Capitulum 24

Numérotation du verset Lv. 24,1 

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 24,2 

precipe filiis Israel ut offerant1 tibi oleum
1 offerant] afferant Weber
de olivis
purissimum ac lucidum
ad concinnandas lucernas
iugiter
Numérotation du verset Lv. 24,3 

extra velum testimonii
in tabernaculo federis,
ponetque eas Aaron
a vespere usque ad2 mane
2 ad] in Weber
coram Domino
cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
Numérotation du verset Lv. 24,4 

super candelabrum mundissimum3
3 candelabrum mundissimum] candelabro mundissimo Weber
ponentur semper in conspectu Domini.
Numérotation du verset Lv. 24,5 

Accipies quoque similam
et coques ex ea duodecim panes
qui singuli habebunt duas decimas
Numérotation du verset Lv. 24,6 

quorum senos altrinsecus
super mensam
purissimam
coram Domino statues
Numérotation du verset Lv. 24,7 

et pones super eos thus lucidissimum
ut sit panes4 in monimentum5 oblationis Domini.
4 panes] panis Weber |
5 monimentum] monumentum Weber |
Numérotation du verset Lv. 24,8 

Per singula sabbata mutabuntur coram Domino
suscepti a filiis Israel federe sempiterno.
Numérotation du verset Lv. 24,9 

Eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto
quia sanctum sanctorum
est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Numérotation du verset Lv. 24,10 

Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis
quem pepererat de viro Egyptio
inter filios Israel
iurgatus est in castris cum viro Israelita6
6 Istraelita] Istraelite Weber
Numérotation du verset Lv. 24,11 

cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei
adductus est ad Moysen
vocabatur autem mater eius Salamuth7
7 Salamut(h) ΩM Rusch ] Salumith Weber
filia Dabri de tribu Dan
Numérotation du verset Lv. 24,12 

Miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
Numérotation du verset Lv. 24,13 

qui locutus est ad Moysen
Numérotation du verset Lv. 24,14 

dicens educ blasphemum8 extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius
8 blasphemum Weber ] plaspfemum Rusch
et lapidet eum universus populus9
9 universus populus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,15 

et ad filios Israel loqueris homo homo10
10 homo homo sic Rusch ] homo Weber
qui maledixerit
Deo suo portabit peccatum suum
Numérotation du verset Lv. 24,16 

et qui blasphemaverit
nomen Domini,
morte moriatur
lapidibus obruet11 eum omnis populi12 multitudo sive ille civis
11 obruet] opprimet Weber |
12 populi] om. Weber |
sive13 peregrinus
13 sive] seu Weber
fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
Numérotation du verset Lv. 24,17 

qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
Numérotation du verset Lv. 24,18 

qui percusserit animal
reddat vicarium id est animam pro anima
Numérotation du verset Lv. 24,19 

qui irrogaverit maculam
cuilibet civium suorum
sicut fecit sic14 fiet ei
14 sic] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,20 

fracturam pro fractura,
oculum pro oculo,
dentem pro dente
restituet
qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur.
Numérotation du verset Lv. 24,21 

qui percusserit iumentum
reddat15 aliud,
15 reddat Rusch ] reddet Weber
qui percusserit
hominem
punietur
Numérotation du verset Lv. 24,22 

equum
iudicium sit inter vos sive peregrinus
sive civis
peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester.
Numérotation du verset Lv. 24,23 

Locutusque est Moyses ad filios Israel et adduxerunt16 eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi.
16 adduxerunt] deduxerunt Weber

Capitulum 24

Numérotation du verset Lv. 24,1 
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 24,2 
precipe filiis Israel ut offerant1 tibi oleum
1 offerant] afferant Weber
interl.| eleemosynam qua irrigantur cetera bona
de olivis
interl.| laboribus propriis
purissimum ac lucidum
interl.| ut nihil cupiat humane laudis
ad concinnandas lucernas
interl.| virtutes
iugiter
Numérotation du verset Lv. 24,3 
extra velum testimonii
interl.| ante Christum qui aita: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
a Mt. 25, 40.
in tabernaculo federis,
interl.| celo
marg.| PRECIPE  FILIIS  ISRAEL etc. Candelabrum evangelica vita, in qua virtutes splendent sicut   lucerna . Unde: Nemo accendit   lucernam et ponit eam sub modio etc. His   lucernis iunctum est   oleum , id est eleemosyna qua cetere virtutes irrigantur, ne extinguantur. Hoc   oleum fatue virgines non habuerunt. Ideo excluse sunt. Hoc debet esse   de olivis purissimum , ut non de rapina vel pro laude humana eleemosynam faciamus. Undeb: De primiciis frugum tuarum da pauperibus.   Lucerne ardent   extra velum , id est ante Christum qui aitc: Quod uni ex minimis meis fecisitis, mihi fecistis.   In tabernaculo , id est in celo, ubi misericordes abscondunt thesauros.
b Prv. 3, 9.
c Mt. 25, 40.
ponetque eas Aaron
interl.| Christus, verus sacerdos, qui pauperibus compatitur.
a vespere usque ad2 mane
2 ad] in Weber
interl.| continue; unded: Oleum de capite tuo non deficiet.
d Qo. 9, 8.
marg.| USQUE  AD  MANE. Futuri seculi, scilicet tunc enim non erit tempus orandi vel eleemosynam dandi. Undee: «Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras tibi dabo». Nescitis enim «quid pariat superventura dies»f.
e Prv. 3, 28.
f Prv. 27, 1.
coram Domino
interl.| «Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi»g.
g Mt. 6, 4; 6; 18.
cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
interl.| ut hec lex in eternum duret
Numérotation du verset Lv. 24,4 
super candelabrum mundissimum3
3 candelabrum mundissimum] candelabro mundissimo Weber
interl.| Evangelicam conversationem
marg.| SUPER  CANDELABRUM etc. Christus, qui est lumen verum et «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»h: «Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius». Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam, debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum, sed solus Christus et filii eius, qui plenus Spiritu aiti: «Spiritus Domini super me». Qui etiam aitj: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?» Hunc insufflans, quasi incendens aitk: «Accipite {t. 1: Erfurt, f. 132ra; facsim., p. 265a} Spiritum sanctum». Hec autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito extinguitur. Undel: «Spiritum nolite extinguere» etc.
h Io. 1, 9.. Et 1Pt. 2, 22.
i Is. 61, 1; Lc. 4, 18.
j Lc. 12, 49.
k Io. 20, 22.
l 1Thes. 5, 19.
ponentur semper in {t. 1: Erfurt, f. 132ra; facsim., p. 265a} conspectu Domini.
interl.| Ab omni errore et hypocrisi in lucerne ante Deum luceant, et non ante homines.
Numérotation du verset Lv. 24,5 
Accipies quoque similam
interl.| Quia predicatores primi debent virtutum frugibus studere.
et coques ex ea duodecim panes
interl.| apostolos et sequaces eorum qui administrant cibum Verbi Dei, vel panem Verbi
qui singuli habebunt duas decimas
interl.| ut omnes sint perfecti
Numérotation du verset Lv. 24,6 
quorum senos altrinsecus
interl.| propter concordiam caritatis
super mensam
interl.| Ecclesiam
purissimam
interl.| sine macula et ruga
coram Domino statues
Numérotation du verset Lv. 24,7 
et pones super eos thus lucidissimum
interl.| orationem
ut sit panes4 in monimentum5 oblationis Domini.
4 panes] panis Weber
5 monimentum] monumentum Weber
interl.| scilicet ut sacre oblationis memoria in conspectu Dei sit
Numérotation du verset Lv. 24,8 
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino
interl.| quia in requiem assumptis substituuntur predicatores novi
suscepti a filiis Israel federe sempiterno.
marg.| ACCIPIES  QUOQUE  SIMILA etc. BEDA.   Duodecim panes in mensa tabernaculi, duodecim sunt apostoli, et omnes eorum doctrinam in Ecclesia sequentes. Qui, quoniam usque ad consummationem seculi populi Dei reficiunt panibus Verbi, ideo   duodecim panes propositionis numquam recedunt de mensa Domini. Hi non de qualibet farina, sed de simila iubentur fieri. Qui vero Verbum vite ministrant, necesse est prius virtutum frugibus studere, ut que admonent, faciendo conservent vel commendent. Hi bene altrinsecus super mensam statuuntur propter concordiam caritatis et societatis. Nam et Dominus binos ad predicandum misitm, quia predicatores sancti numquam vel in assertione veritatis vel in affectu dilectionis sunt divisi. Thus lucidissimum superponitur in   monimentum oblationis Domini , quia pie actioni Domini et doctrine oratio pura superadditur, ut per hec utraque rite sociata, semper memoria sacre oblationis in conspectu Dei appareat. Panes singulis sabbatis mutantur, qui per septem dies operandi in mensa Domini fuerint positi, quia doctores sancte Ecclesie completo laboris sui tempore eterna in celis quiete remunerantur, alios in opus sui laboris sub eadem spe retributionis relinquunt. Coquebantur panes ante sabbatum, secundum Iosephum. Duo et duo divisi, et sabbato mane oblati super mensam ponebantur, seni ad alterutrosque conversi duabus patenis aureis supperpositis thure plenis que permanebant usque ad aliud sabbatum, et tunc alii afferabantur, illi sacerdotibus dabantur, et thure incenso in igne sacro in quo omnia holocausta fiebant, aliud thus superponebatur, quia prius nobis devote conversationis accipienda requies et vita eterna promittitur, sic tamen ut per labores et opera bona vite ad eam properemus.
m Mc. 6, 7; Lc. 10, 1.
marg.| COQUES  EX  EA  DUODECIM  PANES etc. ORIGENES. Sermo Domini panis est, sed multiformis; alius in publico docet plebem de operibus misericordie et beneficentie qui communis videtur. Est alius secretus de fide vel rerum scientia disserens. Hic est mundus et ex simila confectus, et in conspectu Domini super mensam mundam proponendus, solis sacerdotibus separandus. Tu ergo, si habes scientiam secretorum, id est de fide Dei, si de mysterio Christi, de unitate Spiritus sancti disserere scienter potes, panes ex simila Deo offers; si communibus monitis et moraliter populum instruis, communes panes obtulisti. De duabus decimis panis unus fit. Non dicitur cuius mensure decime sint. Que ergo ista res est, cuius mensura et modus non nominatur nec comprehenditur. Denarius numerus ubique perfectus est, quia tota numeri ratio et origo surgit ex ipso. In hoc ergo ostenditur recte auctor et origo omnium Deus, sed si in Ecclesia de solo Patre loquimur, unius decime panem facimus. Si de solo Filio, similiter. Si autem dixero quia Pater in Filio est, et Filius in Patre, et quia Pater et Filius unum sunt, de duabus decimis simile munde unum panem offero. Qui dat vitam mundo, vetus quoque et Novum Testamentum et unum utriusque Domini suscipiendo et predicando unum panem offero. Mensure quidem ipsius, id est substantie nomen comprehendere vel invenire nequeo, Patrem tamen et Filium unum confitendo, panem unum ex duabus decimis offero, non ut unus panis ex una decima fiat, et alius ex alia, ut sint due decime separate, sed due decime sint una massa, et unus panis, quia non separo Patrem a Filio, nec Filium a Patre. Proponuntur panes duobus positionibus, nec de Patre ac Filio sermo sit permixtus. Nunc autem unus est panis, quia una substantia, due positiones, id est personarum proprietates. lllum enim dicimus Patrem qui non sit Filius, et illum Filium qui non sit Pater, et sic duas decimas in uno pane servamus, et ante Deum duas positiones confitemur. Sed magni pastoris est has mensuras servare, et de Patre et Filio sermonem {t. 1: Erfurt, f. 132rb; facsim., p. 265b} sicut oportet coniungere vel disiungere, ut panis unus appareat. Et mensure sue duodecim panes fieri iubentur, iuxta numerum tribuum lsrael, in quo totius nature rationalis forma continetur. Duodecim namque putantur esse generales eius ordines, qui figurantur in duodecim tribubus, in quibus regalis erat quidam ordo, qui ludas nominatur; alius consacerdotalis, qui Levi dicitur, in quo ordine templum Dei et altare collocatum est. Alius ordo Isachar et alii, quorum rationem non est huius temporis explanare. Que tamen tribus panem suum habet ante Deum. Et licet alique tribus de concubina descenderunt, et partim libere, et partim serviles sunt, pro omnibus tamen de duabus decimis panis super mensam ponitur scilicet mundam, super mentem sanctam et puram.
Numérotation du verset Lv. 24,9 
Eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto
interl.| non ubique
quia sanctum sanctorum
interl.| Ecclesia vel corporibus sanctis, secundum illudn: Templum Dei sanctum est quod estis vos.
n 1Cor. 3, 17.
est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Numérotation du verset Lv. 24,10 
Ecce autem {t. 1: Erfurt, f. 132rb; facsim., p. 265b} egressus filius mulieris Israelitis
interl.| spiritualis sapientie
quem pepererat de viro Egyptio
interl.| seculari sapientie
inter filios Israel
interl.| Catholicos
iurgatus est in castris cum viro Israelita6
6 Istraelita] Istraelite Weber
interl.| per secularem scientiam impugnans spiritualem
Numérotation du verset Lv. 24,11 
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei
interl.| Filium dicens esse minorem Patre, et huiusmodi
adductus est ad Moysen
marg.| ECCE  AUTEM  EGRESSUS, etc. Mulier Israelitis, sapientia spiritualis, non debet coire cum Egyptio, id est cum sapientia exteriori. Qui enim nascitur, id est docetur, de tali coitu, filius est Egyptii, id est sapientie secularis, que in ea didicit, obtinere contendit. Talis aliquando in castris Ecclesie cum Israelita rixatur, qui totum se sapientie Dei dedicavit, non querens sapientiam huius mundi, neque principium huius seculi, et blasphemat filius Israelitidis nomen, non mentionem Christi faciens. Notandum autem quod non determinat quod vel cuius nomen. Adhuc enim nomen Christi ignotum erat. De quo ait Gabrielo: Et vocabitur nomen eius Iesus. De quo nomine Paulus aitp: Dedit ei nomen quod est super omne nomen etc. Cum vero qui in tali sapientia confidit, blasphemat nomen Christi dicens eum inequalem Patri, extra Ecclesiam pellitur. Qui audierunt ponent manum super caput eiusq, quia caput viri Christus, caput Christi Deusr, qui in Christo blasphematur.
o Lc. 1, 31.
p Phil. 2, 9.
q Cf. Lv. 24, 14.
r Cf. 1Cor. 11, 3.
marg.| ECCE  AUTEM etc. ORIGENES. Duo litigant: unus ex integro Isrelita, qui litigat et non peccat, alter ex maiori parte, id est ex patre, Egyptius, cuius peccatum designatur. Israelita rationabiliter litigat. In Exodo quoque Israelita superat, Egyptius cadit. Qui veritatem defendit et ecclesiasticam fidem, integer Israelita litigat cum Egyptio; qui ex parte Christo credit et Scripturas recipit, sed non integre et fideliter sensum capit, hic ex matre Israelita est, sed ex patre Egyptius. Qui vero fidei crudelitate et nominis professione christianus est et catholicus, iste ex utraque parte Israelita est. Qui autem professione christianus, intellectu fidei hereticus et perversus, matrem habet Israelitam, et patrem Egyptium. Preterea cum quis Scripturas legit, et sequitur litteram, et intellectum repudiat spiritualem, matrem habet Israelitam, id est litteram et carnalem sensum quem sequitur, habet Egyptium patrem: ideo contra catholicum litigat, qui secundum litteram et spiritum Israeliticus est. Qui de patre Egyptio est, nominat nomen et maledicit, quia negat Creatorem esse mundi et Patrem Christi. Nos autem, qui litteram et spiritum sequimur, dicimus neque secundum litteram maledicendum, neque secundum spiritum blasphemandum. Maledici enim in Deum et in proximum, regnum Dei non possidebunts. Unde per Moysen tam aspere vindicat Deus in maledicum. Ideo ante non dixit cuius nomen nominans maledixerit, vel Dei vel hominis, ne si de Deo diceret, de hominibus dedisse licentiam aliquis eum putaret. Qui enim maledicunt, etsi non ex corde, non ex voto vel animo iniquo, immunditiam tamen labiorum, secundum Isaie verbum, et inquinamenta oris incurrunt. Iste autem licet matre Israelitide de Egyptio tamen progenitus exiit et nominans nomen maledixit, puto, nisi exisset, nec litigasset, nec nominans maledixisset. Exiit enim a veritate, exiit a timore Dei, a fide, a caritate: per hec enim, quis exit de castris Ecclesie, etiamsi episcopi voce minime abiiciatur, sicut econtrario aliquis non recto iudicio foras mittitur, sed si ante non exiit, id est non egit ut meretur exire, nihil Ieditur. Interdum enim qui foras mittitur, intus est, et qui foras est, intus videtur retineri.
s Cf. 1Cor. 6, 10.
vocabatur autem mater eius Salamuth7
7 Salamut(h) ΩM Rusch ] Salumith Weber
interl.| retributio vel pacifica
filia Dabri de tribu Dan
Numérotation du verset Lv. 24,12 
Miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
interl.| in Evangelio
interl.| Lex servat blasphemos Evangelio iudicandos.
marg.| MISERUNTQUE  EUM  IN  CARCEREM etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei precepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem predicat, {t. 1: Erfurt, f. 132va; facsim., p. 266a} sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad iudicium Evangelii reservavit. Qui non credit in Filium, iam iudicatus estt.
t Cf. Io. 3, 18.
Numérotation du verset Lv. 24,13 
qui locutus est ad Moysen
interl.| consonando legi
Numérotation du verset Lv. 24,14 
dicens educ blasphemum8 extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius
8 blasphemum Weber ] plaspfemum Rusch
interl.| quia contra Dominum, qui caput est Christiu, blasphemavit
u Cf. 1Cor. 11, 3.
et lapidet eum universus populus9
9 universus populus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,15 
et ad filios Israel loqueris {t. 1: Erfurt, f. 132va; facsim., p. 266a} homo homo10
10 homo homo sic Rusch ] homo Weber
marg.| HOMO  HOMO etc. AUGUSTINUS. Locutio est tamquam dicatur: Homo ille, aut ille, id est quicumque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici tamquam laudabiliter, quasi homo; non qualiscumque velut etiam similis peccatori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.
qui maledixerit
interl.| scienter
Deo suo portabit peccatum suum
interl.| penam peccati venialis
Numérotation du verset Lv. 24,16 
et qui blasphemaverit
interl.| scienter
nomen Domini,
interl.| Spiritus: Dominus enim Spiritus estv.
v Cf. 2Cor. 3, 17.
morte moriatur
interl.| AQUILA: Vir qui blasphemaverit Deum suum, et accipiet sibi iniquitatem, et denominans nomen Domini, morte morietur.
marg.| HOMO,  HOMO etc. AUGUSTINUS.   Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini, morte moriatur , quasi aliud sit   maledicere Deum suum , aliud   nominare nomen Domini , et illud sit peccatum, hoc autem tantum nephas ut etiam   morte dignum. Quamvis hoc loco ita intelligendum sit quod dictum est   nomen Domini ut cum   maledicto fiat, id est   maledicendo nominet . Quid ergo distat inter illud peccatum, et hoc tantum crimen? An forte hoc ipsum repetendo monstravit non leve esse peccatum sed   morte puniendum? Sed quia per distinctionem hoc intulit non dicens ‘nominans enim’ sed   nominans autem , subobscurum factum est. Et ideo si hoc recte intelligitur, notandum est locutionis genus.
lapidibus obruet11 eum omnis populi12 multitudo sive ille civis
11 obruet] opprimet Weber
12 populi] om. Weber
interl.| in Ecclesia nutritus
sive13 peregrinus
13 sive] seu Weber
interl.| noviter adiunctus
fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
marg.| HESYCHIUS. Septuaginta: Homo, homo, qui maledixerit Deo, peccatum accipiet.; qui autem nominat nomen Domini, morte moriatur, tamquam maledicere Deo sit minus, et nominare nomen Dei sit gravius. Deus autem et Dominus est. Undew: «Dominus Deus tuus, Deus unus est». Et alibix: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo». Nomen eius quod est cuius nominatio punitur? Quare nomina Dei in Scripturis manifestantur, si qui nominant sic puniuntur? Sed blasphemia que scienter committitur, maxima pena vindicatur. Undey: Qui peccaverit in Spiritum, non dimittetur ei, id est qui in scientia blasphemavit, que est donum Spiritus sancti. Undez: Et alii datur per Spiritum sermo scientie. Maledicit ergo qui inscienter blasphemat et peccatum recipit, id est penam peccati, quia scientiam quam debebat habere non habuit. Nomen vero Domini nominat qui in scientia blasphemat; hoc autem facit qui eius scientiam per Spiritum acquisivit. «Nemo» enim «potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto»aa. Ideo iuste sine misericorida punitur, sive a patribus tamquam civis eruditus, sive noviter didicit tamquam peregrinus. Nominat autem talis et blasphemat, sicut filius Israelitidis nominavit et blasphemavit.
w Mc. 12? 29.
x Dt. 6, 5; Mt. 22, 37; Mc. 12, 30; Lc. 10, 27.
y Cf. Mt. 12, 31.
z Cf. 1Cor. 12, 8.
aa 1Cor. 12, 3.
Numérotation du verset Lv. 24,17 
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
marg.| QUI  PERCUSSERIT . Septuaginta:   Qui percusserit animam hominis etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit que sunt Spiritus Dei.
marg.| AUGUSTINUS. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit etc. Non ait: ‘Qui percusserit hominem et mortuus fuerit’, sed:   animam hominis , cum potius feriatur corpus. Undeab: «Nolite timere eos qui corpus occidunt» etc.   Animam ergo vitam corporis appellat, que fit per   animam , et hinc voluit ostendere homicidam, qui   animam hominis percutiat , id est   percutiendo , vita   hominem privet. Cur ergo addidit:   Et mortuus fuerit , si iam hoc ipso ostendit homicidium quod   animam hominis {t. 1: Erfurt, f. 132vb; facsim., p. 266b}   percusserit , id est   homo a   percutiente vita privatus sit? An exponere voluit quomodo accipiendum sit quod dixit   animam hominis percussam , et sic ait:   Et mortuus fuerit , tamquam diceret: Id est   mortuus fuerit ? Hoc est enim   animam hominis esse   percussam .
ab Mt. 10, 28.
Numérotation du verset Lv. 24,18 
qui percusserit animal
interl.| qui animaliter vivit; qui comparatur iumentis insipientibus, et similis factus est illisac.
ac Ps. 48, 13; 21.
reddat vicarium id est animam pro anima
interl.| quamvis popularem et ebetem errare fecerit seipsum compensabit
Numérotation du verset Lv. 24,19 
qui irrogaverit maculam
interl.| peccati
cuilibet civium suorum
interl.| non ex toto ad impietatem traxerit
sicut fecit sic14 fiet ei
14 sic] om. Weber
interl.| secundam culpam, sustinebit penam
Numérotation du verset Lv. 24,20 
fracturam pro fractura,
marg.| FRACTURAM  PRO  FRACTURA etc. Septuaginta:   Contritionem pro contritione , id est: Si docendo, suadendo, scandalizando, aliquam virtutem proximi contriverit.
oculum pro oculo,
interl.| si oculum scientie cecavit
dentem pro dente
marg.| DENTEM  PRO  DENTE. Virtutem loquendi. Dentes enim pro verbis accipiuntur. Undead: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitte15 etc. Etae: «Pulcriores sunt oculi eius vino, et dentes eius lacte candidiores». Clariora enim et apertiora sunt verba Evangelii lacte legis.
ad Ps. 56, 5.
ae Gn. 49, 12.
15 sagitte] corr ., sagitta cacogr. Rusch
restituet
interl.| in futuro iudicio
qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur.
interl.| Cuiuscumque scilicet virtutem contriverit, ipsius virtus conteretur et pro nihilo reputabitur.
Numérotation du verset Lv. 24,21 
qui percusserit iumentum
interl.| stultum, ebetem
reddat16 aliud,
16 reddat Rusch ] reddet Weber
interl.| seipsum pro iumento
marg.| QUI  PERCUSSERIT  IUMENTUM etc. Hec secundum litteram Iudeis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, prebe ei et alteramaf. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alterne pene erant a scelere revocandi.
af Mt. 5, 39.
qui percusserit
interl.| aliquo modo nocendo
hominem
interl.| discretum, rationalem
punietur
interl.| ipse sicut homo
Numérotation du verset Lv. 24,22 
equum
interl.| vel: rectum
iudicium sit inter vos sive peregrinus
interl.| noviter adiunctus
sive civis
interl.| ab infantia in Ecclesia educatus
peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester.
Numérotation du verset Lv. 24,23 
Locutusque est Moyses ad filios Israel et adduxerunt17 eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israel sicut preceperat {t. 1: Erfurt, f. 132vb; facsim., p. 266b} Dominus Moysi.
17 adduxerunt] deduxerunt Weber
marg.| ET  ADDUXERUNT etc. Experimento ipso legem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare timeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_24)

Notes :