Capitulum 8
Numérotation du verset
Lv. 8,1
Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,2
tolle Aaron cum filiis suis et2 vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes
2 et]
om. Weber
canistrum
cum azymis
Numérotation du verset
Lv. 8,3
et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset
Lv. 8,4
fecit Moyses ut Dominus imperaverat3 et congregata4 omni turba ante fores
3 imperaverat] imperarat
Weber
|
4 et congregata] congregataque
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,5
ait: Iste est sermo
quem iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset
Lv. 8,6
statimque obtulit Aaron
et filios eius
cumque lavisset eos.
Numérotation du verset
Lv. 8,7
Vestivit pontificem
subucula linea
accingens eum balteo
et induens eum5 tunica hyacinthina6
5 eum]
om. Weber
|
6 hyacinthina] + et
Weber
|
desuper
humerale
imposuit
Numérotation du verset
Lv. 8,8
quod astringens
cingulo
aptavit rationale7 in quo erat doctrina et veritas
7 rationale] rationali
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,9
Cidarim8
8 Cidari
Rusch
] Cidarim
Weber
quoque texit caput
et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam
in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus
Numérotation du verset
Lv. 8,10
tulit et unctionis oleum quo linivit9 tabernaculum cum omni supellectili sua
9 linivit] levit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,11
cumque sanctificans
aspersisset altare septem vicibus unxit
illud et omnia vasa
eius labiumque10
10 labiumque] labrumque
Weber
cum basi
sua sanctificavit oleo
Numérotation du verset
Lv. 8,12
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Numérotation du verset
Lv. 8,13
filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque11 tunicis lineis et cinxit balteis12 imposuitque mitras ut iusserat Dominus
11 consecravit vestivitque] vestivit
Weber
|
12 balteis] balteo
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,14
obtulit et vitulum
pro peccato cumque super caput
eius posuisset13 Aaron et filii eius manus suas
13 posuisset] posuissent
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,15
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua
altaris
per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum14 ad fundamenta eius
14 sanguinem reliquum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,16
adipem
vero15 qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
15 vero] autem
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,17
vitulum cum pelle et16 carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus
16 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,18
obtulit et arietem
in holocaustum super cuius caput
cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas
Numérotation du verset
Lv. 8,19
immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris17
17 circuitum altaris]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,20
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Numérotation du verset
Lv. 8,21
lotis prius intestinis et pedibus
totumque simul arietem incendit super altare
eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei
Numérotation du verset
Lv. 8,22
obtulit et arietem secundum in consecratione18 sacerdotum posueruntque super caput eius19 Aaron et filii eius manus suas
18 consecratione] consecrationem
Weber
|
19 eius] illius
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,23
quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule
dextere
Aaron et pollicem manus
eius dextere similiter et pedis.
Numérotation du verset
Lv. 8,24
Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum
auricule singulorum dextere et pollices,
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare
per circuitum.
Numérotation du verset
Lv. 8,25
Adipem
vero et caudam
omnemque pinguedinem que operit intestina reticulum20 iecoris et duos renunculos21 cum adipibus suis et armo dextro separavit
20 reticulum] reticulumque
Weber
|
21 renunculos] renes
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,26
tollens autem de canistro
azymorum quod erat coram Domino
panes22 absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
22 panes] panem
Weber
posuit super adipes et armum dextrum
Numérotation du verset
Lv. 8,27
tradens simul omnia Aaron
et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
Numérotation du verset
Lv. 8,28
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino23
23 Domino] Domini
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,29
tulitque24 pectusculum
24 tulitque] tulit et
Weber
elevans
illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus.
Numérotation du verset
Lv. 8,30
Assumensque unguentum
et sanguinem
qui erat in altari25
25 in altari
Cor3
(hebr.)
Rusch Weber
] super altare
M*
ΘHG²
Cor2
(antiqui)
Cor3
(moderni)
aspersit
super Aaron26
26 super Aaron] in altari
praem.
ΛLH*
et vestimenta eius
et super
filios illius27 ac vestes28
27 illius
Rusch Weber
] eius Π ΣM ΘAG ΨBFM
|
28 vestes] + eorum
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 8,31
cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens: coquite
carnes ante fores tabernaculi
et ibi comedite eas panes
quoque consecrationis
edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus29 dicens Aaron et filii eius comedent eos
29 Deus]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,32
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Numérotation du verset
Lv. 8,33
de ostio quoque tabernaculi non exibitis
septem diebus usque ad diem
quo implebitur30 tempus consecrationis
30 implebitur] complebitur
Weber
vestre septem enim diebus finitur consecratio
Numérotation du verset
Lv. 8,34
sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur
Numérotation du verset
Lv. 8,35
die ac nocte
manebitis in tabernaculo
observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est
Numérotation du verset
Lv. 8,36
fecerunt31 Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.
31 fecerunt] feceruntque
Weber
Capitulum 8
Numérotation du verset
Lv. 8,1
{t. 1: Erfurt, f. 113rb; facsim., p. 227b} Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,2
tolle Aaron cum filiis suis et2 vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes
2 et]
om. Weber
marg.|
DUOS
ARIETES. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem
duo arietes
immolantur, quia Christus bis nobis mysteria sue passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cena comedit. Secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.
canistrum
interl.|
vas perplexo vimine factum, et Scripturam significat, que multiplici sententiarum conficitur textura.
cum azymis
interl.|
divina sapientia «in
azimis
sinceritatis et veritatis»a
a 1Cor. 5, 8.
Numérotation du verset
Lv. 8,3
et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi
interl.|
Hoc factum est quando predicantibus apostolis, una die crediderunt cinque milia post resurrectionem, alia die duo milia.
marg.|
ET
CONGREGABIS
. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et precepisset, convocatur tamen synagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote presentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui prestantior est omni populo, doctior, sanctior, virtute eminentior, ille deligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? Tunica, et precinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem, vel, ut alibi legimus, interiorem. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Iesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Iesus, id est lex et Evangelium convenire debeant. Dicunt alii quod Iesus precepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat, Iesus vero iracundiam resecat; et cum lex prohibet adulterium, Iesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intro huius intelligentie angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille quem tunc ordinabat Moyses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et carnis, quia incircumcisus esse non poterat; habebat ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentie spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia opera vel sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erantb: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit, et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hec interior, eam vero que foris est legis tunicam noluit, quia unam Iesus et ipsam interiorem habere permittit.
b Gal. 5, 2.
Numérotation du verset
Lv. 8,4
fecit Moyses ut Dominus imperaverat3 et congregata4 omni turba ante fores
3 imperaverat] imperarat
Weber
4 et congregata] congregataque
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,5
ait: Iste est sermo
interl.|
evangelicus; unde Petrusc: Hoc est verbum quod annuntiatum est vobis, evangelica scilicet mysteria
c 1Pt. 1, 25.
quem iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset
Lv. 8,6
statimque obtulit Aaron
interl.|
Christus qui offertur Patri; unde Danield: Oblatus est in conspectu eius, qui nobiscum et propter nos offertur
d Dn. 7, 13.
et filios eius
interl.|
qui imitantur eum; undee:"Imitatores mei estote, sicut et Christi".
e 1Cor. 4, 16; 11, 1.
cumque lavisset {t. 1: Erfurt, f. 113va; facsim., p. 228a} eos.
interl.|
quia hec oblatio per Christum celebratur: baptisatus est enim Christus ut aqua baptismi sanctificaretur.
marg.|
CUMQUE
LAVISSET etc. HIERONYMUS. Iam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi loti, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum enim novum in utres novos mittiturf. Moyses lavat, id est lex. Undeg: «Habent Moysen et prophetas: audiant eos». Ab Adam usque ad Moysen omnes peccaverunth. Preceptis Dei lavamur, et parati in adventum Christi, tunicas pelliceas deponimus, ut induamus vestem lineam, nihil in se mortis habentem, sed totam candidam, ut de baptismo surgentes, stringamus lumbos in veritatei, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Undej: «Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata». Post feminalia et lineam tunicam, induimur hyacinthina veste, de terra conscendentes ad alta. Hec est subucula, iuxta Septuaginta, que sublimium rationem significat tantum patere maioribus atque perfectis. Hanc habuerunt Prophete, Moyses et Aaron et omnes quibus diciturk: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Non sufficit prior ablutio peccatorum, baptismi gratia, secretior doctrina, nisi habeamus opera, id est superhumerale, quod rationali copulatur, ut non sit laxum nec dissolutum. Ratio enim operibus et opera ratione indigent, ut quod mente concipimus opere perpetremus.
f Mt. 9, 17; Mc. 2, 22; Lc. 5, 38.
g Lc. 16, 29.
h Cf. Rm. 5, 14.
i Cf. Eph. 6, 14.
j Ps. 31, 1.
k Is. 40, 9.
marg.|
ORIGENES. Lavet te Moyses, id est lex que te lavat et diluit sordes tuas. Lex sacerdotes consecrat. Non potest esse sacerdos, quem lex non constituit. Si lotus fueris per Moysen, poteris pervenire ad indumenta que profert Moyses. {t. 1: Erfurt, f. 113va; facsim., p. 228a} Sed non solum indumentis opus est ad sacerdotales infulas, verum et cingulis. Tunicis pelliceis indutus est Adam et uxor eius: talibus peccatorem indui oportebat, que essent mortalitatis indicia, quam peccando contraxerat, et fragilitatis que ex corruptione carnis veniebat. Sed si ab his purgatus fueris per legem Domini, induet te Moyses indumento incorruptionis, ut nusquam appareat turpitudo tua et absorbeatur mortale hoc a vital. Videamus quali ordine pontifex constituatur.
l 2Cor. 5, 4.
Numérotation du verset
Lv. 8,7
Vestivit pontificem
interl.|
precedentia communia sunt Aaron et filiis eius, id est Christo et nobis: hec autem soli Deo et vero sacerdoti conveniunt
vestivit pontificem
etc.
marg.|
VESTIVIT
.
HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Discamus prius communes sacerdotum vestes atque pontificum. Lineis feminalibus, que ad genua5 verenda celantur, quorum superior pars sub umbilico vehementer astringitur, ne dum expediti victimas mactant, onera portant, casu femora revelentur, et pateat quod opertum est. Inde etiam gradus altaris ascendere prohibentur, ne ascendentium verenda conspiciat inferior populus. Hec, secundum Iosephum, de bisso retorta propter fortitudinem texebantur, et incisa consuebantur, quia in tela non potest fieri huiusmodi opus.
5 genua] genu
cacogr. Rusch
marg.|
HIERONYMUS. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Iosephus vocat bissinam: hec adheret corpori, ita arta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas, quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulcritudinem, et nudorum celeritatem, que dicitur linea.
marg.|
Tertium cingulum, serpentis pelli quam in estate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpure, et hyacinthi, et bissi, propter decorem et fortitudinem, ita polimite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non textas, sed additas putes. Hoc baltheo inter umblicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem, et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in levum humerum retorquetur.
marg.|
IDEM. Quartum est rotundum pileolum, quod Greci et nostri thyaram, nonnulli galerum vocant. Non habet acumen in summo, nec totum usque ad comas caput tegit; sed tertiam partem a fronte nudam relinquit; vitta ne labatur constrictum; byssinum, et sic fabre lintheolo opertum, ut nulla sint foris acus vestigia. His quatuor tam sacerdotes utuntur quam pontifices. Quatuor reliqua proprie pontificum sunt. Primum quod et hic quintum, tunica talaris, tota hyacinthina eiusdem coloris habens assutas manicas, qua induitur, apertura, quod vulgo capitium dicitur, oris firmissimis ne rumpatur. In inferiori vero parte, septuaginta duo tintinnabula sunt, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus, quibus cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum, et inter duo mala unum tintinnabulum, ut cum pontifex in Sancta Sanctorum ingreditur, sit vocalis totus: si hoc non fecerit, statim moriturus.
marg.|
Sextum Hebraice ephoth, id est superhumerale: ubicumque enim in Exodo vel in Levitico superhumerale legitur, in Hebreo ephoth habetur. Samuel tamen levita adhuc parve etatis, et David ante arcam ephot portavit. Sed aliud est ex hyacintho, bisso, cocco, purpura, auroque contextum; aliud in similitudine sacerdotum simplex et lineum. Auri lamine, id est bractee, mira tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hyacinthi, cocci, purpure, et stamine byssi, unde efficitur palliolum vermiculate pulcritudinis et miri fulgoris in modum Caracallarum, sed sine cucullis. Contra pectus nihil texitur, locus rationali relinquitur. In utroque humero singuli lapides clausi, auro astricti, qui Hebraice dicuntur soom, ab Aquila et Symacho et Theodotione onichini; a Septuaginta: smaragdi. Iosephus sardios vocat, cum Hebreo consentiens, ut colorem lapidum vel patriam demonstret. In singulis sena Patriacharum nomina, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextero humero filii Iacob maiores, in levo minores, ut pontifex Sancta Sanctorum ingrediens, populum pro quo rogaturus est, in humeris portet.
marg.|
Septimum parvulum est, sed omnium sanctissimum est: Hebraice lyosin, Grece logion, Latine rationale dicitur. Pannus est brevis auro et quatuor textus coloribus, quibus et superhumerale, habens palmi magnitudinem per quadrum, duplum, ne rumpatur. Intexti sunt ei duodecim lapides mire magnitudinis et pretii per quatuor ordines singulis versiculis terni lapides. In primo, sardius, topasius, smaragdus. In secundo, carbunculus, saphirus, iaspis. In tertio ligurius, qui forsitan et hyacinthus, achathes, et ametistus. In quarto, crisolitus, onichinus, berillus. In singulis, secundum etates duodecim tribuum scripta sunt nomina. De his lapidibus in Apocalypsi fruitur Hierusalem celestis: horum nominibus vel specie, ordo virtutum vel diversitas indicatur. Per quatuor rationalis angulos, quatuor anuli aurei, habentes contra se in superhumerali alios quatuor, ut anulus contra anulum veniat, et sibi vittis copulentur hyacinthinis. Ne autem magnitudo et pondus lapidum {t. 1: Erfurt, f. 113vb; facsim., p. 228b} stamina rumpat, auro ligati sunt et inclusi. Catene quoque ex auro fiunt, que ob pulcritudinem fistulis aureis teguntur, et habent in rationali supra duos anulos maiores, qui uncinis aureis superhumeralis nectuntur, et deorsum duos alios. Nam post tergum in superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant anuli aurei, qui cum rationalis aureis anulis coniungebantur, ut rationale superhumerali coniungeretur, et una textura videntibus putaretur.
marg.|
Octava est lamina aurea in qua scriptum est nomen Domini quatuor Hebraicis litteris Ioth
,
He
,
Vau
,
Heth
, quod apud illos ineffabile dicitur. Hoc super pileolum lineum omnium commune sacerdotum in pontifice additur, ut vitta hyacinthina constringatur in fronte, totamque pontificis pulcritudinem Dei nomen coronet et protegat.
marg.|
Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa ut sint in singulis omnia.
marg.|
HIERONYMUS. Hebrei quatuor colores ad quatuor elementa referunt ex quibus universa subsistunt. Bissum terre deputant, quia ex terra gignitur. Purpuram mari, quia eius cochleis tingitur. Hyacinthum aeri, pro similitudine coloris. Coccum que Hebraice thorach, id est vermiculus igni et etheri. Periustum enim esse commemorant, ut pontifex Creatorem non solum pro Israel, sed pro toto mundo roget qui ex terra et aqua et aere et igne constat: hec enim omnium sunt elementa. Unde primum lineum est vestimentum, terram significans. Secundum hyacinthinum, aerem demonstrans qui de terrenis paulatim ad excelsa sustollitur; et vestis hyacinthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem de celis usque ad terram fusum. Quod supradicti colores auro intexti sunt, id figurare volunt quod vitalis calor, et divini sensus providentia penetrat universa.
marg.|
ORIGENES. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, invenio octo esse species que pontifici preparantur. Hic vero tantummodo septem: octava enim emissa est, que est campestre, vel, ut alibi legimus, feminalia linea. Sed forte quia in hoc genus indumenti indicium est castitatis, quo femora operiuntur, vel renes constringuntur, non semper in illis sacerdotibus he partes erant constricte. Aliquando enim de posteritate generis indulgetur. Sed in sacerdotibus Ecclesie aliud video sacramentum. Possunt enim in Ecclesia filios generare. Undem: «Filioli mei, quos iterum parturio» etc. Et alibin: Nam et in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. In huiusmodi generationibus aliquando feminalibus utuntur, et abstinent, cum se vident in auditoribus fructum habere non posse, in quibus semen periret, nec sobolem faceret. Cum ergo incapaces vident, aut simulatos et hypocritas imponunt campestre, utuntur feminalibus, ne sanctum detur canibus, et margarite ponantur ante porcoso.
m Gal. 4, 19.
n 1Cor. 4, 15.
o Cf. Mt. 7, 6.
subucula linea
interl.|
veste immortalitatis
accingens eum balteo
interl.|
ut lumbi in veritate stringanturp et turpitudo peccatorum celetur
p Cf. Eph. 6, 14.
et induens eum6 tunica hyacinthina7
6 eum]
om. Weber
7 hyacinthina] + et
Weber
interl.|
Hec est propria pontificis, et significat sublimium tantum rationem patere perfectis.
desuper
interl.|
Septuaginta: Posuit super illum yponidem (in plerisque: yphonidem, alias: ypoditim), et cinxit illum secundum habitum yponidis, et constrinxit illum ad eam.
marg.|
ET
INDUENS
EUM
TUNICA. Septuaginta:
Induit tunicam
et precinxit zonam et vestivit eum ypoditim. Incarnationem Christi exequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam;
tunicam
terrenum appellavit, quia de terra est; ypoditim celestem, quia ypoditis poderis est. Et
hyacinthina
s, qui est color celestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit.
marg.|
HIERONYMUS. In
tunica hyacinthina
, mala Punica et tintinnabula, quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus eius et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quicquid agit, quicquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur nec pontifex est.
interl.|
opera
interl.|
id est «iugum» Christi «suave»q, id est evangelica vita quam ipse demonstrans super humeros portabat, de qua aitr: «Tollite iugum meum super vos, et discite» etc.
q Mt. 11, 30.
r Mt. 11, 29.
imposuit
marg.|
HUMERALE
IMPOSUIT. Imponit Moyses pontifici superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicia sunt. Vult ergo pontificem esse in operibus ornatum. Non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit, magnus vocabiturs.
s Mt. 5, 19.
marg.|
HIERONYMUS.
SUPERHUMERALE. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onichinos qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemispheria, quorum aliud super terram, aliud sub terra, vel solem et lunam qui desuper rutilant.
marg.|
HIERONYMUS. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad predicationem missi sunt nomina continentes. Vel littera et spiritus, in quibus omnia legis mysteria: a dextris spiritus, a sinistris litterat. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcer ordo ipso habitu sacramenta significans, in humeris opera, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes.
t Cf. 2Cor. 3, 6.
Numérotation du verset
Lv. 8,8
quod astringens
interl.|
ut sibi coherentia auxilientur: ratio enim operibus et opera indigent ratione.
cingulo
interl.|
zona qua sacerdotis pectus artatur et linea tunica, id est terra et oceanus putatur
interl.|
incarnationis mysterio qua succincti et confortati sumus.
marg.|
QUOD
ASTRINGENS
CINGULO. ORIGENES. Cinxit eum secundum facturam humeralis. Iam superius dixerat: Cinxit eum zona super tunicam. Quod est illud duplex cingulum? Constrictus in verbo sit, in opere expeditus ad omnia, nihil habeat remissum, nihil dissolutum. Accinctus sit animi virtutibus, constrictus sit a corporalibus vitiis, nullum anime lapsum, nullum corporis timeat: utroque cingulo semper utatur, ut sit sanctus corpore et spiritu. Secundum facturam humeralis cingitur, quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur.
aptavit rationale8 in quo {t. 1: Erfurt, f. 114ra; facsim., p. 229a} erat doctrina et veritas
8 rationale] rationali
Weber
interl.|
ut sibi coherentia auxilientur: ratio enim operibus et opera indigent ratione.
interl.|
ut doceat quod mente concepit
marg.|
APTAVIT
RATIONALE etc. HIERONYMUS. Rationale in medio positum, terram indicat, que instar puncti, cum omnia in se habeat, a cunctis vallatur elementis.
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 114ra; facsim., p. 229a}
ORIGENES. Imposuit super eum logion, quod est rationale, et super logion manifestationem et veritatem. Non sufficit pontifici habere sapientiam et scire omnium rationem, nisi possit populo manifestare que novit. Ideo imponitur rationali manifestatio, ut possit respondere omni poscenti se rationem de fide et veritate. Superponitur et veritas; ut non illa astruat quod proprio cogitaverit ingenio, sed quod veritas habet. Addendus est alius ornatus, unde necesse est ut accipiat coronam: accipit ergo cidarim, quod est operimentum vel ornamentum capitis. Post hec superponitur mitra ante faciem, id est a fronte pontificis, lamina aurea sanctificata, in qua sculptum est vocabulum Dei. Sed iste ornatus capitis, in quo positum est nomen Dei, post illa quibus inferiora corporis membra fuerant exornata, superponitur. Super omnia enim que de mundo vel de creaturis sentiri vel intelligi possunt, scientia Dei tamquam omnium autoris excellit. Et quia ipse caput omnium, ideo ornatus iste capiti superponitur super omnia: nihil enim post hec adiicitur capiti pontificis.
marg.|
HIERONYMUS. Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim lapides habet, et quatuor ordines, id est quatuor virtutes: prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam, que sibi herent; et dum mutuo miscentur, duodenarium faciunt. Vel quatuor Evangelia oculis plenau et mundum illuminantia. In uno quatuor et in quatuor singula. Unde doctrina et veritas in pectore sacerdotis est. Cum quis involutus est veste multiplici, consequens est ut veritatem quam corde retinet, sermone proferat. Ideo rationale est et veritas, id est scientia est, ut noverit que docenda sunt; et manifestatio atque doctrina, ut possit manifestare que mente concepit. Ante superhumerale, post rationale. Undev: «A mandatis tuis intellexi». Prius facimus, post docemus, ne doctrina cassis operibus destruatur. Seminate in iustitia, metite fructum vite, illuminate vobis scientiamw. Prius seminandum, et post fructum metendum est, ut nobis scientiam vendicemus. Nec hoc sufficit nisi ratio operibus et opera hereat rationi, et his precedentibus, doctrina et veritas sequatur.
u Cf. Apc. 4, 6.
v Ps. 118, 104.
w Cf. Os. 10, 12.
marg.|
IDEM. Duodecim lapides vel zodiacum circulum, vel duodecim menses, et in singulis versibus singula tempora, et ternos menses. Pulcre autem quod in medio est appellatur rationale. Ratione enim cuncta sunt plena, et terrena celestibus herent. Immo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de celi cursu et ratione descendit. Unde rationale cum ephoth stringitur. In rationali manifestatio et doctrina vel veritas, quia in Dei ratione numquam mendacium est, et ipsa veritas multis signis et argumentis monstratur. Unde factum est, ut rationem solis et lune, anni, mensium et temporum et horarum, tempestatum, serenitatis et ventorum, et rerum omnium nosceremus, accipientes a Deo insitam sapientiam, ipso habitatore et doctore, domicilii sui et fabrice nobis scientiam demonstrante.
Numérotation du verset
Lv. 8,9
Cidarim9
9 Cidari
Rusch
] Cidarim
Weber
interl.|
iuxta Septuaginta: mitram
interl.|
Super omnia cidaris et vitta hiacinthina celum monstrant.
quoque texit caput
interl.|
Christi
caput
est Deus
et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam
interl.|
dignitatem incarnati verbi, qui noster sacerdos factus est
marg.|
POSUIT
LAMINAM. HIERONYMUS. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, que semper est ei cum Patre. Unde laminam super cidarim imposuit.
marg.|
HIERONYMUS. Imperfecta sunt omnia nisi currui queratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis Evangelii auro legis; tunc iuxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau, nunc portantes crucem dicimusx: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine» etc.
x Ps. 4, 7.
marg.|
Auri lamina in fronte pontificis et nomen inscriptum omnia que super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Iustum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis, ubi non pro liberis, parentibus et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.
in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus
Numérotation du verset
Lv. 8,10
tulit et unctionis oleum quo linivit10 tabernaculum cum omni supellectili sua
10 linivit] levit
Weber
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 114rb; facsim., p. 229b}
TULIT
ET
UNCTIONIS etc. Ipse est Filius Dei qui ungit et qui ungitur, unguens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illudy: «Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie» etc. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiamz: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me etc. Que autem Pater et Spiritus sanctus, hec eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.
y Ps. 44, 8.
z Is. 61, 1.
Numérotation du verset
Lv. 8,11
cumque sanctificans
marg.|
SANCTIFICANS
.
ORIGENES. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam, id est per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Undeaa: Ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam etc.
aa Cf. Eph. 3, 10.
aspersisset altare septem vicibus unxit
interl.|
quia tota unctio est plenitudo Spiritus qui in septem operationibus designatur
illud et omnia vasa
interl.|
apostolos et imitatores eorum, sicut de Paulo diciturab: Vas electionis est iste mihi.
ab Act. 9, 15.
eius labiumque11
11 labiumque] labrumque
Weber
interl.|
vel:
labrum
cum basi
interl.|
Penitentia, que est in baptismo superposita, quia gratiam eius quam sepe labefactamus per penitentiam erigimus et fulcimus.
sua sanctificavit oleo
Numérotation du verset
Lv. 8,12
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
marg.|
FUNDENS
SUPER
CAPUT etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem. Unde aitac: «Unxit te, Deus, Deus tuus» etc. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.
ac Ps. 44, 8.
Numérotation du verset
Lv. 8,13
filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque12 tunicis lineis et cinxit balteis13 imposuitque mitras {t. 1: Erfurt, f. 114rb; facsim., p. 229b} ut iusserat Dominus
12 consecravit vestivitque] vestivit
Weber
13 balteis] balteo
Weber
marg.|
FILIOS
QUOQUE etc. ORIGENES. Attende differentiam minorum sacerdotum ad maiores. Istis non dantur bina indumenta neque humerale neque rationale, neque capitis ornatus, sed tantum cidaris et zona que tantum tunicam stringat. Accipiunt ergo sacerdotii gratiam, et funguntur officio, sed non ut ille qui humerali est ornatus et rationali, qui manifestatione et veritate splendet, qui lamine auree ornamento decoratur. Arbitror ergo aliud esse in sacerdotibus fungi officio, aliud instructum esse moribus et ornatum. Quivis enim potest solenni ministerio fungi ad populum, pauci autem sunt qui ornati moribus, doctrina, sapientia, ad manifestandum veritatem idonei, et qui scientiam fidei non sine ornamento sensuum et assertionum fulgore depromant, quod auree lamine capiti impositus designat ornatus. Unum igitur est sacerdotii nomen, sed non una pro vite merito vel anime virtutibus dignitas. In his ergo que lex divina dicit, velut in speculo inspiciat se quisque sacerdos, si videat se in omnibus supradictis ornatum et in scientia et in actibus vel in doctrina talem ac tantum se sciat summum sacerdotium non solum nomine, sed et meritis obtinere. Alioquin inferiorem sibi gradum positum noverit, etiam si primi nomen acceperit.
marg.|
VESTIVITQUE
TUNICIS. Filiis Aaron similes tunice et zone, vel balthei et cidares vel mitre imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite: lumbi enim precinguntur in veritate, que est Christus, et induuntur lorica iustitiead; Christus autem iustitia est, sicut et galea salutisae, ipse enim est salutare Dei.
ad Eph. 6, 14.
ae Eph. 6, 17.
Numérotation du verset
Lv. 8,14
obtulit et vitulum
interl.|
Christum
pro peccato cumque super caput
interl.|
divinitatem: hoc fit quando sacerdotes et doctores Ecclesie de divinitate Chrsiti predicant, et eam auditoribus annunciant.
eius posuisset14 Aaron et filii eius manus suas
14 posuisset] posuissent
Weber
marg.|
OBTULIT
ET
VITULUM. HESYCHIUS. Que sit huius legis virtus, quomodo in sacrificio Christi accipiatur, expositum superius est. Ibi tantum Aaron imponit manus vitulo; hic autem et filii iam uncti. Quando ei ungimur in bapstismo oblati, socii efficimur Dominice passionis, cuius baptismus imaginem gerit. In morte enim Christi baptisamur: consepelimur enim ei per baptismum in mortem. Necessario autem filii Aaron tamquam communicantes ei sacrificio manus imponunt.
marg.|
AUGUSTINUS. Cum sacrificia pro peccatis memoraret, vitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui populum peccare fecit; postea vero cum dixit quomodo ea que precepit Dominus, gesta sunt erga Aaron et filios eius, dicitur oblatus vitulus pro peccato; sed superius de sanguine vituli cornua altaris incensi precepit tangi, et aspergi de sanguine contra velum. Reliquum vero fundi ad basim altaris holocaustorum; postea vero cum sanctificatur Aaron, de aspersione sanguinis contra velum nihil de cornibus altaris dicitur; sed non additur ‘incensi’: additur autem fundendum sanguinem ad basim altaris; nec dicitur ad basim cuius, tamquam necesse sit illud accipere, cuius cornua tacta sunt sanguine. Quis ergo ambigue sit positum, liberum est ita intelligere factum, sicut de vitulo pro peccato fuerat preceptum, ut non eius altaris cornua tacta intelligamus ad cuius basim sanguis eius est fusus, sed altaris incensi, et sanguinem fusum ad basim altaris sacrificiorum.
Numérotation du verset
Lv. 8,15
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua
interl.|
passionis Christi
altaris
interl.|
incensi scilicet
per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum15 ad fundamenta eius
15 sanguinem reliquum]
inv. Weber
interl.|
altaris holocaustorum scilicet
interl.|
doctrinam Evangelii, quia passio Christi secundum Evanelium recipienda et credenda est
Numérotation du verset
Lv. 8,16
adipem
interl.|
ut supra
vero16 qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
16 vero] autem
Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,17
vitulum cum pelle et17 carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus
17 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,18
obtulit et arietem
interl.|
ducem perfecte conversationis
in holocaustum super cuius caput
interl.|
ut supra
cum imposuissent Aaron et {t. 1: Erfurt, f. 114va; facsim., p. 230a} filii eius manus suas
marg.|
OBTULIT
ET
ARIETEM. HESYCHIUS. Lex, sacerdotem in multis Christum figurantem, {t. 1: Erfurt, f. 114va; facsim., p. 230a} nunc vitulum pro peccatis precipit immolare, et extra castra incendere. Sic enim factum Christi sacrificum est ad ablutionem nostrorum peccatorum. Nunc autem arietem in holocaustum, quia mundus ei crucifixus est, et renuntians mundo conversatio, que est holocaustum, Christum habet doctorem et exemplum; propter quod aitaf: Qui non accipit crucem et sequitur me, non est me dignus, id est: Qui sic non renuntiat mundo sicut ego doceo (hoc est enim sequi eum) non est me dignus. Quare ergo holocaustum dividatur, pedes eius et intestina, vel secundum alios, venter, laventur? Interpretatio holocaustomatis que in principio libri est facta explevit sufficienter. Ibi autem partes fieri oblationum dixit, significans corpus et animam debere18 offerri. Sed etiam in nobis sunt divisiones he, quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnemag, sed non in Christo. Ideo nec divisionis mentionem lex fecit in eo sacrificio. Offert autem sacerdos vitulum pro peccato, arietem in holocaustum, per quod significatur quia perfecta conversatio que est holocaustum in ariete offeratur. Hic quippe ducatum prebet ovibus ingredientibus et edgredientibus, sicut Christus est dux perfecte conversationis, et ideo intrare per se et exire ovibus precepit.ah
af Mt. 10, 38.
ag Gal. 5, 17.
ah
¶Fons :
Hesychius
, In Lv., lib. 2 (Lv. 8, 18), PG 93,
880D
-881A (sententialiter vel alia translatio). [MM2018]
18 debere]deberi
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Lv. 8,19
immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris19
19 circuitum altaris]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,20
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Numérotation du verset
Lv. 8,21
lotis prius intestinis et pedibus
interl.|
interioribus sacramentis a fimo littere ablutis, ut fiat acceptus et salutaris cibus
totumque simul arietem incendit super altare
interl.|
crucis
eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei
Numérotation du verset
Lv. 8,22
obtulit et arietem secundum in consecratione20 sacerdotum posueruntque super caput eius21 Aaron et filii eius manus suas
20 consecratione] consecrationem
Weber
21 eius] illius
Weber
marg.|
OBTULIT
ARIETEM
SECUNDUM etc. Mysteriorum traditionem, et pascha mysticum quod Christus celebravit cum discipulis suis, significat
aries
.
Secundus
nominatur, quia post agnum in cena immolatum, seipsum obtulit. Unde
Aaron super caput
arietis
manus
im
posuit
cum
filiis suis
, quia communem cenam cum discipulis suis Christus celebravit; sed Moyses specialiter hoc sacrificium obtulit, quia plus aliis figuram Christi expressit, qui maxime sacrificium suum fecit.
Numérotation du verset
Lv. 8,23
quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule
interl.|
in quo obedientia signatur
dextere
interl.|
ut in bonis obediamus
Aaron et pollicem manus
interl.|
operationis
eius dextere similiter et pedis.
interl.|
bone voluntatis
marg.|
TETIGIT
EXTREMUM
AURICULE etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auricule eius sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivitai. Si sacerdotes Ecclesie aures eorum tangende sunt pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressum22 Domino consecrent.
ai Cf. Phil. 2, 8.
22 gressum] gressium
cacogr. Rusch
marg.|
TETIGIT
EXTREMUM etc. Quis sit huius sacrificii effectus, unctio aurium et manuum pedumque demonstrat, propter obedientiam quippe nostram, actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Ade carentes, Unigeniti obedientiam consequamur.
marg.|
MANUS
DEXTRE. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim que unguntur, destruuntur que non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Egyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii eius unguebantur sanguine, quia Christus prius sanguinem accepit in cena, deinde discipulis dedit.
Numérotation du verset
Lv. 8,24
Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum
interl.|
ut finis in bono consummetur
auricule singulorum dextere et pollices,
interl.|
ut polleat operatio bona
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare
interl.|
Corpus Christi, id est Ecclesia
marg.|
FUDIT
SUPER
ALTARE. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem
super altare
, id est corpus suum,
fudit
. Ecclesia autem est corpus Christi. Unde Marcusaj: Et sumens, gratias agens benedixit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
aj Mc. 14, 23-24.
per circuitum.
interl.|
Nullus excipitur.
Numérotation du verset
Lv. 8,25
Adipem
interl.|
desiderium
vero et caudam
interl.|
consummationem
omnemque {t. 1: Erfurt, f. 114vb; facsim., p. 230b} pinguedinem que operit intestina reticulum23 iecoris et duos renunculos24 cum adipibus suis et armo dextro separavit
23 reticulum] reticulumque
Weber
24 renunculos] renes
Weber
marg.|
ADIPEM
VERO etc. Quid hec significent in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. Septuaginta vero pro
cauda
, lumbum; pro
intestinis
, ventriculum; et pro
reticulo iecoris
, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.
Numérotation du verset
Lv. 8,26
tollens autem de canistro
marg.|
CANISTRO. Septuaginta: Canistrum consummationis, que est lingua Domini, {t. 1: Erfurt, f. 114vb; facsim., p. 230b} que precipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplereak. Hec bene
canistrum
dicitur, propter textum doctrine eius, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrine. Recte ergo de
canistro
consummationis mysticum panem proponit.
ak Mt. 5, 17.
azymorum quod erat coram Domino
interl.|
quia mysticum Pascha Christi salutaris est hostia
panes25 absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
25 panes] panem
Weber
marg.|
PANEM. Apostolicam doctrinam, legalemque et propheticam. Lex enim et prophete et apostoli memoriam eius faciunt. Lex enim dicital:"Hic est panis quem dedit nobis Dominus". Propheta autemam: «Panis ei datus est» etc. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulusan: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas. Apostoli autem legis et prophetarum inducunt testimonia, per que eis collyrida et lagana sunt subiecta.
al Cf. Ex. 16, 15.
am Is. 33, 16.
an 1Cor. 12, 28.
posuit super adipes et armum dextrum
interl.|
quia omne desiderium et opus bonum offerre in ministerio necesse est, si vis illud secundum Deum et intentionem legis suscipere.
marg.|
ET
ARMUM
DEXTRUM etc. GREGORIUS. Sacerdos ex precepto legis armum dextrum et separatum iubetur accipere, ut non solum sit operatio eius utilis, sed etiam singularis, nec inter malos tantummodo recta faciat. Sed bene operantes subditos sicut ordinis honore, ita morum virtute transcendat. Cui pectusculum quoque cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio precipitur sumere, de semetipso discat immolare, ut non solum pectore que recta sunt cogitet, sed spectatores ad sublimia operis armo invitet. Nulla presentis vite pospera appetat, et nulla adversa pertimescat, blandimenta mundi, respectu intimi terroris, despiciat, terrores autem considerato interne dulcedinis blandimento contemnat; quod et in sequentibus Moyses dicit.
Numérotation du verset
Lv. 8,27
tradens simul omnia Aaron
interl.|
prius, quia Christus inchoavit sua mysteria, et postea nobis tradidit celebranda
et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
interl.|
Mysterium quod nobis tradidit, cum carnem suam in celum
levavit.
Oleum effusum nomen tuum
Numérotation du verset
Lv. 8,28
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino26
26 Domino] Domini
Weber
interl.|
«Oleum effusum nomen tuum»ao, Domine
ao Ct. 1, 2.
Numérotation du verset
Lv. 8,29
tulitque27 pectusculum
27 tulitque] tulit et
Weber
interl.|
sicut in sacrificio pacificorum; et ita intelligibili Moysi offertur
pectusculum
arietis, quo fides et confidentia figuratur.
elevans
interl.|
quia elevationis est
illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus.
marg.|
TULITQUE
PECTUSCULUM etc. AUGUSTINUS. Superius quia generaliter precipiebat, si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, id est summum ista iussit offerre, nunc autem Moyses offert et accipit pectusculum impositionis, quia inde ponebatur adeps, sicut memoravit de sacrificio salutaris. Cum ergo videatur ab Aaron summum cepisse sacerdotium, sed Moyses sacerdos non fuit, quomodo ista fecit? Si autem fuit, quomodo summum sacerdotium ab Aaron incepit? Psalmus tamen, in quo dictum estap: «Moyses et Aaron, in sacerdotibus eius», affirmat eum sacerdotem fuisse. Vestem tamen sacerdotalem, que magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius antequam aliquid de sanctificandis et ordinandis sacerdotibus precipiatur, quando Moyse ascendente in montem, iubentur non ascendere sacerdotes, id est filii Aaron, non quia iam erant, sed quia futuri erant. Ambo ergo tunc summi sacerdotes erant, Moyses et Aaron, an potius Moyses, Aaron sub illo? An et ipse summus propter vestem pontificalem, ille vero propter excellentius ministerium? A principio enim dicituraq: Ipse tibi que ad populum, tu illi que ad Deum.
ap Ps. 98, 6.
aq Cf. Ex. 4, 16.
Numérotation du verset
Lv. 8,30
Assumensque unguentum
interl.|
Spiritus sancti
interl.|
Quia unctio Spiritus et sanguis Unigeniti unius sunt operationis, recte coniunxit quibus sanctificantur omnes electi.
et sanguinem
interl.|
Filii
interl.|
passionem Christi
qui erat in altari28
28 in altari
Cor3
(hebr.)
Rusch Weber
] super altare
M*
ΘHG²
Cor2
(antiqui)
Cor3
(moderni)
interl.|
corpore Christi
aspersit
interl.|
Christus ad sanctificationem nostram aspersione proprii sanguinis seipsum sacrificium obtulit.
super Aaron29
29 super Aaron] in altari
praem.
ΛLH*
interl.|
prius, quia summus
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 115ra; facsim., p. 231a}
ASPERSIT
SUPER
ALTARE
30 etc. Quecumque in nobis sunt bona, ad eum tamquam caput nostrum reducenda sunt. Undear: «Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate». Aperte igitur sanctificationem passionem suam dixit, que sanctificatio datur nobis.
ar Io. 17, 19.
30 ALTARE]
sic Rusch
et vestimenta eius
interl.|
predicta
marg.|
ASSUMESQUE
UNGUENTUM etc. AUGUSTINUS. Queritur post mortem Moysi quis unguebat sacerdotem, qui defuncto tantum succedebat. An qui iam unctus erat inter secundos sacerdotes? Idem enim oleum summi et secundi sacerdotis. Vestem sumebat tantum ille pontifex, cuius summitas apparebat, et si ita est, utrum ipse sumebat, an eum alius induebat, sicut et post mortem Aaron Moyses filium fratris sui? Si ergo ab illo vestiebatur, numquid a secundo summus. Talis enim erat vestis, ut ab alio necesse fuerit indui, an sic induebatur prius, ut posterius? aliquando enim eam ponebat et resumebat. Poterat ergo secundi primum vestire, obsequendo, non excellendo.
et super
interl.|
post
filios illius31 ac vestes32
31 illius
Rusch Weber
] eius Π ΣM ΘAG ΨBFM
32 vestes] + eorum
Weber
interl.|
Quotquot baptisati sumus, Christum induimus.
marg.|
ET
SUPER
FILIOS etc. AUGUSTINUS. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel maiorem definit Scriptura, nisi aliquo divino indicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiende causa pluribus honor ipse tribuebatur.as
as
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
Quaestionum in Heptateucheum libri, lib. 3 (Lv.), qu. 23, CCSL 33, lin. 584-588* « Unde autem adparebat, quisnam
filiorum summo sacerdoti
succedere deberet? non enim primogenitum aut maiorem scriptura
definiuit; nisi intellegamus aliquo diuino indicio
fieri solere siue per prophetam siue quolibet alio modo quo consulit deus solet. quamquam
ex contentione res prouenisse
uideatur, ut postea propterea fuerint
plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur ». [MM2018]
Numérotation du verset
Lv. 8,31
cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens: coquite
interl.|
Omnia opera nostra igne caritatis debent ex
coqui.
carnes ante fores tabernaculi
interl.|
celi in quo habitat Deus
interl.|
in Ecclesia, que introitus celi est, non extra, ne facta publicentur prophanis
et ibi comedite eas panes
interl.|
verbi Dei
quoque consecrationis
interl.|
Nisi enim Christus rogatus ore sacerdotum advenerit et cenam sanctificaverit, nullatenus fit sacrificium Domini.
marg.|
IBI
COMEDITE
EAS
PANES etc. Carnes cum panibus comedi precepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est et panis qui de celo descenditat: hoc in ecclesia tantum debere celebrari.
at Io. 6, 16; 41; 50; 59.
edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus33 dicens Aaron et filii eius comedent eos
33 Deus]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 8,32
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
interl.|
quasi: Quicquid humana mens de divinis mandatis capere non potest, Spiritu sancto relinquat.
marg.|
QUICQUID
AUTEM etc. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et que inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni, innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea que videmus, ipsum corpus Domini sunt, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse que non possumus.
Numérotation du verset
Lv. 8,33
de ostio quoque tabernaculi non exibitis
interl.|
ibi scilicet erit habitatio vestra
marg.|
DE
OSTIO. Moraliter. Significat quia toto tempore presentis vite non est de tabernaculo recedendum, sed Dei servitio insistendum.
septem diebus usque ad diem
interl.|
Pentecostes
quo implebitur34 tempus consecrationis
34 implebitur] complebitur
Weber
interl.|
Spiritus infusionis
vestre septem enim diebus finitur consecratio
marg.|
AUGUSTINUS. Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem diebus die ac nocte ne moriamini. Notanda est locutio Scripturarum que sessionem pro habitatione et commoratione ponit. Non enim quia dictum est de Semei quia sederit in Hierusalem annos tresau. Ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse et non surrexisse. Hinc et sedes dicuntur ubi commerationem habent homines: habitatio quippe hoc nomen accepit.
au 1Rg. 2, 38.
marg.|
SEPTEM
ENIM
DIEBUS etc. HESYCHIUS. Quinquagesima septenario in se multiplicato uno adiecto perficitur. Unde Lucas aitav: Quibus et prebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, apparens eis, et loquens de regno Dei; et convescens, precepit eis ab Hierosolimis ne discederent etc. Vide quomodo consecrabat vel perficiebat eos, apparens et docens de regno Dei, et convescens; dicens autem ab Hierosolimis non discedere, non permittit ianuam tabernaculi egredi, non permittit predicare, donec accipiant promissionem Sancti Spiritus quinquagesimo die. Quo impleto, Petrus mox predicavit, et adduntur fidei «anime circiter tria milia»aw. Illi autem per singula mandatum custodierunt, et quod sequitur compleverunt:
Observantes custodias Domini
etc.
av Act. 1, 3-4.
aw Act. 2, 41.
Numérotation du verset
Lv. 8,34
sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur
Numérotation du verset
Lv. 8,35
die ac nocte
interl.|
prosperitate et adversitate
manebitis in tabernaculo
interl.|
in servitio Dei
{t. 1: Erfurt, f. 115rb; facsim., p. 231b} observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est
Numérotation du verset
Lv. 8,36
fecerunt35 Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.
35 fecerunt] feceruntque
Weber
marg.|
FECERUNTQUE
AARON
ET
FILII etc.
Aaron
coniungitur
filiis
, nec exit de ianua tabernaculi. Ipse enim erat predicandus, et in eis predicaturus, sicut ipse consecrat, et in membris consecratur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_8)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_8)
Notes :