres modios continens. Christus ergo est qui sacrificium offert, et ipse sacrificium est. Quia
ephi
mensura trium modiorum Trinitatem innuit, quia una mensura est, quia in ea una deitas est. Tres vero habet mensuras, id est tres personas perfectas, et totidem subsistentias, ut non peccemus, si partem carnem Domini dicimus propter inseparabilem incarnati Verbi unionem; pars autem est Trinitatis, quia gloria eius et virtus est indivisibilis. Unde Apostolusj: «In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter» Et Ioannesk: Qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui confitetur Iesum, et Patrem habet. Christus ergo est
ephi
habens in se plenitudinem Trinitatis: decima eius caro, in quo ostenditur sublimitas divinitatis eius humanitatis respectu, propter quod et pars dicitur, et integro homini Verbum incarnatum est, qui et legem impleret. Denarius perfectus est, et decem legis continet mandata. Unde et decime decimam precipuam sacerdoti, id est Christo, lex deputavit, quasi masse nostre primitias habenti. Qui ergo post prevaricationem penitentiam vult agere in spe Christi agat, qui aitl: Non dico septies, sed usque septuagies septies. In quo frequenter peccantibus spem penitentie non aufert, ideo implet
pugillum
in memoriam eius qui obtulit, id est memor verbi sui quo aitm: Non peribunt in eternum, et non rapiet eos quisque de manu mea;
pugillum
, id est monimentum, id est verbum secundum quod promisit non perire eos qui sub manu eius fuerint.
j Col. 2, 9.
k 1Io. 2, 23.
l Mt. 18, 22.
m Io. 10, 28.
Non immittet16
16 immittet] mittet
Weber
interl.|
Timere debet ne forte non suscipiatur cuius penitentia maculatur, quasi misericordia et compassione indignus.
in eam oleum
interl.|
letitiam hilaritatis
nec thuris aliquid imponet
interl.|
nec spem salutis ponat in orationibus
marg.|
NON
IMMITTET
IN
EAM etc. Quasi: non est hec perfecta penitentia, ideo
oleum
non habet, id est spiritualem letitiam hilaritatis, nec
thus
quia nec confidendum est ei in orationibus. Sed tradat qui offert oblationem sacerdoti, id est spem salutis committat divine pietati.
quia pro peccato est.
marg.|
QUI
PRO
PECCATO
EST etc. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio eius qui frequenter prevaricatur. Unden: «Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem?» Non sinit ergo desperare, nec tamen presumere, ne iterum negligentes sint.
n Ioel. 2, 14.
Numérotation du verset
Lv. 5,12
Tradetque eam sacerdoti
interl.|
Christo
qui plenum ex toto pugillum
interl.|
quo scripta significatur misericordia
marg.|
PUGILLUM. In
pugillo
Scriptura significatur quo scribitur. Scriptum est autemo: «Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies». Per
pugillum
ergo innuitur Deum exorandum esse, ut meminerit scripte misericordie sue, ut eam nobis donet, sicut fratribus donari iubet: hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus.
o Mt. 18, 22.
hauriens cremabit super altare
interl.|
Altare corpus eius quod omne suscepit peccatum, etiam quod videbatur non purgandum; ideo addit quia pro peccato est, ostendens quia Chrsitus omnia peccata suscipiet.
in monimentum17 eius qui obtulerit18
17 monimentum] monumentum
Weber
18 obtulerit] obtulit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,13
rogans
interl.|
quia misericors et fidelis sacerdos est qui orat pro peccatis populi
pro illo et expians reliquam vero partem ipse
interl.|
solus
habebit in munere
interl.|
id est gratia sua offerentem salvabit
Numérotation du verset
Lv. 5,14
locutusque19
19 locutusque] locutus
Weber
interl.|
Hic, in plerisque, capitulum sextum inchoatur.
est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 5,15
Anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata
interl.|
usurpaverit scilicet quod debetur sanctis vel sacerdotibus vel oblationibus
{t. 1: Erfurt, f. 109vb; facsim., p. 220b} peccaverit offeret
interl.|
Firmiter credat, plenam fiduciam habeat in redemptione sanguinis Christi: hic est enim aries inter vepres herens cornibus.
pro delicto
interl.|
Delictum
appellat quod in conscientia est, et quod in iurando aut in sancta agendo commissum est, quia eque contra Deum est.
suo arietem
interl.|
Salvatorem
immaculatum
interl.|
qui peccatum non fecit
marg.|
ANIMA
SI
PREVARICANS etc. HESYCHIUS. Ab omni peccato abstinendum est. {t. 1: Erfurt, f. 109vb; facsim., p. 220b} Sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historie, nisi hoc in loco, aries offerri iubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum.
marg.|
CEREMONIAS
PER etc. ORIGENES. Multe species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum. Et thimiama de quo diciturp: Quicumque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis. Panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his que sanctificata sunt, peccat qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.
p Cf. Ex. 31, 37-38.
de gregibus qui emi potest duobus siclis
interl.|
dilectione Dei et proximi cum innocentia
marg.|
DUOBUS
SICLIS. Duo
sicli
,
duo
precepta caritatis sunt quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet penitentia sine gratia remissionis. Unde, iuxta Septuaginta, aries quinquaginta
siclis
emitur, quia per penitentiam et gemine caritatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur.
marg.|
Septuaginta: Argenti quinquaginta
siclis
,
siclo
sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nec «potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu sancto»q. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est quinquagesima, ad apostolos venit. Septuaginta:
Siclo
sancto. In
siclo
vel sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit.
Siclus
viginti obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est. Unde qui de Egypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi penam non susceperunt. Mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
q 1Cor. 12, 3.
iuxta pondus sanctuarii.
Numérotation du verset
Lv. 5,16
Ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
interl.|
quinque sensus significat, quorum unus
quinta pars
ut gustus, in quo etiam lingua intelligitur: hanc penitens offerre debet, ut corde et lingua Deum confiteatur et laudet
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
marg.|
ET
QUINTAM
PARTEM etc. HESYCHIUS. Qui vase sancto vel cibo vel unguento abutitur, in sancta peccare dicitur, ipsum quoque reddat et quintam partem eius sacerdoti tradat. Quinque sensus habemus: si per quemlibet peccaverimus, si oculo in templo scilicet et in loco sancto, adulterando abusi fuerimus, lingua in detrahendo, auribus male audiendo, odoratu male odorando, tactu male tangendo, primum est ab illo peccato omnino abstinere, et penitentiam per arietem offerre, id est Christum rogare, ut a peccato in se commisso eripiat nos. Deinde quintam partem, id est quemlibet sensum quo peccatum commissum est, offeramus Christo, ne ultra in malo sensum illum exerceamus, sed Deo consecremus. Sic enim pro peccato nostro deprecabitur.
Numérotation du verset
Lv. 5,17
anima
interl.|
simpliciter non de populo quicumque sit gentilis vel Iudeus, vel scientia legis habens vel non
que20 peccaverit per ignorantiam feceritque unum
20 que] si
Weber
interl.|
quodlibet
ex his quae Domini lege prohibentur et peccati
interl.|
cuiuscumque
rea intellexerit
interl.|
postea
iniquitatem {t. 1: Erfurt, f. 110ra; facsim., p. 221a} suam
interl.|
Sic enim peccatum in se relidit.
marg.|
ANIMA
QUE
PECCAVERIT etc. HESYCHIUS. Videtur oblitus quod preceperat: quibus enim peccatis capram vel ovem offerri precepit, nunc arietem offerri precipere videtur, sed nec oblitus anteriora, nec contraria precepit. Ibi enim per
animam
, Gentilem significavit: hic autem eum qui
per ignorantiam
transgreditur mandata legis.
marg.|
AUGUSTINUS. Queritur quomodo discernatur hoc delictum ab eis que generaliter complexus est: certis enim generibus peccatorum certa videntur adhibenda sacrificia expiationum. Hic autem non specialiter exprimit peccatum, sed videtur in generalitate versari, cui constituit sacrificium sacerdoti vitulum, sicut et synagoge et principi capram, et cuique anime, id est homini, vel capram vel ovem, et tantum femininum pecus; deinde excipit quedam genera peccatorum, et nominatim expressit quid pro quibus sit offerendum. Sicut de audito et tacito periurio, de tactu morticino et immundo, et iuratione falsa per ignorantiam, agnam aut capram aut par turturum aut duos pullos columbarum, vel
decimam
partem
ephi
similaginis21*. Pro eo autem qui per oblivionem aliquid sanctorum usurpavit, arietem et eiusdem rei restitutionem et quintas. Nunc vero non expressa specie peccati, generaliter addens: Anima quecumque deliquerit, et fecerit ab omnibus preceptis Domini, que non oportet fieri (sicut in illa generalitate dicebat): Unum ex preceptis Domini quod non fiet, et non cognoverit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccaverit, arietem iubet offerri, {t. 1: Erfurt, f. 110ra; facsim., p. 221a} non capram aut ovem femineam, sicut in tali peccatorum generalitate constituerat. Quid sibi ergo vult ista permixtio? Nisi quod hic dicit: Deliquit enim delicto, delictum ante Dominum, hoc quod ait: ante Dominum, in his voluit delictum intelligi, que fiunt ante Dominum, id est quibus Domino in tabernaculo deservitur. Unde supra:
Peccavit
autem
sanctis
r
, id est usurpavit aliquid sanctorum que etiam restitui22 precepit, ac per hoc non sic tantum peccari potest in his . Multis enim aliis modis potest quis per ignorantiam delinquere in his que servituti Domini exhibentur: hoc voluit postea genus delictorum generaliter memorare, et ideo hic et illic arietem iussit offerri. Sepe autem dicitur: ante Dominum, et intelligitur quod Domino exhibetur sacrificium scilicet primitie, vel aliqua in sacris servitiis.s
r Lv. 5, 11 (Vetus latina ut laud. Augustinus infra cit.); Sabatier, t. 1, p. 224 (versio antiqua): « Anima, si latuerit eum oblivione et peccaverit nolens a sanctis Domini , offeret delicti sui Domino arietem sine macula de ovibus, pretio argenti siclorum, siclo sancto ».
s
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Quaestionum in Heptateucheum libri, lib. 3 (Lv.), qu. 7, CCSL 33, p. 179.144-181.176: « Excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera quibus expientur sacrificiorum
adhibenda sint. hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram uel si uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam partem oephi
similaginis; pro eo autem peccante, qui per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem rei restitutionem quintis adiectis. nunc uero non expressa specie peccati generaliter addens: anima quaecumque deliquerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri sic in illa generalitate dicebat: unum ex praeceptis domini quod non fiet et non cognouerit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccauerit, arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ouibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. quid sibi ergo uult ista permixtio? nisi forte quod hic dicit: deliquit enim delicto delictum ante dominum, hoc quod ait ante dominum, in his uoluit delictum intellegi, quae fiunt ante dominum, id est quibus domino in tabernaculo deseruitur: unde
aliquid paulo ante dixerat, cum ait: peccauit a sanctis, et intelleximus usurpauit aliquid sanctorum, quia etiam restitui praeceperat ». [MM2018]
21 ephi similaginis]
scrips.,
ephi similã
Rusch
22 restitui] coniec., restitu
cacogr.
(finis lineae)
Rusch
Numérotation du verset
Lv. 5,18
offeret arietem inmaculatum de gregibus
marg.|
OFFERET
ARIETEM etc. Allegorice. Superius precepit ut penitens capram
offerret
, hic
arietem
immolari iubet, quia nihil prodest asperitatem penitentie immolare, nisi studueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere.
sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati
interl.|
quia pro qualitate et quantitate culpe
mensur
antur flagella penitentie
qui orabit pro eo
interl.|
homine scilicet: animam pro homine posuit sicut solet
quod nesciens fecerit
interl.|
iuxta illudt: Veniam consecutus sum, quia ignorans feci.
t 1Tim. 1, 13.
et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 5,19
quia per errorem deliquit in Dominum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_5)
Notes :