Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Lv. 9,1 

Facto autem octavo die vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
Numérotation du verset Lv. 9,2 

Tolle de armento
vitulum
pro peccato et arietem
in holocaustum utrumque immaculatum1
1 immaculatum] immaculatos Weber
et offer illos coram Domino
Numérotation du verset Lv. 9,3 

et ad filios Israel
loqueris tollite hircum
pro peccato et vitulum atque agnum
anniculos
et sine macula in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 9,4 

bovem
et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino
in sacrificio
singulorum similam
oleo conspersam offerentes
hodie enim Dominus apparebit vobis
Numérotation du verset Lv. 9,5 

tulerunt ergo cuncta que iusserat Moyses ad ostium tabernaculi
ubi cum omnis multitudo astaret2
2 multitudo astaret] inv. Weber staret Weber
Numérotation du verset Lv. 9,6 

ait Moyses iste est sermo quem precepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
Numérotation du verset Lv. 9,7 

et dixit3 ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer
3 et dixit] inv. Weber
holocaustum
et deprecare
pro te
et pro populo
cumque mactaveris hostiam populi ora pro eis4 sicut precepit Dominus
4 eis] eo Weber
Numérotation du verset Lv. 9,8 

statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
Numérotation du verset Lv. 9,9 

cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui
in quo tingens digitum tetigit cornu5 altaris et fudit residuum ad basim eius
5 cornu] cornua Weber
Numérotation du verset Lv. 9,10 

adipemque et renunculos ac reticulum iecoris que sunt pro peccato et6 adolevit super altare sicut preceperat Dominus Moysi
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 9,11 

carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni
Numérotation du verset Lv. 9,12 

immolavit et holocausti victimam obtuleruntque7 filii sui
7 obtuleruntque] + ei Weber
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
Numérotation du verset Lv. 9,13 

ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt que omnia super altare cremavit igni
Numérotation du verset Lv. 9,14 

lotis prius aqua intestinis
et pedibus
Numérotation du verset Lv. 9,15 

et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
Numérotation du verset Lv. 9,16 

fecit holocaustum
Numérotation du verset Lv. 9,17 

addens in sacrificio libamenta
que pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cerimoniis holocausti matutini
Numérotation du verset Lv. 9,18 

immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit per altaris circuitum8
8 per altaris circuitum] super altare in circuitu Weber
Numérotation du verset Lv. 9,19 

adipes
autem bovis et caudam
arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Numérotation du verset Lv. 9,20 

posuerunt super pectora cumque cremati essent
adipes super altare9
9 super altare] in altari Weber
Numérotation du verset Lv. 9,21 

pectora
eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut preceperat Moyses
Numérotation du verset Lv. 9,22 

et extendens10 manum ad11 populum benedixit ei12
10 extendes] tendens Weber |
11 ad] contra Weber |
12 ei] eis Weber |
sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis13 pacificis descendit.
13 holocaustis] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 9,23 

Ingressi
autem Moyses
et Aaron tabernaculum testimonii
et deinceps egressi benedixerunt populo
apparuitque gloria Domini omni multitudini
Numérotation du verset Lv. 9,24 

et ecce egressus ignis
a Domino devoravit
holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbe laudaverunt Dominum
ruentes in facies suas.

Capitulum 9

Numérotation du verset Lv. 9,1 
Facto autem octavo die vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
marg.| FACTO  AUTEM etc.   Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes quo Spiritus sanctus advenit. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet quadraginta novem, addito quasi octavo ipso die Pentecostes.
marg.| Pentecoste que contigit die resurrectionis, que gerit figuram futuri et consummationis {t. 1: Erfurt, f. 115rb; facsim., p. 231b} seculi presentis, qui septem volvitur diebus: oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, quo resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios eius, et maiores natu : tunc enim convocatum est Ecclesie spectaculum, in qua est   Aaron , id est Christus, et   filii eius qui alte sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et   maiores natu , id est presbiteri: ex his enim corpus Ecclesie consistit.
Numérotation du verset Lv. 9,2 
Tolle de armento
interl.| patriarcharum et prophetarum
vitulum
interl.| Christum
pro peccato et arietem
interl.| de quo dicitura: Dux mihi eris, et enutries me.
a Ps. 30, 4.
in holocaustum utrumque immaculatum1
1 immaculatum] immaculatos Weber
interl.| «Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius»b.
b 1Pt. 2, 22.
et offer illos coram Domino
marg.| TOLLE  DE  ARMENTO  VITULUM etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit cum Spiritus adveniens, Parthos, Medos, Elamitas et omnium gentium primitias ad apostolorum cenaculum collegitc.
c Cf. Act. 2, 1-11.
marg.| Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesie mysteria passionis annunciant, et pro salute humani generis celebrata insinuant.
Numérotation du verset Lv. 9,3 
et ad filios Israel
interl.| maiores natu presbiteri scilicet doctores qui instruunt vitam in Ecclesia convenientium
loqueris tollite hircum
interl.| sacrificium pro penitentia
interl.| Christum qui peccata nostra tulit
marg.| TOLLITE  HIRCUM. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes, quando Petrus penitentiam annuncians inquit: Convertimini et agite penitentiam.
pro peccato et vitulum atque agnum
interl.| «qui tollit peccata mundi»2 d
d Io. 1, 29.
2 peccata] sic Rusch
interl.| hec offert sacerdos quando fortia et innocentie opera Deo immolat
anniculos
interl.| perfectam et consummatam vitam
et sine macula in holocaustum
interl.| hoc ad omnia refertur
interl.| per hec holocausta consummantur
Numérotation du verset Lv. 9,4 
bovem
interl.| Mediocrem conversationem que tamen salvare possit offerentes intelligit.
et arietem pro pacificis et immolate eos {t. 1: Erfurt, f. 115va; facsim., p. 232a} coram Domino
interl.| Oportet omne virtutis opus tamquam Deo vidente peragi, nec corrumpi, nec ullo modo vitiari.
in sacrificio
interl.| divinam scilicet sapientiam, que in omnibus bonis operibus adhibenda, sive sint fortia, sive penitentie et innocentie congrua
singulorum similam
interl.| theologiam cum eleemosyna
oleo conspersam offerentes
interl.| vel: offeretis
hodie enim Dominus apparebit vobis
interl.| in die Pentecostes Spiritus sanctus apparebit: «Dominus autem Spiritus est»e.
e 2Cor. 3, 17.
marg.| AUGUSTINUS. Accipite hircum ex capris unum pro peccato, et arietem et vitulum et agnum anniculum in holocarposim sine macula, et vitulum a bobus, et arietem in sacrificium salutaris ante Dominum, et similam conspersam oleo, quoniam hodie videbitur Dominus in vobis. Quatuor genera sacrificiorum de animalibus supra commendavit: holocaustum, pro peccato, salutaris, et consummationis, sed consummationis sacrificium ad sanctificationem sacerdotis pertinet; reliqua tria hic precipiuntur offerri. Et dicitur hoc senioribus Israel, ut pertineant ad universum populum. Sed sacrificium pro peccato habet hic tria pecora: hircum, arietem, et vitulum. Ad holocaustum pertinet agnus. Ad sacrificium salutaris, vitulus et aries. Non est igitur sic distinguendum, ut pro peccato non intelligatur nisi hircus. Tria vero in holocaustum: aries, vitulus, et agnus; sed potius tria prima pro peccato, hircus, aries, vitulus, et agnus in holocaustum, quia superius pro peccato principis hircum iussit offerri, et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante Dominum, faciendo unum ex his que non oportet fieri, arietem; pro peccato universe Synagoge vitulum. Oportet ergo ut cum senatui loquatur quid universus populus offerre debeat, et hircus iubeatur offerri propter principes, et aries propter proprium cuiusque peccatum, et vitulus propter peccatum Synagoge universe, quod fit scilicet communi voluntate omnium. Quod vero in sacrificio salutaris vitulum et arietem offerri iubet que precipua sunt. Precipiens autem de sacrificiis salutaris, undelibet iussit offerri, sive masculum, sive feminam, dum tamen nonnisi de ovibus et capris offerrentur. Si queritur quare duo precepit, vitulum et arietem, difficile est invenire, nisi forte vitulum voluit sacrificium salutaris universi populi, arietem vero pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque. Videtur superius duo genera salutaris sacrificii precepisse: unum quod velut universorum nomine appellavit salutaris sacrificium; alterum ubi dixit: Si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. Ubi differentiam reperimus, quia in illo quod appellavit salutaris, non dixit adipem pectusculi offerendam Domino, pectusculum quoque et brachium dextrum danda sacerdoti, sicut in illo quod dixit salutaris sui, quia pro populo universo obtulit sacrificium salutaris. Necdum est salutaris sui, quod forte intelligitur privatum singulorum, non publicum universorum. Moyses enim obtulit sacrificium salutaris, nec dictum est salutaris sui, quia pro populo universo obtulit. Ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.
Numérotation du verset Lv. 9,5 
tulerunt ergo cuncta que iusserat Moyses ad ostium tabernaculi
interl.| Ad Ecclesiam quippe omnes conveniunt qui Dei misericordiam querunt, qui se ab errore corrigunt, non solum de plateis et vicis, sed de viis quoque et sepibus, ut regalis cena impleatur.
ubi cum omnis multitudo astaret3
3 multitudo astaret] inv. Weber staret Weber
Numérotation du verset Lv. 9,6 
ait Moyses iste est sermo quem precepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
interl.| Spiritus; unde Paulusf: Nos revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur sicut a Domini spiritu.
f 2Cor. 3, 18.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 115va; facsim., p. 232a} ISTE  EST  SERMO etc. Sermonem, scilicet rem imperatam: Hoc facite in meam commemorationemg. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit huius dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea que apparent in alio maius et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus, et Dominicam cenam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria, quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam cenam, et panis fractionem invenimus manifestum.
g Lc. 22, 19; 1Cor. 11, 24.
Numérotation du verset Lv. 9,7 
et dixit4 ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer
4 et dixit] inv. Weber
interl.| quod suscepisti
holocaustum
interl.| teipsum
et deprecare
interl.| «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum»h.
h Lc. 23, 46.
pro te
interl.| qui peccatum suscepisti
et pro populo
interl.| cui factus es propiciatio
interl.| Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunti.
i Lc. 23, 34.
marg.| ET  IMMOLA  PRO  PECCATO etc. AUGUSTINUS. Alia littera: Fac pro peccato tuo, et holocaustum tuum etc. Mirum est quomodo prius dicat faciendum pro peccato, deinde holocaustum, cum sacrificio pro peccato super holocaustum superius iubet imponi, excepto quod de avibus precepit. Forte quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius dixit? Fac prius illud, postea illud. Quid autem prius faciendum sit, superius indicat, cum dicitur: Super holocaustum impone sacrificium pro peccatis. Quamvis moveat quod ita dicit Scriptura fecisse Aaron, ut prius memoret pro peccato, deinde holocaustum. Quod utrum prius fecerit, an Scriptura hec preposteravit, incertum esset, nisi quod dixit precessisset. Quomodo enim posset super holocaustum imponi, nisi holocaustum prius imponeretur? Precepit autem hoc et de sacrificio salutaris, sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris, nec pro peccato per omnia. Potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse preceptum, sed tantum in sacrificio salutaris, cum sit de bobus. Ibi id precipit, et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ovibus. Cetera vero vel salutaris, vel pro peccato, non est necesse super holocaustum imponi.
marg.| OFFER  HOLOCAUSTUM etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur quo fungebatur.
marg.| Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse iussa offerri et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et hec obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron iam sacerdotio fungens precipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, non consummationis: tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur non erat necesse iterum consummare.
cumque mactaveris hostiam populi ora pro eis5 sicut precepit Dominus
5 eis] eo Weber
Numérotation du verset Lv. 9,8 
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
marg.| STATIMQUE  AARON etc. HESYCHIUS. Qua causa hec etiam hic sacrificia peragantur, superius diximus, nec necesse est iterum dicere quod per ordinem discussimus in Domini sacrificio, quod cum unum sit, non tamen nobis prestat remissionem peccatorum, sed et vitam perfectam {t. 1: Erfurt, f. 115vb; facsim., p. 232b} in philosophia et consummatam. Necessario ergo in vitulum qui pro peccato est, et in arietem qui in holocaustum immolatur debet reputari. Unde in persona sacerdotis utrumque prospicimus oblatum.
Numérotation du verset Lv. 9,9 
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui
interl.| Filii Aaron populus fidelis qui offert sanguinem vituli quando passionem Christi digne reminiscitur et veneratur.
in quo tingens digitum tetigit cornu6 altaris et fudit residuum ad basim eius
6 cornu] cornua Weber
Numérotation du verset Lv. 9,10 
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris que {t. 1: Erfurt, f. 115vb; facsim., p. 232b} sunt pro peccato et7 adolevit super altare sicut preceperat Dominus Moysi
7 et] om. Weber
marg.| AUGUSTINUS. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi que supra memorantur, non omnia dicuntur immolata que fuerant predicta, sed tantum hircum pro peccato et holocaustum, ubi tamen agnum illum non expressit. Duo vero alia que ad sacrificium pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et vitulum. Ubi a parte totum intellexit, ut in solo capro etiam que subsecuta sunt acciperemus. Cum de sacrificiis salutaris populi narraret quomodo Aaron ea fecerit, de vitulo et ariete ait: Et occidit vitulum et arietem sacrificium salutaris populi, et obtulerunt filii Aaron sanguinem, et fudit ad altare in circumitu, et adipem a vitulo, et ab ariete lumbum, et adipem tegentem super ventrem, et duos renes et adipem qui supra ipsos est, et pinnam que est in iecore; et posuit adipem super pectuscula, et imposuit adipes ad altare: et pectusculum et brachium dextrum obtulit Aaron oblationem ante Dominum. Nunc singulariter, non pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur. Quod ergo dicit: duos renes, ab utroque animali intelligendum est; et ita quatuor fiunt, sic et cetera. Quod vero ait: Et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa non imposuerit altari (Sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris), an intelligendum est: Posuit adipes que sunt super pectuscula? Ipsas enim posuit, quasi imponeret altari a pectusculo demptas. Nam ita superius preceperat. Deinde sequitur: Et imposuit adipes super altare, et pectusculum et brachium dextrum obtulit Aaron oblationem ante Dominum. Modo singulariter inferens, pectusculum dicens, utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit.
Numérotation du verset Lv. 9,11 
carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni
Numérotation du verset Lv. 9,12 
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque8 filii sui
8 obtuleruntque] + ei Weber
interl.| ut supra
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
Numérotation du verset Lv. 9,13 
ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt que omnia super altare cremavit igni
Numérotation du verset Lv. 9,14 
lotis prius aqua intestinis
interl.| cogitationibus que sepe maculantur
et pedibus
interl.| Qui terram contigunt et pulverem contrahunt, quos Dominus discipulis suis a predicatione reversis lavit.
Numérotation du verset Lv. 9,15 
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
marg.| ET  PRO  PECCATO  POPULI etc. HESYCHIUS. Cuius hec figuram habeant et quomodo hircus pro peccato penitentie sacrificium significet, holocausta vero crucifixam conversationem, theologiam simila, salutare vero seu pacificorum sacrificium vitam que nos salvare potest etiam mediocriter sapientes, sacrificiorum discussio precedens unctionem sacerdotis ostendit. Ergo qui huius sanctionis explanationem nescit, illic subtiliter perquirens per singula inveniet. Hec autem necessario addimus, quia Spiritum sanctum in Pentecoste descensurum congregatis in unum apostolis et omnia secundum legem agentibus consideravit legislator. Unde recte precedere sacrificia sacerdotis et populi sequi precepit. Oportet enim Ecclesie doctrinam a sacrificio Unigeniti inchoare, ut introducantur sacerdotes docentes quid nobis passio Domini profecerit, deinde inferatur sermo penitentie omnibus necessarius. Unde et Dominus unam predicat doctrinam, id est penitentiam, perfectasque subinferri conversationes et theologiam ex quibus salvari possumus, etiam quamvis non sublimiter conversentur in his: oportet etiam Ecclesiam congregari et manifestationem Dei suscipere. Hec sine dubio in Pentecoste agebant discipuli, propter quod erant in unum congregati, et si enim palam non {t. 1: Erfurt, f. 116ra; facsim., p. 233a} predicabant, quia de ostio tabernaculi non exibant donec induerentur virtute ex alto, in semetipsis hec agebant, et que docerent Ecclesiam meditari non cessabant.j
j Rabanus Maurus, In Lv., lib. 2, cap. 12, PL 108, 338D – 339B (sententialiter); cf. parall. Hesychii.
Numérotation du verset Lv. 9,16 
fecit holocaustum
Numérotation du verset Lv. 9,17 
addens in sacrificio libamenta
interl.| simila, oleum, et cetera, que in sacrificio hostie addunt
que pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cerimoniis holocausti matutini
interl.| agno scilicet qui quotidie mane et vespere offerebantur
Numérotation du verset Lv. 9,18 
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit per altaris circuitum9
9 per altaris circuitum] super altare in circuitu Weber
Numérotation du verset Lv. 9,19 
adipes
interl.| desiderium bonum
autem bovis et caudam
interl.| opus perfectum
arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Numérotation du verset Lv. 9,20 
posuerunt super pectora cumque cremati essent
interl.| igne Spiritus sancti
10 super altare] in altari Weber
interl.| crucis vel cordis
Numérotation du verset Lv. 9,21 
pectora
interl.| Hec omnia Deo in fide sunt offerenda, quam pectus significat: sine hac nulla placent sacrificia.
eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut preceperat Moyses
Numérotation du verset Lv. 9,22 
et extendens11 manum ad12 populum benedixit ei13
11 extendes] tendens Weber
12 ad] contra Weber
13 ei] eis Weber
marg.| EXTENDENS  MANUM etc. AUGUSTINUS. Ad altare stans deserviebat. Inde ergo descendit ubi stabat. Altare vero tribus cubitis altum erat, nec gradum habebat, quia Deus vetuerat, ne revelarentur virilia, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est si compactus adhereret. Unum enim esset altare cum gradu, sed quia altaris altitudo tanta est, quod nisi sacerdos super aliquid stet, ministrare apte non potest. Intelligendum est quod ad horam ministrationis imponebatur et auferebatur quod non erat pars altaris, nec contra preceptum Domini erat, qui ibi gradus prohibuit esse.
sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis14 pacificis descendit.
14 holocaustis] + et Weber
interl.| de loco ubi stabat serviens altari
marg.| SICQUE  COMPLETIS etc. HESYCHIUS. Evidenter omnem figuram Ecclesie vult exponere. Unde dicitur quod, his expletis,   descendit , quasi expositis sacrificiis, descendit de cathedra magisterii, sicut solcent facere sacerdotes, quibus veri Aaaron figura credita est. Et orando, manus ad celum levavit. Unde Paulusk: «Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus». Tendens ergo sive levans manus, benedixit illos, quia per orationem sacerdotes populo benedicunt. Sed unde benedictionem prestant, sequentia demonstrant.   Ingressi autem moyses et aaron etc. Quia de intelligibili tabernaculo, id est de celo, benedicunt sacerdotes, dicentes cum Paulol: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in benedictione spirituali in celestibus in Christo. Dominus quoque quinque panes vel septem benedicens ad celum respexit. Notandum autem quod non solus Aaron, sed cum Moyse benedicit. Sacerdotes enim non propria virtute benedicunt sed, quia figuram Christi gerunt et, per eum qui in ipsis est benedictionis plenitudinem, tribuunt nec solum is qui sacerdotium sortitus est sed quicumque Christum in se ipso habet et eius gerit figuram, per conversationem bonam, quemadmodum Moyses idoneus est, ut prestet benedictionem.
k 1Tim. 2, 8.
l Eph. 1, 3.
Numérotation du verset Lv. 9,23 
Ingressi
interl.| antequam benedicerent
autem Moyses
interl.| Christus per quem benedicit Aaron
et Aaron tabernaculum testimonii
interl.| celum de quo benedicunt
et deinceps egressi benedixerunt populo
marg.| INGRESSI  AUTEM etc. Premisit   ingressi , et subdit   egressi , quia sacerdos   ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divine contemplationi vacat.   Egreditur , cum docet vel benedicit populo, cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in predicatione offenderit.
apparuitque gloria Domini omni multitudini
marg.| APPARUITQUE  GLORIA  DOMINI etc. In specie ignis, sicut in die Pentecostes. Unde subditm: Et egressus est ignis a Domino. Unde Lucasn: «  Apparuerunt illis dispertite lingue tamquam ignis».
m Lv. 9, 24.
n Act. 2, 3.
marg.| OMNI  MULTITUDINI etc. Cui simile Lucas aito: «Facta autem hac voce, convenit   multitudo , et mente confusa est»: non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequiturp: Obstupebant autem et mirabantur etc.
o Act. 2, 6.
p Act. 2, 7.
Numérotation du verset Lv. 9,24 
et ecce egressus ignis
interl.| aperte Spiritum sanctum ostendit, qui in igne apparuit
a Domino devoravit
interl.| SYMACHUS: consumpsit
interl.| gratanter suscepit
holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbe laudaverunt Dominum
interl.| Hoc impletum est quando «variis linguis loquebantur apostoli»q, et stupebant omnes qui eos audiebant et laudabant Dominum.
q Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126: Antiphona, versiculus et versus aliquorum responsum, praesertim in tempore Pentecostes): « Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei ». << Act. 2, 4: « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis »; Act. 2, 11: « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ».
marg.| QUI  ERANT  SUPER  ALTARE etc. Innuit quia necesse sit predicta sacrificia et eorum expositiones superponere intelligibili   altari corporis Christi, ut illic suspiret nostra imitatio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum estr: Dominus Deus noster ignis consumens est.
r Hbr. 12, 29.
ruentes in facies suas.
interl.| Humiliter penitentes: dicebant enim: «Quid faciemus, viri fratres?s«
s Act. 2, 37.
interl.| in facie ruebant, id est faciem mentis ad terram prosternabant quidam dicentest: Quia musto pleno sunt hi.
t Act. 2, 13.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_9)

Notes :