Capitulum 19

Numérotation du verset Lv. 19,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 19,2 

loquere ad omnem cetum filiorum Israel et dices ad eos sancti estote
quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,3 

unusquisque patrem suum et matrem suam1 timeat
1 patrem suum et matrem suam] metrem et patrem suum Weber
sabbata mea custodite
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,4 

nolite converti ad idola
nec deos conflatiles
faciatis vobis ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,5 

si immolaveritis hostiam pacificorum
Domino ut sit placabilis
Numérotation du verset Lv. 19,6 

eo die
quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid2 residuum fuerit in diem tertium igne comburetis
2 quicquid] + autem Weber
Numérotation du verset Lv. 19,7 

si quis post biduum comederit
ex ea profanus erit, immundus3 et impietatis reus
3 immundus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,8 

portabitque4 iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit
4 portabitque] portabit Weber
peribitque5 anima illa
5 peribitque] et peribit Weber
de populo suo
Numérotation du verset Lv. 19,9 

cum messueris
segetes terre tue non tondebis
usque ad solum superficiem terre nec remanentes spicas colliges
Numérotation du verset Lv. 19,10 

neque in vinea tua racemos
et grana decidentia
congregabis sed pauperibus
et peregrinis carpenda
dimittes ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,11 

non facietis furtum
non mentiemini
nec decipiet unusquisque proximum suum
Numérotation du verset Lv. 19,12 

non periurabis6 in nomine meo
6 periurabis] peierabis Weber
nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,13 

non facies calumniam proximo tuo
nec vi opprimes eum
non morabitur opus mercennarii tui7
7 tui] om. Weber
apud te usque mane
Numérotation du verset Lv. 19,14 

non maledices surdo
nec coram ceco
pones offendiculum
sed timebis Dominum8 Deum tuum quia ego sum Dominus
8 Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,15 

non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis non9 consideres personam pauperis
9 non] nec Weber
nec honores vultum potentis
iuste iudica proximo tuo
Numérotation du verset Lv. 19,16 

non eris criminator
nec10 susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui
10 nec] et Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,17 

ne oderis fratrem tuum
in corde tuo
sed publice
argue eum ne habeas
super illo peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,18 

non queras11 ultionem
11 queras] queres Weber
nec memor eris
iniurie civium tuorum
diliges amicum
tuum sicut te12 ipsum
12 te] temet Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,19 

leges meas custodite iumenta
tua non facies coire cum alterius generis animantibus
agrum tuum13
13 tuum] om. Weber
non seres diverso semine
vestem14 que ex duobus texta est non indueris
14 vestem] veste Weber
Numérotation du verset Lv. 19,20 

homo si dormierit cum muliere
coitu seminis
que sit ancilla
etiam nobilis15
15 nobilis] nubilis Weber
et tamen pretio
non redempta est16 nec libertate
16 est] om. Weber
donata vapulabunt ambo
et non morientur quia non fuit libera
Numérotation du verset Lv. 19,21 

pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
Numérotation du verset Lv. 19,22 

orabitque pro eo sacerdos
et pro delicto
eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,23 

quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis preputia eorum
poma que germinant
immunda erunt vobis nec edetis ex eis
Numérotation du verset Lv. 19,24 

quarto autem17 anno
17 autem] om. Weber
omnis fructus18 sanctificabitur laudabilis Domino
18 fructus] +eorum Weber
Numérotation du verset Lv. 19,25 

quinto autem anno
comedetis fructus congregantes poma que proferunt ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,26 

non comedetis cum sanguine
non augurabimini nec observabitis somnia
Numérotation du verset Lv. 19,27 

neque in rotundum attondebitis comam nec radatis barbam
Numérotation du verset Lv. 19,28 

et super mortuo non incidetis carnes vestras19
19 vestras] vestram Rusch
ne20 figuras aliquas aut21 stigmata facietis vobis
20 carnes vestras ne] carnem vestram neque Weber |
21 aut] et Weber |
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,29 

ne prostituas
filiam tuam
et contaminetur terra
et impleatur piaculo
Numérotation du verset Lv. 19,30 

sabbata mea
custodite et sanctuarium meum metuite
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,31 

ne declinetis ad magos
nec ab ariolis
aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,32 

coram capite cano22 consurge
22 capite cano] inv. Weber
et honora personam senis
et time Dominum23 Deum tuum ego sum Dominus
23 Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,33 

si habitaverit advena
in terra vestra
et moratus fuerit inter vos
non24 exprobretis ei
24 non] ne Weber
Numérotation du verset Lv. 19,34 

sed sit inter vos quasi indigena
et diligetis eum quasi vosmet ipsos
fuistis enim
et vos advene
in terra Egypti
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,35 

nolite facere iniquum aliquid
in iudicio
in regula
in pondere
in mensura
Numérotation du verset Lv. 19,36 

statera
iusta et equa sint pondera iustus modius equus25 sextarius
25 equus] equusque Weber
ego Dominus
Deus vester
qui eduxi vos de terra Egypti
Numérotation du verset Lv. 19,37 

custodite
omnia precepta mea et universa iudicia mea26 et facite ea ego Dominus.
26 mea] om. Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset Lv. 19,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 19,2 
loquere ad omnem cetum filiorum Israel et dices ad eos sancti estote
interl.| quia estis templum Dei
interl.| Recte sanctificationem proponit, quia fundamentum virtutis est.
quia {t. 1: Erfurt, f. 126ra; facsim., p. 253a} ego sanctus sum Dominus Deus vester
interl.| quasi: Sine sanctitate non potestis mecum esse.
marg.| SANCTI  ESTOTE etc. ORIGENES. Quid significet hoc nomen quod est   sanctum , requirendum est.   Sancta dicuntur vasa ministerii, et   sancta vestimenta, loca quoque in urbibus vel suburbibus sacerdotibus deputata   sancta dicuntur, et primogenita boum vel pecorum. Si ergo intueamur quo sensu hec dicuntur   sancta , advertemus quomodo operam demus ut   sancti simus. Natus est mihi primogenitus bos, non licet eum occupare ad commune opus, quia Domino   sanctus . Nulli ergo quod   sanctum est servire debet, nisi soli Deo, ad usus communes communibus debemus uti. Qui ergo se Deo vovit separatus a negociis seculi, et ab his qui carnaliter vivunt, ut ei placeat cui se probavit,   sanctus appellatur. Dum enim vulgo miscetur, non potest esse   sanctus .   Sancti estote etc.: Quasi: Separamini etiam a fratre inordinate ambulante, et ab omnibus concupicentiis seculi. Sic eritis primogeniti vituli. Non operetur per vos peccatum, nec iugum imponat malitia, deservite tantum sacerdotalibus usibus;   quia ego sanctus sum , longe scilicet ab omnibus que operantur et colunt sive in celo sive in terra, omnem excedo creaturam quam feci: vos ergo   estote segregati ab his qui non sunt   sancti . Grecus quoque sermo agyos extra terram sonat, ut scilicet in celo conversationem habeatisa.
a Cf. Phil. 3, 20.
Numérotation du verset Lv. 19,3 
unusquisque patrem suum et matrem suam1 timeat
1 patrem suum et matrem suam] metrem et patrem suum Weber
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 126ra; facsim., p. 253a} UNUSQUISQUE etc. Super fundamentum edificat, quasi: Estote sancti, ut sanctus habitet in vobis, et nature dignitatem impendite honorando   patrem et matrem .
sabbata mea custodite
marg.| SABBATA  MEA etc. Mandata legis volens recapitulare, id est: Non occides, Non furaberis etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moysesb: «Omne opus servile non facietis in eo».
b Lv. 23, 7, 21, 25, 35, 36; Nm. 28, 25.
marg.| SABBATA  MEA . Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysenc:   Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro etc. Nota quia non ait ‘  sabbatum’ , sed   sabbata , quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius   sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia   sabbatum plena et perfecta quies.
c Ex. 16, 25.
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,4 
nolite converti ad idola
interl.| id est: condescendere his quos idolorum lex vana et prophana deprimit.
nec deos conflatiles
interl.| Quorumlibet animalium statuas vel pecunie thesauros, quos quasi deos adorant qui congregant, nec inde aliquid presumunt.
faciatis vobis ego Dominus Deus vester
interl.| Non alio indigeris.
Numérotation du verset Lv. 19,5 
si immolaveritis hostiam pacificorum
interl.| vel salutarium, ea scilicet que ad salutem pertinent operando
Domino ut sit placabilis
interl.| Deo acceptabilis
Numérotation du verset Lv. 19,6 
eo die
interl.| in presenti scilicet vita
quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid2 residuum fuerit in diem tertium igne comburetis
2 quicquid] + autem Weber
Numérotation du verset Lv. 19,7 
si quis post biduum comederit
interl.| ut post hanc vitam putet se quod minus fecit perfecturum
ex ea profanus erit, immundus3 et impietatis reus
3 immundus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,8 
portabitque4 iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit
4 portabitque] portabit Weber
interl.| quia imperfecte operatur, et divine legi calumniatur
peribitque5 anima illa
5 peribitque] et peribit Weber
interl.| Quia vitam egit imperfectam que salvasset, si consummasset eam.
de populo suo
interl.| salvandorum
marg.| SI  IMMOLAVERITIS etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat, sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo que ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudiciciam. Hoc enim, secundum Apostolumd, bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui vult omnes salvos fieri. Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita presenti quecumque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro presenti seculo accipiuntur. Unde Iacobuse: Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem etc. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri seculi et resurrectionis in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tamquam illic operaturus sit, tamquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tamquam ibi perficere possit.
d 1Tim. 2, 3-4.
e Iac. 4, 13.
Numérotation du verset Lv. 19,9 
cum messueris
interl.| Ager mundus, messura doctrina, messores doctores.
{t. 1: Erfurt, f. 126rb; facsim., p. 253b} segetes terre tue non tondebis
interl.| conteres
interl.| alias: tundes
usque ad solum superficiem terre nec remanentes spicas colliges
Numérotation du verset Lv. 19,10 
neque in vinea tua racemos
interl.| iustos sanctos
et grana decidentia
interl.| que non intelliguntur
congregabis sed pauperibus
interl.| Gentilibus
et peregrinis carpenda
interl.| diligenter tractanda
dimittes ego Dominus Deus vester
interl.| pro vobis pauper et peregrinus in mundo
interl.| quia omnia dedi, desidero aliquid mihi dari
marg.| CUM  MESSUERIS etc. Ut dilectionem ad invicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, presenti capitulo precipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit, ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abiicit quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exurgam.
marg.| Allegorice. Cum messueris etc. Aperte ostendit quia doctores Iudeorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quedam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet quibus diciturf: Beati pauperes spiritu etc. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrae se ingerunt. Quod ergo diciturg: «Non occides», «Non mechaberis», metant Iudeorum doctores. Que autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, concedant Ecclesie doctoribus, et que illis metentibus decidunt, id est que ipsi non intelligunt.
f Mt. 5, 3.
g Ex. 20, 13-14.
marg.| NEQUE  IN  VINEA  TUA etc. Vinea Domini sabaoth domus Israel est que debuit facere uvas et fecit spinas; quondam tamen paucos racemos habuit, id est sanctos diversi temporis, quos Iudei colligere et in divitiis suis thesaurizare non possunt, qui non imitantur vitam eorum, ed pauperi et proselyto derelinquunt. Nobiscum enim sunt quotquot iusti apud eos fuerunt. Unde memorie eorum a nobis et non ab illis annis singulis celebrantur, ut experimento divinum eloquium comprobetur.
Numérotation du verset Lv. 19,11 
non facietis furtum
interl.| in quo proximus leditur
non mentiemini
interl.| aliquo modo
marg.| NON  MENTIEMINI. Cognationem peccatorum ostendit. Multa putamus parva que sunt maxima, ut mendacium, periurium, que furto sunt coniuncta, et recte, quia hec furto cooperantur.
nec decipiet unusquisque proximum suum
marg.| NON  FACIETIS  FURTUM. AUGUSTINUS. Hoc in Decalogo positum est quod dicit: Non {t. 1: Erfurt, f. 126rb; facsim., p. 253b} mentiemini, nec calumniam facietis. In hoc precepto videtur contineri: neque falsum testimonium dices, quia calumnia sine mendatio fieri non potest, quod falso testitmonio concluditur. Sed queritur utrum aliqua compensatione facienda sint (sicut pene videtur omnibus) quod mentiendum sit pro salute ubi nemo leditur. An similiter ergo furandum, etiam quando ei cui fit consulitur. Velut si quis volenti se occidere furetur gladium. Sic calumnia ad maius gaudium futurum fiebat, quam Ioseph fratribus de scypho inferebat, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat. Fortasse enim furtum non est nisi quando alieno occulte ablato proximus leditur, et calumnia, quando falsi criminis obiectione proximus leditur. Mendacium autem non possumus dicere tunc tamen esse. Cum enim a sciente dicitur, mendatium est, sive quis sive nemo ledatur. Absolute autem dicitur: Non mentiemini, sicut illud: Non facies tibi idolum, Non mechaberis, Non furaberis. Idolatria autem aut mechia et furtum, sicut est definitum, iustum esse non potest. Et: Non occides, quia cum homo iuste occiditur, lex occidit, non tu. Numquid similiter potest dici, cum homo iuste mentitur, lex mentitur? Mentite sunt obstetrices, et bona Deus illis retribuit. Mentita Raab, et liberata. An ex quo dictum est in Lege: Non mentiemini, ex illo non licuit in tali casu vel causa mentiri? Sed magis quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum, non quia prohibitum, ideo iniustum. Forsitan ergo sicut obstetrices non remunerate sunt, quia mentite sunt, sed quia infantes Iiberaverunt et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum. Sic Raab liberata propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisque in ceteris peccatis, si propter liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam: multa enim mala intolerabilia et detestanda talem sequuntur errorem.
Numérotation du verset Lv. 19,12 
non periurabis6 in nomine meo
6 periurabis] peierabis Weber
marg.| NON  PERIURABIS etc. Septuaginta: Non levabitis nomen meum in iniustum, iusiurandum in iniusto est, non solum quod prevaricatur, sed etiam quod iniuste custoditur, sicut iuramentum Herodis ad filiam Herodiadis: talia iuramenta non debent fieri, vel si fiant, custodiri.
nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
marg.| NEC  POLLUES etc. Malefaciendo, quia iusiurandum transgredi non potes. Deus enim per quem iuras in tantum vult bona, ut si mala minetur, non tamen inferat, si penitentes videat, ut pietatem impendat. Unde addit:   Ego Dominus , pius scilicet, misericors, prestabilis super malitia.
Numérotation du verset Lv. 19,13 
non facies calumniam proximo tuo
interl.| gloriam eius in te transferendo
marg.| NON  FACIES  CALUMNIAM . AUGUSTINUS. Omnia que prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est.
nec vi opprimes eum
marg.| NEC  VI  OPPRIMES etc. Paulatim auditorem erudit, et que videntur parva magnis coniungit: ut qui deffinita malorum pena terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pena. Qui enim in uno offenderit, omnium reus esth. Ideo vim calumnie coniungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude vel potentia, vel quolibet alio modo.
h Cf. Iac. 2, 10.
non morabitur opus mercennarii tui7
7 tui] om. Weber
interl.| merces operis quam meruit
apud te usque mane
marg.| NON  MORABITUR  OPUS  MERCENARII  TUI etc.   Merces , scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus, etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interum unde viveret non habuit.
marg.| OPUS  MERCENARII etc.   Merces predicatoris ex verbo est predicationis, quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse,   usque mane , in futurum scilicet seculum, qui huic nocti succedit in quo est lux inextinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit   merces magistri.
Numérotation du verset Lv. 19,14 
non maledices surdo
interl.| inobedienti; unde Isaiasi: Surdi, audite, et ceci, venite ad videndum. Hi non sunt maledicendi sed docendi et corrigendi.
i Is. 29, 18.
nec coram ceco
interl.| ignorante
pones offendiculum
interl.| prava dicendo vel agendo
marg.| NON  MALEDICES  SURDO etc.   Surdo maledicere est absenti et non audienti {t. 1: Erfurt, f. 126va; facsim., p. 254a} derogare.   Coram ceco offendiculum ponere est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem prebere.
sed timebis Dominum8 Deum {t. 1: Erfurt, f. 126va; facsim., p. 254a} tuum quia ego sum Dominus
8 Dominum] om. Weber
interl.| qui ista prohibet
Numérotation du verset Lv. 19,15 
non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis non9 consideres personam pauperis
9 non] nec Weber
interl.| O iudex
interl.| ut pro paupertate a iustitia declines, quia «Deus iustus iudex»j, nec debes esse misericordior illo
j Ps. 7, 12.
nec honores vultum potentis
interl.| Quia nemo potentior Deo, cuius est iudicium, cuius personam geris in iudicando.
iuste iudica proximo tuo
marg.| NON  FACIES  QUOD  INIQUUM etc. Summam et perfectam iustitiam lex maxime in presentibus constituit, recto itinere procedens, prius providens pauperibus, deinde potentes et principes erudiens. Ostendit enim non debere personam accipi, nec furtum vel calumniam facere nec periurare, que etsi divitibus et potentibus aliquando contingunt, propria tamen pauperum peccata sunt, qui ad hec paupertate videntur compelli. Unde Salomonk: «Aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei». Vi autem opprimere et mercedem privare et surdum ac cecum irridere divitum et potentum sunt.
k Prv. 30, 9.
Numérotation du verset Lv. 19,16 
non eris criminator
marg.| NON  ERIS  CRIMINATOR . HESYCHIUS. Septuaginta: Non ambulabis in dolo in gente tua. David quoque coniungit dolo homicidium. Undel: «Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus». Dolus enim est occultus gladius, ut velociter dolum fugiamus qui tanto crimini est coniunctus.
l Ps. 5, 7.
nec10 susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui
10 nec] et Weber
marg.| NON  STABIS etc. Quasi: Non te coniunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,17 
ne oderis fratrem tuum
interl.| quemlibet hominem
in corde tuo
interl.| quamvis astute odisse singas ut corrigas; undem: Nolite quasi inimicum estimare11 illum, sed corripite ut fratrem.
m 2Th. 3, 15.
11 estimare] scrips., extimare Rusch
sed publice
interl.| non latenter detrahendo
argue eum ne habeas
interl.| consentiendo
super illo peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,18 
non queras12 ultionem
12 queras] queres Weber
interl.| Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominusn.
n Rm. 12, 19.
nec memor eris
interl.| ut vendices
iniurie civium tuorum
marg.| NON  QUERAS  ULTIONEM . Id est: ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut letari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde, secundum Septuaginta, sequitur: Non irasceris filiis populi tui. Sic enim recte ira deffinita est que sit ulciscendi libido.
diliges amicum
interl.| Septuaginta: proximum
tuum sicut te13 ipsum
13 te] temet Weber
interl.| Hec est totius legis confirmatio et abbreviatio: plenitudo enim legis est caritaso.
o Rm. 13, 10.
ego Dominus
interl.| qui veram caritatem ergo vos habeo. «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis»p.
p Io. 15, 13.
Numérotation du verset Lv. 19,19 
leges meas custodite iumenta
interl.| populares
tua non facies coire cum alterius generis animantibus
interl.| cum Iudeis et gentibus
marg.| IUMENTA  TUA etc. Hec ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicitq: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam. Oportebat autem secundum litteram ea que ex tali commixtione nascebantur abominari. Mulier quoque fortis invenit lanam et linum, et operata est utile manibus suisr.
q 3Rg. 1, 33.
r Cf. Prv. 31, 13.
agrum tuum14
14 tuum] om. Weber
interl.| Ecclesiam tibi commissam
non seres diverso semine
interl.| catholica doctrina et heretica
vestem15 que ex duobus texta est non indueris
15 vestem] veste Weber
interl.| cultura Christi et idolorum: «Non potestis Deo servire et Mammone»s.
s Mt. 6, 24; Lc. 16, 13.
Numérotation du verset Lv. 19,20 
homo si dormierit cum muliere
interl.| particeps factus doctrine, et commixtus ei per legis conversationem
interl.| per verbum doctorale
que sit ancilla
interl.| per culpam
etiam nobilis16
16 nobilis] nubilis Weber
interl.| per naturam
marg.| NOBILIS . Septuaginta: Custodita homini, id est Synagoga custodita legi que Christo non poterat despondi, priusquam moreretur littera legis. Undet: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius. Ancilla est Synagoga secundum illudu: «Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera».
t Rm. 7, 4.
u Gal. 4, 22.
et tamen pretio
interl.| sanguinis Christi
non redempta est17 nec libertate
17 est] om. Weber
interl.| qua libertate Christus nos liberavit
donata vapulabunt ambo
marg.| VAPULABUNT  AMBO. Septuaginta: Visitatio erit eis, id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Israel de Egypto liberandis diciturv: «Visitans visitavi vos».
v Ex. 3, 16.
et non morientur quia non fuit libera
marg.| ET  NON  MORIENTUR etc. Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius assequebantur veniam.
Numérotation du verset Lv. 19,21 
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
interl.| Christum
marg.| HOMO  SI  DORMIERIT. Cum prohiberet iumenta misceri cum iumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub iugo Christi suscipere iugum legis, oportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicumque exterius miscebatur Iudeis, indigebat sacrificio veri arietis.
marg.| HOMO  SI  DORMIERIT etc. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata, mors adulterii pena est. In ancilla autem nobili, et, secundum Septuaginta: Custodita homini, id est desponsata, sacrificium iubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen hec intelligenda sunt.
Numérotation du verset Lv. 19,22 
orabitque pro eo sacerdos
interl.| Christus
et pro delicto
interl.| alias: peccato
eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,23 
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis preputia eorum
interl.| non approbantes operum primordia
poma que germinant
interl.| opera que incipiunt
immunda erunt vobis nec edetis ex eis
Numérotation du verset Lv. 19,24 
quarto autem18 anno
18 autem] om. Weber
interl.| in adventu Christi
omnis fructus19 sanctificabitur laudabilis Domino
19 fructus] +eorum Weber
Numérotation du verset Lv. 19,25 
quinto autem anno
interl.| predicantibus apostolis
comedetis fructus congregantes poma que proferunt ego Dominus Deus vester
marg.| QUANDO  INGRESSI  FUERITIS etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Iudeos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur {t. 1: Erfurt, f. 126vb; facsim., p. 254b} quid sit mundatio. Spiritualiter autem intelligendum est quod dicitur.
marg.| QUANDO  INGRESSI  FUERITIS  TERRAM etc. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Iudei susceperunt. Unde plantare ligna pomifera precepta sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et predicatio, secundum quod diciturw: «Ego plantavi, Apollo rigavit»,etc. Bona quidem mandata erant tamquam ligna pomifera, sed illi quod debeant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem, inde usque ad Christum, sicut Mattheus distinxit. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Iudeis esibilem.   Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctus sanctorum faciebat, cuius opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralitico grabatum portante glorificabant Deum, qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edebat Iudeus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est predicantibus apostolis, fructum eius ederunt quicumque crediderunt.
w 1Cor. 3, 6.
marg.| ET  PLANTAVERITIS etc.  MORALITER. GREGORIUS. Ligna pomifera, opera virtutibus secunda. Preputia auferimus, cum de inchoationis infirmitate suspecti primordia operum nostrorum non approbamus. Poma que germinant nostris esibus non aptamus, quia cum primordia laudantur boni operis, non debet hoc pascere animum operantis, ne dum laus suaviter capitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui igitur inchoate virtutis laudem receperit, quasi plantati ligni fructum ante tempus comedit. Undex: «Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis». Ante lucem surgere est ante claritatem retributionis eterne in presentis vite nocte gaudere.
x Ps. 126, 2.
Numérotation du verset Lv. 19,26 
non comedetis cum sanguine
interl.| Septuaginta: Non comeditis super montes, sicut in festis idolorum comedebant Gentiles .
marg.| NON  COMEDETIS etc. Totum Iudeorum et Gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a Gentilium errore.
marg.| ALLEGORICE.   Non comedere super montes est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaiasy: «Omnis   mons et collis humiliabitur».   Non augurari volucribus, non attendere que rapiunt semen pietatis.   Comam in rotundum tondere est cogitationes demonibus consecrare.   Barbam radere est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando.   Carnem non incidere est delectationes non suscipere, que et anime nocent et corpus corrumpunt.   Stigmata , prava doctrina que anime infigitur et difficulter aboletur.
y Is. 40, 4.
non augurabimini nec observabitis somnia
marg.| NON  AUGURABIMINI etc. Per partem totum significat, omnes huiusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tamquam plus scientie avibus quam hominibus contulerit.
Numérotation du verset Lv. 19,27 
neque in rotundum attondebitis {t. 1: Erfurt, f. 127ra; facsim., p. 255a} comam nec radatis barbam
interl.| Septuaginta: ne corrumpas faciem barbe .
marg.| NEQUE  IN  ROTUNDUM  ATTONDEBITIS  COMAM etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare tamquam impotentem opus suum perficere, nec in honore demonum cicinnos nutrire et vovere, sicut student pagani puerorum capita demonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.
Numérotation du verset Lv. 19,28 
et super mortuo non incidetis carnes vestras20
20 vestras] vestram Rusch
interl.| Sicut Gentiles spem resurrectionis non habentes; undez: Ne contristemini sicut et ceteri qui spem non habent.
z 1Thes. 4, 3.
ne21 figuras aliquas aut22 stigmata facietis vobis
21 carnes vestras ne] carnem vestram neque Weber
22 aut] et Weber
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 127ra; facsim., p. 255a} STIGMATA . Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam que corpus deturpant.
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,29 
ne prostituas
interl.| qui debes corrigere
filiam tuam
marg.| FILIAM  TUAM: carnalem, vel animam. Undeaa: «Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam». Hec recedendo a Deo fornicatur cum demonibus.
aa Ps. 21, 21.
et contaminetur terra
interl.| id est: habitatores terre.
interl.| Corpus, quod est de terra, in quo dominatur omnis iniquitas fornicante anima.
et impleatur piaculo
interl.| Septuaginta: fornicatione .
Numérotation du verset Lv. 19,30 
sabbata mea
interl.| feriationes ab omni malo
custodite et sanctuarium meum metuite
interl.| ne indigne intretis
ego Dominus
interl.| qui in sanctis habito
marg.| SABBATA  MEA etc. Ab uno   sabbato omne legittimum otium   sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, precipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit:   Sanctuarium meum metuite . Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique presumunt et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolusab: «Inter vos multi infirmi et imbecilles» etc. Inde additur:   Ego Dominus , sanctus scilicet et in sanctis habitans, et sanctorum iudicans iniuriam.
ab 1Cor. 11, 30.
Numérotation du verset Lv. 19,31 
ne declinetis ad magos
marg.| AD  MAGOS. Septuaginta: Ventriloquas, id est phitones vel falsos prophetas qui de ventre cordis sui fabulas quasdam et fetentes doctrinas proferunt.
nec ab ariolis
marg.| NEC  AB  ARIOLIS etc. Septuaginta:   Venificis , qui demonum scilicet nomina invocant, et aliquando corpus curant ut animam interficiant.
aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,32 
coram capite cano23 consurge
23 capite cano] inv. Weber
interl.| deferendo
interl.| ut minores quoque tibi assurgant
et honora personam senis
interl.| etate vel sapientia
marg.| CORAM  CAPITE etc. In   senibus est sapientia, et in multo tempore prudentiaac. Hinc Paulus aitad: «Presbiteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina».
ac Iob. 12, 12.
ad 1Tim. 5, 17.
et time Dominum24 Deum tuum ego sum Dominus
24 Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,33 
si habitaverit advena
interl.| noviter conversus
in terra vestra
interl.| virtutum cultura, doctrina bona
et moratus fuerit inter vos
interl.| fidelis factus
non25 exprobretis ei
25 non] ne Weber
interl.| quia infidelis fuit
Numérotation du verset Lv. 19,34 
sed sit inter vos quasi indigena
interl.| nitritus et doctus in fide
et diligetis eum quasi vosmet ipsos
interl.| «Diliges proximum tuum sicut teipsum»ae.
ae Mt. 19, 19; 22, 39; Rm. 13, 9; Gal. 5, 14; Iac. 2, 8.
fuistis enim
interl.| ante fidem
et vos advene
interl.| alieni a Deo
in terra Egypti
interl.| in mundo
marg.| SI  HABITAVERIT etc. Terra a Deo nobis data est virtutum scilicet cultura et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terre nostre ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave iugum, sicut Pharisei, de quibus dicituraf: Alligant onera gravia et importabilia: digito autem suo nolunt ea movere. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant aitag: «Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum?»
af Mt. 23, 4.
ag Act. 15, 10.
ego Dominus Deus vester
interl.| qui omnes volo salvari et neminem perire
Numérotation du verset Lv. 19,35 
nolite facere iniquum aliquid
interl.| accipiendo personam
in iudicio
interl.| Iuste iudicate, filii hominumah.
ah Ps. 57, 2.
in regula
interl.| genus sequentium specierum
in pondere
interl.| metallorum
in mensura
interl.| vini vel olei aut milium
Numérotation du verset Lv. 19,36 
statera
interl.| qua ponderatur argentum et huiusmodi
iusta et equa sint pondera iustus modius equus26 sextarius
26 equus] equusque Weber
marg.| NOLITE  FACERE etc. In precedentibus precipit in iudicio iustitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et abutamur ad iustitiam iustitie terminis: hec enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges iudicibus, ut ab omni iustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecunie thesauri, hoc enim pauperi mensura vini et tritici et huiusmodi.
marg.| ORIGENES. MORALITER.  NOLITE  FACERE etc. In iudicio mentis non debemus iniuste agere {t. 1: Erfurt, f. 127rb; facsim., p. 255b}, nec mensuras naturalis iustitie corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata iudicantes. In quo enim iudicaverimus, iudicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobisai. Stateras quoque divinas et mensuras divinas iustas habeamus; id est leges divine Scripture sancte et iuste custodiamus, nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicaturaj: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras?
ai Cf. Mt. 7, 2.
aj Mt. 15, 3.
ego Dominus
interl.| non alius
Deus vester
interl.| cuius vos servi
interl.| a quo creati
qui eduxi vos de terra Egypti
interl.| qui in multis feci voluntatem vestram
interl.| Nolite esse ingrati sed
Numérotation du verset Lv. 19,37 
custodite
interl.| tamquam thesaurum
interl.| ne pretereat unus apex aut unum iotaak
ak Cf. Mt. 5, 18.
omnia precepta mea et universa iudicia mea27 et facite ea ego Dominus.
27 mea] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_19)

Notes :