Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Lv. 4,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 4,2 

Loquere filiis Israel
anima
cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini que precepit ut non fierent quippiam fecerit
Numérotation du verset Lv. 4,3 

si sacerdos
qui unctus est1
1 unctus est] inv. Weber
peccaverit
delinquere faciens populum,
offeret
pro peccato suo
vitulum
immaculatum
Domino
Numérotation du verset Lv. 4,4 

et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino,
ponetque manum
super caput eius
immolabitque2 eum Domino.
2 immolabitque] et immolabit Weber
Numérotation du verset Lv. 4,5 

hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum3
3 illum] illud Weber
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,6 

cumque intinxerit digitum
in sanguinem asperget eum4 septies
4 eum] eo Weber
coram Domino
contra velum sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 4,7 

ponetque de eodem sanguine super cornua
altaris
thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem5
5 basem] basim Weber
altaris
holocausti in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 4,8 

et adipem
vituli offeret6 pro peccato tam eum qui vitalia operit7 quam omnia que intrinsecus sunt
6 offeret] auferet Weber |
7 vitalia operit] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 4,9 

duos renunculos et reticulum quod est supra8 eos iuxta ilia et adipem iecoris
8 supra] super Weber
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 4,10 

sicut offertur9 de vitulo hostie pacificorum
9 offertur] aufertur Weber
et adolebit ea super altare holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,11 

pellem vero et omnes carnes cum capite
et pedibus
et intestinis
et cum10 fimo
10 cum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,12 

et reliquo corpore efferet extra castra
in locum
mundum
ubi cineres effundi solent
incendetque ea super lignorum struem
que in loco effuso11 cinerum cremabuntur
11 effuso] effusorum Weber
Numérotation du verset Lv. 4,13 

quod si omnis turba filiorum12 Israel
12 filiorum] om. Weber
ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
Numérotation du verset Lv. 4,14 

et postea
intellexerit peccatum suum
offeret pro peccato suo
vitulum13
13 pro peccato– vitulum] inv. Weber | suo Rusch Clementina ] om. Weber
adducetque eum
ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 4,15 

et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino
immolatoque vitulo in conspectu
Domini
Numérotation du verset Lv. 4,16 

inferet sacerdos qui unctus est
ex14 sanguine eius
14 ex] de Weber
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,17 

tincto digito
aspergens septies contra velum
Numérotation du verset Lv. 4,18 

ponetque de eodem sanguine
in cornibus altaris
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,19 

omnemque eius adipem tollet
et adolebit super altare
Numérotation du verset Lv. 4,20 

sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius
et rogante pro eis sacerdote
propitius erit eis15 Dominus
15 eis] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,21 

ipsum autem vitulum efferet extra castra
atque comburet
sicut et priorem vitulum quia est pro peccato16 multitudinis
16 est – pro peccato] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,22 

si peccaverit princeps
et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Numérotation du verset Lv. 4,23 

et postea intellexerit peccatum suum,
offeret
hostiam
Domino hircum
de capris immaculatum
Numérotation du verset Lv. 4,24 

ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.
Numérotation du verset Lv. 4,25 

Tinget
sacerdos
digitum in sanguine hostie
pro peccato tangens cornua
altaris holocausti
et reliquum fundens ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,26 

adipem
vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
rogabitque
pro eo et pro peccato eius et17 dimittetur ei
17 et] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 4,27 

quod si peccaverit anima
per ignorantiam
de populo terre ut faciat quicquam de18 his que Domini lege prohibentur
18 de] ex Weber
atque delinquat
Numérotation du verset Lv. 4,28 

et cognoverit peccatum suum offeret capram
immaculatam
Numérotation du verset Lv. 4,29 

ponetque manum
super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,30 

tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,31 

omnem autem adipem auferens19 sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque
19 adipem auferens] inv. Weber
pro eo et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 4,32 

si20 autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
20 si] sin Weber
scilicet immaculatam
Numérotation du verset Lv. 4,33 

ponet manum super caput eius
et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum21 hostie
21 cedi holocaustorum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,34 

sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,35 

omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps22 qui immolatur pro pacificis23 cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei24.
22 adeps] + arietis Weber |
23 pacificis] + et Weber |
24 ei] illi Weber |

Capitulum 4

Numérotation du verset Lv. 4,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 4,2 
Loquere filiis Israel
interl.| quia hoc omnibus precipitur
anima
interl.| homo generalis vel prelati Ecclesie et perfecti. In sequentibus autem excipit dicensa: «Si sacerdos qui unctus est».
a Lv. 4, 3.
interl.| non enim corpus tantum causa peccati
cum peccaverit per ignorantiam
interl.| boni
et de universis mandatis Domini que precepit ut {t. 1: Erfurt, f. 107va; facsim., p. 216a} non fierent quippiam fecerit
marg.| ANIMA  CUM  PECCAVERIT. ORIGENES. Recte animam dicit quam peccare describit: non enim spiritum vocaret, quem peccaturum diceret, sed nec hominem in quo peccato interveniente imago Dei non constaret. Non est ergo spiritus qui peccat. Fructus enim spiritus, ut ait Apostolusb, est caritas, gaudium, pax, patientia, et similia. Alibi vero aitc: Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam, quoniam ergo alius est qui seminat, et aliud in quo seminatur. Seminatur enim in carne, cum peccatur, ut inde metatur corruptio. Vel in spiritu, cum secundum Deum vivitur, ut vita eterna metatur. Constat animam esse, que vel in carne vel in spiritu seminat, et que in peccata ruere possit, et ab eis averti. Corpus enim est sequela eius, ad quecumque delegerit, et spiritus dux ad virtutem, si eum sequi velit.
b Gal. 5, 22.
c Gal. 6, 8.
marg.| HESYCHIUS. Anima cum peccaverit etc. Nihil necessarium legislator omisit, differentias conversationum assignavit, et in oblatione sacrificiorum vias conversandi, tandem Christi sacrificium exponit, per quod nobis peccatorum remissio et redemptio data est. Et notandum quod peccatum anime esse dixit contra eos qui accusant corpus quasi causam peccati. Sed si anima est immunis, nihil nocet ei luxuria carnis. Immo si anima bene regit, statim cessat et recedit. Si autem peccat {t. 1: Erfurt, f. 107va; facsim., p. 216a} anima per ignorantiam, non tamen a carne cogitur, sed negligentia et imitatione deteriorum, per quam que noxia sunt utilia putat. Notandum quoque quod sacerdotem in multis admiscet quasi similem aliis pro peccatis offerentem: Christus ebum fratribus similis esse debuit, ut fieret misericors et fidelis sacerdos. Sed legislator peccatum sacerdotis peccatum populi dicit. Sacerdos enim sensibilis negligens aut peccans aut non vindicans populum peccare facit; intelligibilis autem nullo modo peccatum fecit. Secundum tamen quod possumus que dicuntur intelligibili sacerdoti coaptemus. Si enim patientia Dei quis abusus fuerit, videtur illi Deus licentiam dare peccandi. Unde Isaiasd: Quare errare fecisiti nos, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum etc.? Abacuc quoque similia queriture: Quare non respicis super inique agentes, taces devorante impio iustiorem se etc.? Videtur ergo legislator significare sacerdotem, cui dictum est: «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech». Et qui a Patre unctus est, secundum illudf: «Propterea unxit te Deus, Deus tuus». Hic pro peccatis nostris seipsum sacrificium obtulit. Unde Paulus aitg: Christus semel mortuus est ad multorum exhaurienda peccata. Offert tamen se pro peccato suo, quia peccatum nostrum in se suscepit. Undeh: Qui nesciebat peccatum, pro nobis peccatum fecit.
d Is. 63, 17.
e Hab. 1, 13.
f Ps. 44, 9; Hbr. 1, 9.
g Hbr. 9, 28.
h 2Cor. 5, 21.
Numérotation du verset Lv. 4,3 
si sacerdos
interl.| de genere transit ad species
interl.| Christus qui est sacerdos in eternumi
i Cf. Ps. 109, 4; Hbr. 5, 6; 7, 17; 7, 21.
qui unctus est1
1 unctus est] inv. Weber
interl.| oleo letitie, pre consortibus suisj
j Cf. Ps. 44, 8.
peccaverit
interl.| Christus peccare dicitur, dum nos peccamus qui membra eius sumus.
delinquere faciens populum,
interl.| longanimitate patientie: dum enim non statim punit, putatur hec vel non curare vel nescire, et ita impii in peius animantur; unde patientia Dei ad penitentiam vel ad patientiam te adducit: tu autem thesaurizas tibi iramk etc.
k Rm. 2, 5.
marg.| SI  SACERDOS etc. ORIGENES. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret ceteros provectus est.
marg.| ORIGENES. Si sacerdos etc. Terror simul et misericordia in divinis legibus ostentatur. Ita ne nihil tutum, nec ipse pontifex quidem. Qui pontifex, qui unctus est, qui sacris ignibus divina succendit altaria, qui munera et salutares hostias immolat, qui inter Deum et homines repropiciator intervenit, nec iste immunis a contagione peccati. Sed vide misericordiam Dei. Unde Paulusl: Omnis pontifex ab hominibus assumptus pro hominibus constituitur ad offerendas hostias. Et postm: Lex homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes, ut possint sicut pro sua ita et pro populi infirmitate offerre; non scilicet qui omnino peccare non possent, alioquin homines non essent, sed qui imitentur eum «qui peccatum non fecit»n. In quo precipue mirandum est non quod sacerdos non peccat, sed cognoscit peccatum suum. Non enim qui se peccasse non putat, sed emendat, et quod facilius indulget peccantibus, qui conscientia infirmitatis mordetur.
l Hbr. 5, 1.
m Hbr. 5, 2-3.
n 1Pt. 2, 22.
marg.| ORIGENES. Moraliter. Si sacerdos etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, qui in nobis per orationes quas Deo fundimus, quasi sacerdotio fungitur: hic si delinquit, populum bonorum actuum delinquere facit, qui intra nos est. Nec aliquid recte gerimus, si dux bonorum operum depravatus sensus. Ideo ad emendationem huius singularis hostia vitulus saginatus requiritur. Similiter Synagoga, id est virtutum nostrarum emendatio, Christi morte reparatur.
offeret
interl.| Patri
pro peccato suo
interl.| quod in se suscepit qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum.o
o 1Pt. 2, 24.
vitulum
interl.| carnem suam
interl.| Septuaginta addunt de bobus, id est de patribus, qui in iustitia legis fuere gloriosi
interl.| qui in cruce inimicos nostros ventilavit
immaculatum
interl.| «Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius»p.
p 1Pt. 2, 22.
Domino
marg.| VITULUM  IMMACULATUM etc. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, semel pro munere, et semel pro peccato; sed qui pro munere super altare holocausti consumitur, qui vero pro peccato, extra castra et in loco mundo, solis adipibus et renibus oblatis in altari. Hic est forte Iesus qui per sanguinem suum pacificavit et que in terris, et que in celisq. In celis pro munere. In terris autem, ubi ab Adam usque ad Moysen regnavit peccatum, oblatus pro peccato. Hoc autem est passum esse extra castra scilicet angelorum Dei. Unde Iacobr: Castra Dei hec sunt. Extra hec est locus omnis hic terrenus {t. 1: Erfurt, f. 107vb; facsim., p. 216b}, in quo habitamus, in quo passus est Christus.
q Cf. Col. 1, 20.
r Gn. 32, 2.
Numérotation du verset Lv. 4,4 
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
interl.| crucem
interl.| quia cruci se tradidit; undes: «Oblatus est quia ipse voluit».
s Is. 53, 7.
interl.| doctrinam et traditionem apostolorum secundum quam factum est sacrificium. Hic est enim introitus ad celum quod est tabernaculum testimonii. Unde Isaiast: Expandit celum sicut tabernaculum ad habitandum.
t Is. 40, 22.
coram Domino,
interl.| inspiciente Patre cui dicituru: «Pater in manus in manus tuas commendo spiritum meum».
u Lc. 23, 46; Ps. 30, 6.
ponetque manum
interl.| Se enim ipsum obtulit, nem coegit; undev: Potestatem habeo ponendi animam meam etc.
v Io. 10, 18.
super caput eius
interl.| principium passionis
immolabitque2 eum Domino.
2 immolabitque] et immolabit Weber
interl.| pro peccatis nostris
Numérotation du verset Lv. 4,5 
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum3
3 illum] illud Weber
interl.| unde Paulusw: «Per proprium sanguinem introivit semel in Sancta».
w Hbr. 9, 12.
in tabernaculum {t. 1: Erfurt, f. 107vb; facsim., p. 216b} testimonii
interl.| celum. Qui portans cicatrices sue passionis a mortuis resurrexit, et sic introivit.
marg.| HAURIET  QUOQUE etc.   Sanguinem vituli in tabernaculum , id est in celum,   intulit : cum post resurrectionem celos conscendens, vultui Patris astitit, quasi offerens   sanguinem passionis, interpellans pro nobis.
Numérotation du verset Lv. 4,6 
cumque intinxerit digitum
interl.| qui est virtus Dei. Hic in sanguine tingitur , quia passio Dominice carnis virtute divinitatis agitur, quod probat solis recessus, petrarum scissura et multa similia.
in sanguinem asperget eum4 septies
4 eum] eo Weber
interl.| Septies aspersit, cum peccata nostra sui sanguinis effusione plene detersit, vel septiformi spiritu nos ditavit.
marg.| SEPTIES. Pro dimissione scilicet peccatorum et subministratione spiritualium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illudx: Mundus ego sum a sanguine iusti huius. Et alibiy: «Sanguis eius super nos» etc. De hac aspersione Petrus aitz: Et aspersione sanguinis Christi.
x Mt. 27, 24.
y Mt. 27, 25.
z 1Pt. 1, 2.
coram Domino
interl.| coram Domino hec facta sunt, quia voluntatem Patris in omnibus implevit
contra velum sanctuarii
interl.| humanitatem vel carnem Christi
marg.| VELUM. Humanitatem Christi. Nam sicut   velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem que per sancta sanctorum significatur.   Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguine passionis cruentavit.
marg.| CONTRA  VELUM etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio eius multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium, modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vite et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Sic et Moyses carnem eius   velum appellavit. Unde Paulusaa: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam.   Velum quoque   sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.
aa Hbr. 10, 20.
Numérotation du verset Lv. 4,7 
ponetque de eodem sanguine super cornua
interl.| quatuor principales virtutes
marg.| SUPER  CORNUA. Hoc altare sedem Dei, id est Seraphim significat. Unde Isaiasab: Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulit de altari etc. Thimiama, secundum Septuaginta, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? De celo namque ad nos descendunt. Unde Iacobus aitac: «Que autem desursum sapientia». Quatuor autem virtutes, sapientia, iustitia, fortitudo, temperantia (quia ceterarum virtutum genera convenient) nominantur cornua. Has inungit Deus proprio sanguine, confortans scilicet maiori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque prevalere.
ab Is. 6, 6.
ac Iac. 3, 17.
altaris
interl.| Seraphim
marg.| ALTARIS etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate nature permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur non admiserunt, per sanguinem tamen eius nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus.
thymiamatis
interl.| Septuaginta: compositionis , virtutum scilicet
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii
interl.| celo
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem5
5 basem] basim Weber
interl.| evangelium
marg.| IN  BASEM.   Basis , pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus. Ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur.
altaris
interl.| corporis Christi
holocausti in introitu tabernaculi
marg.| ALTARIS  HOLOCAUSTI. Corpus Christi: ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et   altare . Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulusad: Habemus altare, de quo non habent potestatem edere, qui tabernaculo deserviunt; hoc est corpus Christi, de quo non licet edere Iudeis: hoc   altare est   in introitu tabernaculi , id est celi, quia per ipsum ingressum habemus in celum.
ad Hbr. 13, 10.
Numérotation du verset Lv. 4,8 
et adipem
marg.| ET  ADIPEM. Mystice. Delectationes et desideria carnis, que tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gule et coitus desiderium; que autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim, esuriem et huiusmodi. Hec autem Patri obtulit, ad cuius transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.
vituli offeret6 pro peccato tam eum qui vitalia operit7 quam omnia que intrinsecus sunt
6 offeret] auferet Weber
7 vitalia operit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,9 
duos renunculos et reticulum quod est supra8 eos iuxta ilia et adipem iecoris
8 supra] super Weber
interl.| Septuaginta: pinnam epatis
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 4,10 
sicut offertur9 de vitulo hostie pacificorum
9 offertur] aufertur Weber
interl.| ut superius significat esse intelligendum
et adolebit ea super {t. 1: Erfurt, f. 108ra; facsim., p. 217a} altare holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,11 
pellem vero et omnes carnes cum capite
interl.| quia principium
et pedibus
interl.| quia finis
et intestinis
interl.| mente
interl.| ORIGENES. Integre substantiam humanitatis Christum assumpsisse demonstrat.
et cum10 fimo
10 cum] om. Weber
interl.| Septuaginta: cum ventre et stercore
interl.| peccato humani generis
marg.| DUOS  RENUNCULOS etc.11 HESYCHIUS. Que fiunt et in sacrificio pacificorum vel salutari. Et in duo sacrificium dividit ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari, tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium   pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur.A
11 etc.] in of. praem. Do17
marg.| Pellem vero {t. 1: Erfurt, f. 108ra; facsim., p. 217a}   et omnes carnes cum capite et pedibus etc.12 Hoc precipit ut Christum non dividas, sicut quidam13 dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est. Nobis autem unus est Deus Iesus Christus, per quem omniaae. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicituraf: «Verbum caro factum est». Unde ait:   Carnes eius   cum capite et pedibus, vel   extremis secundum alios, ut per hec verba eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus."Ipse enim est ante omnia et in ipso constant omnia"ag.   Cum intestinis et fimo . Septuaginta:   cum ventre et iecore 14. Venter autem significat mentem. Eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, secundum quosdam hereticos, qui Christum apsuchon* dixerunt15 ah. Fimus: peccatum humani generis quod Crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus16, gerentem non polluit, neque nature nostre est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra que Dominus portavit aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt.B ai
ae 1Cor. 8, 6.
af Io. 1, 14.
ag Cf. Col. 1, 17.
ah qui... dixerunt] non habent Hesychius (Tr212, P2312, edd.) et Rabanus (PL). Cf. Athanasius Alexandrinus , Tomus ad Antiochenos, § 7-11, PG 26, 804-811, hic § 11 (professio fidei) 810B: « Οὔτε γὰρ ἄψυχον, οὔτε ἀναίσθητον, οὔτε ἀνόητον σῶμα εἶχεν ὁ Σωτήρ· οὔτε γὰρ οἷόν τ' ἦν, τοῦ Κυρίου ἀνθρώπου δι' ἡμᾶς γενομένου, ἀνόητον εἶναι αὐτοῦ τὸ σῶμα ». Cf.   Theodoretus, De incarnatione Domini, PG 75, 1428.12: « Θ ʹ . Ἔλεγχος τῆς τῶν αἱρετικῶν ἀσεβείας. Τινὲς δὲ τῶν τἀναντία φρονούντων τῆς εὐσεβείας,ἐπειδὴ τοῖς ἀποστολικοῖς ῥητοῖς πειρῶνται κατα-(10) τοξεύειν ἀληθείας τὰ δόγματα, Ἄρειος μὲν καὶ Εὐνόμιος ἄψυχον ἄνθρωπον ἀνειλῆφθαι παρὰ τοῦ Θεοῦ Λόγου διαβεβαιούμενοι, Ἀπολινάριος δὲ ἔμψυχον, νοῦ δὲ ἐστερημένον, οὐκ οἶδ’ ὅ τι νοῶν τὴν ἀνθρωπείαν ψυχήν· Μαρκίων δὲ καὶ Μάνης, καὶ ἡ λοιπὴ(15) ῆς ἀσεβείας ἐκείνη συμμορία, τὸ τῆς οἰκονομίας ἄπαν ὁμοῦ ἀρνεῖται μυστήριον ».
ai ¶Fons : Hesychius , In Lv., lib. 1, c. 4 (Lv. 4, 11), PG 93, 824D -825A (sententialiter) = Paris, BnF, lat. 2312, f. 19r -v; Troyes, BM, 212, f. 20r (sparsim contuli): « Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis, et fimo et reliquo corpore efferet extra castra. Quod [ + ideo interl. P2312] praecepit ut non Christum dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Is qui de Maria est, passus est, qui autem de Deo Patre est, passus non est. Nobis enim unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, quia secundum quod Paulus dixit: Cum ut homo pateretur miracula, tamen in passionibus operatur [operabatur P2312] ut Deus, sed nusquam divisus. Propter quod carnem eius, idest humanitatem videlicet, tam eum qui apparebat, quam qui in occulto erat, hominem de quo ait Paulus Et si exterior homo noster corrumpitur sed interior renovabitur. Caro enim in Domino, omnis eius humanitas, quia Verbum caro factum est [esse P2312²] dicitur. Propter quod et carnem eius cum capite et pedibus, vel cum capite et extremis videlicet pedibus, sic enim caeteri interpretum ediderunt, jussit incendi ut per praedicta verba eum qui pro nobis passus est, esse a principio et in novissimis intelligeremus, de quo ait Paulus: Qui in ipso creata sunt omnia. [...] Et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus a mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens.(Col. 1, 16-18) Insuper cum intestinis et fimo vel sicut Septuaginta, cum ventre et stercore edunt [aiunt P2312 marg.], ut quia mentis intelligibilis venter figuram gerit, sicut in sacrificiis aliorum holocaustorum ostendimus, ex eo mentem habuisse nostram eum qui pro nobis passus est, minime ignoremus [ignoramus P2312 Tr212*], quod quidam hereticorum negant. Fimus autem peccata generis humani significat quae crucifixus in se suscepit: haec enim fimus Domini verisimiliter dicuntur. Fimus quippe cum sit immundus, gerentem non polluit, neque naturae nostrae est, quamvis sit in nobis, sicut et peccata nostra, quae portavit Dominus, et aliena fuerunt ab eo, et eum nullatenus polluerunt, permansit enim sine peccato ». >> =   Rabanus Maurus, In Lv., cap. 6, PL 108, 274A-274C:« Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis, et fimo et reliquo corpore efferet extra castra. Quod praecepit ut non Christum dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Is qui de Maria est, passus est, qui autem de Deo Patre est, passus non est. Nobis enim unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, qui [Ms.: quia], secundum quod Paulus dixit. Cum ut homo pateretur miracula, tamen in passionibus operabatur ut Deus (Hbr. 2). Caro enim in Domino omnis ejus humanitas, quia Verbum caro factum est, dicitur, propter quod et carnem [274B] ejus cum capite et pedibus vel cum capite et extremis, videlicet pedibus. Sic enim caeteri interpretum ediderunt, jussit incendi ut per praedicta verba, eum qui pro nobis passus est esse a principio, et in novissimis intelligeremus, de quo ait Paulus, quia in ipso creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terra, visibilia et invisibilia. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus a mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens [Col. 1]. Insuper cum intestinis et fimo, vel, sicut Septuaginta, cum ventre et stercore, ait, ut quia mentis intelligibilis venter figuram gerit, sicut in sacrificiis [274C] aliorum holocaustorum ostendimus, ex eo mentem habuisse nostram eum qui pro nobis passus est, minime ignoramus, quod quidam haereticorum negant. Fimus autem peccata generis humani significat, quae crucifixus in se suscepit, haec enim fimus Domini verisimiliter dicuntur, fimus quippe cum sit immundus, gerentem non polluit. Neque naturae nostrae est quamvis sit in nobis, sicut et peccata nostra quae portavit Dominus, et aliena fuerunt ab eo, et eum nullatenus polluerunt, permansit enim sine peccato ». [MM2108]
12 etc.] om. Do17
13 quidam] quidem Do17
14 iecore Rusch ] stercore Do17
15 qui Christum apsuchon (asychen Rusch ) dixerunt] om. Do17
16 sit im.] inv. Do17
marg.| INTESTINIS  ET  FIMO etc. ORIGENES. Forte ad comparationem celestium corporum, corpus humanum stercus appellatur. Sed et cophinus ille stercoris qui ad radices ficulnee mittitur, mysterium suscepte in corpore dispensationis testatur, nec interiora deesse dicuntur. Quamvis enim vilem servi formam gesserit, in eo tamen plenitudo divinitatis. Eadem quoque de synagoge vitulo intelligenda sunt.
marg.| Cum per singula figura Dominice passionis appareat, plenius legislator in sequentibus figurat eius mysterium.
Numérotation du verset Lv. 4,12 
et reliquo corpore efferet extra castra
interl.| quia extra castra passus est Domnius, id est   extra civitatem
in locum
interl.| Golgotha
mundum
interl.| quia ibi mundati sumus
interl.| qui totum mundavit mundum
ubi cineres effundi solent
interl.| quia in eo extincta sunt peccata humani generis, et calor peccati refrixit
incendetque ea super lignorum struem
id est Prophetarum dicta, quia et passio et cuncta humanitatis mysteria secundum Prophetarum oracula completa sunt; unde Mattheusaj: «Ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas».
interl.| Scripturarum: quecumque enim in tempore passionis gesta sunt, Prophetias impleverunt; undeak: «Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripture Prophetarum», et alibial: Ut adimpleretur Scriptura, dixit: Sitio.
ak Mt. 26, 56.
al Io. 19, 28.
que in loco effuso17 cinerum cremabuntur
17 effuso] effusorum Weber
Numérotation du verset Lv. 4,13 
quod si omnis turba filiorum18 Israel
18 filiorum] om. Weber
interl.| Synagoga, vel plebs que clamavitam: «Crucifige, crucifige»; etan: «Sanguis eius super nos, et super filios nostros».
am Lc. 23, 21; Io. 19, 6.
an Mt. 27, 25.
interl.| Patet omnem Synagogam posse delinquere per ignorantiam; undeao: Pater, ignosce illis quia nesciunt qui faciunt.
ao Cf. Lc. 23, 34.
ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
interl.| non scienter ut sacerdotes; unde Petrusap: «Scio quia per ignorantiam fecistis» etc. Sacerdotes autem scienter peccaverunt, in Scripturis ante omnia prenuntiata videntes, et ideo gravius delinquentes.
ap Act. 3, 17.
Numérotation du verset Lv. 4,14 
et postea
interl.| conversa ad penitentiam per predicationem apostolorum
intellexerit peccatum suum
interl.| hoc de sacerdote non dicitur
offeret pro peccato suo
interl.| cum cogoscens peccatum suum, convertitur ad sacrificium Christi
interl.| credendo in Crucifixum, qui redemit genus humanum
vitulum19
19 pro peccato– vitulum] inv. Weber | suo Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| Christum
adducetque eum
interl.| eadem quoque de Synagoge vitulo intelligenda sunt
interl.| fidem suam scilicet doctoribus Ecclesie offerat et ostendat
ad ostium tabernaculi
interl.| ut supra
Numérotation du verset Lv. 4,15 
et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino
interl.| Collegerunt pontifices et Pharisei concilium, ut Iesum morti traderent et occiderent; unde Caiphasaq: Expedit ut unus homo moriatur pro populo.
aq Io. 11, 50.
interl.| quia principes Iudeorum et summi sacerdotum Christum Pilato tradiderunt crucifigendum
interl.| sicut sacerdos in sacrificio suo
marg.| QUOD  SI  OMNIS  TURBA etc. HESYCHIUS. Idem precipit in sacrificio   turbe et sacerdotis,   vitulum scilicet immolari, et extra castra incendi, et sanguinem in tabernaculum offerri. Unde apertissime ostendit eadem esse   peccata sacerdotis et plebis: quare idem sacrificium pro utrisque oblatum. Hoc quoque quod immutatum est ostendit, quia sacrificium unum est. In sacerdote enim non dixit: ‘Si cognoverit   peccatum suum ’. Non enim   peccatum Deus ignoravit, quod ut susciperet carnem suscepit. De   turba autem, id est de Synagoga vel de plebe adiunxit:   et postea intellexerit peccatum suum . Prius igitur ignoravit, sed postea cognovit. Undear: Nisi venissem et locutus eis non fuissem,   peccatum non haberent, tamquam ignorantes. Nunc autem excusationem non habent de   peccato suo , tamquam cognoscentes. Quando ergo suum cognoverunt   peccatum , ad sacrificium unigeniti se verterunt. In sacrificio quoque sacerdotis   ipse super caput vituli manum ponit , hic autem   seniores . In Christi enim sacrificio   seniores populi et Scribe et Caiphas (qui aitas: Expedit ut unus moriatur homo pro populo etc.) agebant, et Christus qui seipsum pro nobis tradidit ad dispensandam remissionem nostram. Unde ait: {t. 1: Erfurt, f. 108rb; facsim., p. 217b} Sic facietis quomodo fecit et prius. Et rogante pro eo sacerdote, propicius erit Dominus. Christus enim factus est pro nobis propiciatio in sanguine suo. Pro ipsis enim crucifixoribus oravitat: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
ar Cf. Io. 15, 22.
as Io. 11, 50.
at Cf. Lc. 23, 34.
immolatoque vitulo in conspectu
interl.| beneplacito
Domini
Numérotation du verset Lv. 4,16 
inferet sacerdos qui unctus {t. 1: Erfurt, f. 108rb; facsim., p. 217b} est
interl.| oleo letitie, pre consortibus suisau
au Cf. Ps. 44, 8.
ex20 sanguine eius
20 ex] de Weber
interl.| de sanguine Christi cornua altaris, id est brachia crucis, respersa sunt
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,17 
tincto digito
interl.| quod expositum est, non exponas, actum ne agas
aspergens septies contra velum
Numérotation du verset Lv. 4,18 
ponetque de eodem sanguine
interl.| quod est genus humanum quod sanguine Christi aspersum est et redemptum, quo Christus quotidie salvat et redemit
in cornibus altaris
interl.| quatuor virtutibus
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,19 
omnemque eius adipem tollet
interl.| ut supra
et adolebit super altare
interl.| fidem crucis
Numérotation du verset Lv. 4,20 
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius
interl.| aperte ostendit hec eodem modo esse facienda et intelligenda
et rogante pro eis sacerdote
interl.| Christo qui interpellat pro nobis
propitius erit eis21 Dominus
21 eis] om. Weber
interl.| Pater
Numérotation du verset Lv. 4,21 
ipsum autem vitulum efferet extra castra
interl.| quia extra portam passus est Christus; exeundum est ergo   extra castra et portandum improperium eiusav
av Cf. Hbr. 13, 12-13.
atque comburet
interl.| quia Christus igne passionis assatus
sicut et priorem vitulum quia est pro peccato22 multitudinis
22 est – pro peccato] inv. Weber
interl.| Synagoge vel humani generis
marg.| VITULUM  EFFERET etc. HESYCHIUS. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda presentia, nihil enim precipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.
Numérotation du verset Lv. 4,22 
si peccaverit princeps
interl.| qui plus commititur, ab eo plus exigitur
interl.| sapientia preditus qui ignorare non debet
et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Numérotation du verset Lv. 4,23 
et postea intellexerit peccatum suum,
interl.| per se vel per alium
interl.| aliter non penitet
offeret
interl.| pro peccato
hostiam
interl.| non holocaustum
Domino hircum
interl.| tamquam maiorem hostiam pro maiori peccato
interl.| Septuaginta: chimarrum
interl.| quia sacrificum pro peccato
marg.| HIRCUM. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam penitentiam: quanto enim quis intellectu prevalet, tanto, si peccat, pro maiori culpa maiorem penam sustinet.
de capris immaculatum
interl.| Immaculatam oportet esse penitentiam, id est sine peccato, cuius penitet ne vel voto vel facto se ad aliud inclinet.
marg.| SI  PECCAVERIT  PRINCEPS etc. HESYCHIUS. Sicut in spontaneis sacrificiis, secundum differentias conversationum ordinavit sacrificiorum, ita pro peccatis quoque sacrificia ipsis iubet esse equalia, quorum magnitudo non modo ex peccato, sed ex persona peccantium ponitur. Servus enim sciens voluntatem domini sui et non faciens, vapulabit multis, nesciens paucis, quia cui plus commititur, plus ab eo exigituraw. Hic est princeps qui, si peccaverit, hircum offeret. Si quis autem de populo, id est idiota vel popularis non qui disctinctus est, forte ad meditandam legem Domini (Nam hic quoque princeps est) pro minori peccato capram offert. Hircus masculini generis, capra femini: vim distinguit sacrificii. Septuaginta chimarrum vel chimarram in Greco, quo Latine interpretatur hedum ex capris masculum scilicet et capram de hedis femellam. Chimarrus vero et chimarra fetus caprarum sunt chimarrini, qui circa tempus nascuntur hyemis: pariunt enim bis, scilicet hyeme et estate. In hyeme significatur tristitia penitentie: penitens enim in tristitia et fletu filios facit; sed non sunt a sacrificio alieni. Chimarros ergo offerunt penitentes utpote fluctuantes et variis peccatum fluctibus repugnantes; qui si perseraverint, nec desperantes velut in tempestate gubernacula reliquerint, liberabuntur. Undeax: Orate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato: hyeme penitentia designatur, sabbato otium bonorum. Sabbatum enim ad otium malorum datum est.
aw Cf. Lc. 12, 47-48.
ax Mt. 24, 20.
marg.| ORIGENES. Moraliter. Princeps iste potest dici vis rationis, que intra nos est, que si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamusay: Vos estis sal terre. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet, nisi ut proiiciatur foras et conculcetur ab hominibus.
ay Mt. 5, 13.
Numérotation du verset Lv. 4,24 
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
marg.| PONET  MANUM  SUAM etc. Per semetipsum peccatum manifestans et offerens confessionem suam: ipse autem, iuxta Septuaginta, non occidit, sed alii; quia illi est {t. 1: Erfurt, f. 108va; facsim., p. 218a} necessarium aliorum auxilium, ut penitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere precipitur, ait enim:   Cumque immolaverit eum etc., nec addit qui   immolare debeat, licet enim in sacrificio penitentie alterius uti adiutoriis, ut Iacobusaz: «Orate pro invicem ut salvemini».
az Iac. 5,, 16.
in {t. 1: Erfurt, f. 108va; facsim., p. 218a} loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.
interl.| in conspectu Domini peccatum necesse est confiteri; undeba: «Delictum meum cognitum tibi feci».
ba Ps. 31, 5.
marg.| UBI  SOLET etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum penitentia et fortia iustorum opera.
Numérotation du verset Lv. 4,25 
Tinget
interl.| opus passionis implens per quam penitentiam profecit
sacerdos
interl.| Christus
digitum in sanguine hostie
interl.| Christi pro nobis immolati
pro peccato tangens cornua
interl.| crucem; undebb: «Cornua in manibus eius»; vel angelicas virtutes humanis altiores.
bb Hab. 3, 4.
altaris holocausti
interl.| Dominici corporis
marg.| CORNUA etc. Super crucem offeruntur primitie sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est.
et reliquum fundens ad basim eius
interl.| homines expiandos
marg.| ET  RELIQUUM  FUNDENS . Omnem scilicet penitentiam evangelice predicationi tribuens, cuius intentio est ut se corrigat et salvetur qui penitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenterbc: Penitentiam agite: appropinquabit enim regnum celorum.
bc Mt. 3, 2; 4, 17.
Numérotation du verset Lv. 4,26 
adipem
interl.| ut omnem desiderium penitentis sursum aspiciat: tunc enim penitentia offerentis in sacrificio pacificorum potest reputari.
interl.| reliquum vero remanebit sacerdotibus ad edendum
vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
interl.| HESYCHIUS. Quecumque in utroque sacrifico communia sunt, communiter intelligenda sunt.
rogabitque
interl.| sacerdos scilicet
interl.| Non enim sumus idonei dimittere peccata nobismet ipsis: Christus enim nobis propiciationem acquirit.
pro eo et pro peccato eius et23 dimittetur ei
23 et] ac Weber
interl.| finalem causam supponit eorum scilicet que supradicta sunt
Numérotation du verset Lv. 4,27 
quod si peccaverit anima
interl.| una
per ignorantiam
interl.| que non occupatur in meditationem legis
de populo terre ut faciat quicquam de24 his que Domini lege prohibentur
24 de] ex Weber
interl.| Non dicit quod si prevaricaverit in uno, omnium reus efficitur vel sit.bd
bd Cf. Iac. 2, 10.
atque delinquat
marg.| QUOD  SI  PECCAVERIT etc. ORIGENES.   Faciens unum ab omnibus mandatis   Domini , quod non fiet. Diu me in hoc sermone stupor attonitum tenuit. Non enim consequenter dictum video quod   si peccaverit anima , et   fecerit unum ex mandatis   Domini , quod non fiet. Si enim mandatum   Domini est, quomodo fieri non debuit, cum mandata ut fiant sint data? Video tamen omnes interpretes similiter protulisse. Non est ergo error interpretationis, sed sensus profundus. Mandata enim   Domini quedam data sunt ut fiant, quedam ut non fiant; sed que fieri debent, necessitas poposcit humana, ut illis inserta essent que fieri non debent. Agnus immolari in Pascha iubetur, non ut agni hostiam per singulos annos requireret Deus, sed ut designaret agnum debere immolari «qui tollit peccata mundi25«be. Hoc ergo voluit, illud noluit. Undebf: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum etc.? Mandavit tamen quomodo hec fieri deberent. Qui hec carnaliter obtulerit,   anima est   de populo terre , que peccat nolens, faciendo unum de mandatis   Domini quod non fiet. Et cum notum fit ei peccatum, munus adducit ante Dominum, cum cognoverit quod Deus non querit tale sacrificium, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, et mavult Deus misericordiam quam sacrificium. Adducit munus suum cum agnoscit immolare sacrificium laudisbg.
be Io. 1, 29.
bf Is. 1, 11.
bg Cf. Ps. 49, 14.
25 peccata] sic Rusch
marg.| DE  POPULO  TERRE etc. ORIGENES. Ad distinctionem eius qui non est de terra. Neque enim potest hoc convenire illi qui dicebatbh: Nostra conversatio in celis est etc. Anima enim non est de populo terre, que nihil habet cum terra, qui in celis conversatur, «ubi Christus est in dextera Dei sedens»bi, que cupit dissolui et esse cum Christobj, sed manere in carne propter nos necessarium ducit.
bh Phil. 3, 20.
bi Col. 3, 1.
bj Cf. Phil. 1, 23.
Numérotation du verset Lv. 4,28 
et cognoverit peccatum suum offeret capram
interl.| chimarram
immaculatam
interl.| mediocrem penitentiam
interl.| ut a peccato abstineat dum peccatum mundat
Numérotation du verset Lv. 4,29 
ponetque manum
interl.| id est operationem addat statim prime cogitationi penitentie
super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
interl.| ut suscipiatur quasi in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 4,30 
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,31 
omnem autem adipem auferens26 {t. 1: Erfurt, f. 108vb; facsim., p. 218b} sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque
26 adipem auferens] inv. Weber
interl.| His oblatis, penitentia nostra et oblatio non sufficit, nisi sacerdos magnus oret pro nobis.
pro eo et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 4,32 
si27 autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
27 si] sin Weber
interl.| qui simplex in populo est
interl.| quia per simplicitatem peccavit
scilicet immaculatam
interl.| ut penitentia sit munda
marg.| SI  AUTEM  DE  PECORIBUS etc. HESYCHIUS. Oblationi capre quam offerunt qui de populo sunt, ovem coniunxit. In populo enim possunt esse simplices aliqui, quibus conveniat sacrificium ovis, quod in holocausti sacrificiis et pacificorum demonstratur. Non enim solum princeps, id est scientia sublimior, vel popularis, sed si quis est in {t. 1: Erfurt, f. 108vb; facsim., p. 218b} populo simplex, si forte peccaverit, penitere debet ad redemptionem peccati. Ideo autem non arietem, sed feminam offerri precepit, quia popularibus sacrificium feminarum deputavit. In his evidenter contestans, ut princeps qui scientia preminet non solum exhibeat simplicitatem columbe, sed et serpentis astutiambk. Qui vero in populo est quamvis simplex, si forte peccet, non ignoscitur ei nisi per oblationem penitentie peccatum diluerit. Cetera expositione non indigent. Cum enim pro peccato sacrificium fit, de capra et ove similia precipit.
bk Cf. Mt. 10, 16.
Numérotation du verset Lv. 4,33 
ponet manum super caput eius
interl.| exposita non exponas: «Grandis enim tibi restat via»bl.
bl 3Rg. 18, 45.
et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum28 hostie
28 cedi holocaustorum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,34 
sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,35 
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps29 qui immolatur pro pacificis30 cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei31.
29 adeps] + arietis Weber
30 pacificis] + et Weber
31 ei] illi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_4)

Notes :