Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Lv. 12,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 12,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos mulier si suscepto semine
pepererit masculum
immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstrue
Numérotation du verset Lv. 12,3 

et die octavo circumcidetur infantulus
Numérotation du verset Lv. 12,4 

ipsa vero triginta tribus diebus
manebit
in sanguine purificationis
sue omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis sue1
1 sue] eius Weber
Numérotation du verset Lv. 12,5 

sin autem feminam
pepererit immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis sue
Numérotation du verset Lv. 12,6 

cumque expleti fuerint dies purificationis sue2 pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum,
2 sue] eius Weber
et pullum columbe
sive turturem
pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 12,7 

qui offeret eam3 coram Domino et orabit4 pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui
3 eam] illa Weber |
4 orabit] rogabit Weber |
ista est lex parientis masculum ac feminam
Numérotation du verset Lv. 12,8 

quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures aut5 duos pullos columbe unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur.
5 aut] vel Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset Lv. 12,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 12,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos mulier si suscepto semine
interl.| viri
marg.| MULIER  SI  SUSCEPTO  SEMINE . ISIDORUS. Septimana est presens vita, quia in septimana dierum consummatus est mundus, in quo ad liquidum puri esse non possumus, sed in octavo die, id est futuri seculi tempore, ille mundus erit qui viriliter egerit. Munda enim efficitur mater eius que genuit masculum. Qui vero nihil virile habuerit, sed remissus et effeminatus permanserit, nec in presentis seculi hebdomada nec in futuro purgabitur.
pepererit masculum
interl.| Illam excepit que non suscepto semine concipit et   peperit .
immunda erit septem diebus {t. 1: Erfurt, f. 119ra; facsim., p. 239a} iuxta dies separationis menstrue
marg.| IMMUNDA  ERIT, etc. Quia scilicet sator immundus, ut heres Ade, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mixtus. Postquam enim exiit de paradiso, cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus.   Septem diebus . Quia Adam (de {t. 1: Erfurt, f. 119ra; facsim., p. 239a} semine cuius suscipit immunditiam) polluit vitam nostram, septem dierum numero revolvenda. Polluit autem vitam, inducens maledictionem et miseriam, auferens beatitudinem. Undea: «Maledicta terra in opere tuo» etc. Unde legislator addidit: Secundum diem separationis menstrue. Septuaginta: Secundum diem separationis et purgationis menstrue. Symachus: Secundum diem separationis afflictionis. Aquila: Separationis miserie. Theodocion: Separationis doloris eius. Miseria autem et afflictio et dolor esse cepit, quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit.
a Gn. 3, 17.
Numérotation du verset Lv. 12,3 
et die octavo circumcidetur infantulus
marg.| DIE  OCTAVO etc.   Dies octavus quoniam septimo qui est imago presentis vite succedit, figura est futuri seculi, in quo carnem preputii circumcidemus, omnia opera carnis deponentes, non amplius peccaturi nec manducaturi nec bibituri aut nupturi, quia erimus «sicut angeli Dei»b. Quod enim «seminatur in corruptione, surget in incorruptione»c. Seminatur corpus animale, surget autem spiritualed. Incircumcisus peribit de populo suo, quia sine circumcisione, caro abominabilis et immunda. Mundat ergo circumsio, in qua presignatur resurrectio. Notandum vero quod lex circumcidi precipiens immunditiam eius tacuit. Matrem immundam dixit usque ad circumcisionem, forte quia inobedientie causa Eva seducta fuit. Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.
b Mt. 22, 30; Mc. 12, 25.
c 1Cor. 15, 42.
d 1Cor. 15, 44.
Numérotation du verset Lv. 12,4 
ipsa vero triginta tribus diebus
interl.| ut fiant quadriginta, adiectis septem
manebit
interl.| Septuaginta: sedebit , id est   manebit : non enim per tot dies surgere non licebat.
in sanguine purificationis
interl.| non inquinationis
sue omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis sue1
1 sue] eius Weber
Numérotation du verset Lv. 12,5 
sin autem feminam
interl.| que duplo mulctatur
pepererit immunda erit duabus hebdomadibus {t. 1: Erfurt, f. 119rb; facsim., p. 239b} iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis sue
marg.| TRIGINTA  TRIBUS  DIEBUS etc. Septem additis, quadraginta fiunt. Quadraginta diebus formari dicitur masculus. Duo autem per hec probantur, quia scilicet substantia humani generis est munda, quia a Deo creata est. Ideo ait:   In sanguine mundo, sive   purificationis sue mulierem sedere; sed quia per successionem transgressionis Ade semen suscepit et concepit, omne sanctum non tanget, et in sanctuarium non ingredietur, donec compleantur dies purgationis, id est quadraginta quibus puer formatur. Dei quippe imagine, mundatur natura nostra, quamvis sordidata. Non precipimur ergo ingredi in sanctuarium, vel tangere sanctum, nisi quia imago Dei semel data nostro generi, sanctorum prebuit ingressum, propter quam salvandam, Dominus incarnatus est, quam completis quadraginta diebus, ad celum sustulit, sicut hominem in vulva formavit, cui eam donavit: tunc ad verum sanctuarium natura nostra ascendit. Aperte hec probantur per ea que de genere femineo sequuntur: quia enim octogesima die in utero formari femine dicuntur, eundem numerum ad impletionem purgationis vel purificationis earum que semen suscipiunt precepit, sic: Si feminam pepererit, immunda erit etc. Et notandum quod noluit dicere quatuordecim diebus, sed duabus hebdomadibus, ut in septem diebus humanam vitam in fluxu menstruo afflictionem eius, dolorem et miseriam intelligamus. Duas enim hebdomas bene dixit, quia femineum genus duplo mulctatur. Habet enim totam Ade maledictionem, et addit ei: In dolore paries filios tuos etc. Sexaginta et sex diebus in sanguine purificationis sedet, usque dum compleantur octaginta. Quatuor enim et decem super sexaginta sex addita, faciunt octaginta, quibus formatur femina. Maledicto ergo sordidatum nostrum genus non intrat in sancta, nisi per imaginem Dei. Propterea mulieres semen suscipientes diebus formationis parvulorum a sanctis arcentur, dum modo in utero habent, arceri non debent. Incertum est enim an feminam an marem pariant.
marg.| AUGUSTINUS. Que differentia est inter septem dies quibus eam dicit immundam, et triginta tres, quibus in sanguine mundo sedebit? An hoc interest, quia adhuc in sanguine est, licet mundo, ut hoc distet, quia cum immunda est, ubicumque insederit, immundum facit. Cum vero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non licet ei tangere, et in sanctuarium intrare. Hoc enim est quod ait: secundum dies secessionis2* purgationis sue , quoniam dicit alibi immunditiam femine que menstruis purgatur septem dierum esse, quando omne super quod sederit immundum erit. Secessionis autem sue dicit, quoniam secedebat aliquantum, ne omnia inquinaret, cum perageret illos dies immunditie eius. Si feminam pareret, lex duplicat, et quatuordecim faciebat: reliquos quibus sedebat in sanguine mundo, etiam duplices faciebat, sexaginta sex, ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in femine octoginta.
2 secessionis] coniec., successionis Rusch
marg.| OMNE  SANCTUM etc. Quid sanctuarium vult intelligere, cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi et usque ad velum secundi; ultra velum autem ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sepe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona {t. 1: Erfurt, f. 119rb; facsim., p. 239b} sua offerentes que altari imponerent.
Numérotation du verset Lv. 12,6 
cumque expleti fuerint dies purificationis sue3 pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum,
3 sue] eius Weber
interl.| quid hec significet in superioribus dictum est
et pullum columbe
interl.| meditationem legis
sive turturem
interl.| contemplationem
pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
marg.| CUMQUE  EXPLETI  FUERINT etc. Intentionem aperit, quia scilicet pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit Davide: «Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum» etc., matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Ade et Eve in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis, holocaustum pro peccato precepit immolari, evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum.
e Ps. 50, 7.
marg.| AUGUSTINUS. Numquid peperisse peccatum est? An hic ostenditur illa propago ex Adam, de qua dicit Apostolusf: «Ex uno in condemnationem», et quia per unum hominem peccatum, intravit in mundumg etc.? Undeh: Ego enim in iniquitates conceptus sum etc. Cur non ergo id quod natum est purgari dicit Scriptura, sed quod peperit? Ad ipsam unde origo trahebatur, relata purgatio est propter fontem sanguinis; non poterat tamen sine fetus purgatione fieri, qui de sanguine ortus est. Quo enim pertinet quod ait superius: Super filio aut filia offeret agnum anniculum etc., si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur? Si quis autem distinguere conatur, ut dicat non esse iungendum: Super filio aut filia offerret agnum anniculum etc. Sed potius ita legendum: Cum impleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, ut sequatur alio sensu: Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbarum pro peccato, id est pro peccato suo, cum completi fuerint dies purgationis super filio aut super filia. Qui ergo ita distinguendum putaverit, ex Evangelio convincetur, ubi cum tale aliquid nato ex virgine Domino facerent, magis pro consuetudine Legis quam pro necessitate expiati peccati. Sic legituri: «Ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo»; non est dictum ‘pro matre eius’, sed «pro eo», quamvis ea fierent que hic precipiuntur de duobus turturibus aut duobus pullis columbarum. Sic enim et baptizatus est baptismo Ioannis, qui erat baptismus penitentie in remissione peccatorum, quamvis nullum peccatum haberet. Merito ergo hoc quidam ita interpretati sunt, non ut dicerent: Super filio aut super filia, sed: pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum, secundum Evangelium, quod Scriptura Levitici tunc iussit offerri, si non habuerit agnum manus offerentis, quod satis est magnum.
f Rm. 5, 16.
g Rm. 5, 12.
h Ps. 50, 7.
i Lc. 2, 27.
marg.| BEDA. Dominus noster non solum homo, cum Deus esset, sed etiam pauper, cum dives esset, pro nobis factus est, ut nos divitiarum et divinitatis sue donaret esse participes. Libet autem intueri cur he maxime volucres in hostiam iubeantur offerri. Nam et Abraham multo ante legem eas in holocaustum obtulit, et in plerisque legis cerimoniis, qui mundandus est, per has iubetur mundari. Columba ergo simplicitatem, turtur indicat castitatem. Si enim turtur coniugem casu perdiderit, alium ultra non querit. Unde in Canticisj: «Pulcre sunt gene tue sicut turturis». Et alibik: «Oculi tui columbarum». Utraque avis pro cantu gemitum habet, et sanctorum in hoc tristitiam significat; quibus diciturl: Plorabitis et flebitis etc. Flebitis vos, mundus autem gaudebit. Simplex ergo et pudica fidelium conversatio gratum sacrificium est Domino. Qui autem laborat in gemitu, qui lacrimis stratum lavatm, acceptissiam Deo victimam mactat. Sed quia turtur solivagus, columba gregatim gemit. Iste secretas orationum lacrimas, illa Ecclesie conventus signat. Puer Iesus primo circumciditur, et interpositis diebus Hierosolimam cum hostia defertur, quia iam iuvenis prius omnem carnis corruptionem moriendo et resurgendo calcavit. Deinde interpositis diebus cum ipsa carne iam immortali, quam pro nobis hostiam fecit, ad supernam Hierusalem ascendit, et unusquisque nostrum prius aqua baptismi a peccatis omnibus, quasi vera circumcisione purgatur, et sic proficiente gratia nove lucis, ad altare sanctum hostia corporis et sanguinis Christi consecrandus ingreditur: que singulariter simplex et casta per immolationem columbe et turturis figuraliter exprimitur. Omnis quoque in fine mundi Ecclesia primum communi resurrectione labem mortalitatis et corruptionis exuet, et post in celestem Hierusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.
j Ct. 1, 9.
k Ct. 1, 14; 4, 1.
l 1Io. 16, 20.
m Cf. Ps. 6, 7.
Numérotation du verset Lv. 12,7 
qui offeret eam4 coram Domino et orabit5 {t. 1: Erfurt, f. 119va; facsim., p. 240a} pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui
4 eam] illa Weber
5 orabit] rogabit Weber
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 119va; facsim., p. 240a} A PROFLUVIO etc. Tamquam aliquis querat unde   mundabitur que legittime generavit, ait:   a profluvio sanguinis sui , hoc est inobedientia, unde immunditia et pena profluxit per meditationem et contemplationem legis, cuius negligentia hominibus immunditiam invexit.
ista est lex parientis masculum ac feminam
Numérotation du verset Lv. 12,8 
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures aut6 duos pullos columbe unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur.
6 aut] vel Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_12)

Notes :