Glossa ordinaria

Capitulum 16

Numérotation du verset Lv. 16,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem filiorum duorum1 Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt.
1 duorum filiorum] inv. Weber duum Weber
Numérotation du verset Lv. 16,2 

et precepit ei
dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum,
ne omni tempore ingrediatur sanctuarium
quod est intra velum
coram propitiatorio
quo tegitur arca ut non moriatur,
quia in nube apparebo super oraculum
Numérotation du verset Lv. 16,3 

nisi hec ante fecerit vitulum pro peccato offeret2
2 pro peccato – offeret] inv. Weber
et arietem
offeret3 in holocaustum.
3 offeret] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,4 

tunica linea
vestietur feminalibus lineis
verenda4 celabit accingetur zona linea
4 verenda] verecunda Weber
cidarim
lineam
imponet capiti
hec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctus5 cum lotus fuerit induetur
5 cunctus] cunctis Weber
Numérotation du verset Lv. 16,5 

suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel
duos hircos pro peccato et unum arietem
in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 16,6 

cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se
et pro domo sua
Numérotation du verset Lv. 16,7 

duos hircos stare faciet coram Domino in ostio
tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 16,8 

mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
Numérotation du verset Lv. 16,9 

cuius exierit sors Domino offeret
illum
pro peccato
Numérotation du verset Lv. 16,10 

cuius autem in caprum emissarium
statuet eum vivum
coram Domino ut fundat preces super eo
et emittat illum in solitudinem
Numérotation du verset Lv. 16,11 

his rite celebratis offeret
vitulum
et rogans pro se
et pro domo sua
immolabit
eum
Numérotation du verset Lv. 16,12 

assumptoque thuribulo
quod de prunis altaris
impleverit et hauriens manu compositum
thymiama
in incensum ultra velum intrabit in sancta
Numérotation du verset Lv. 16,13 

ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra6 testimonium et non moriatur
6 supra] super Weber
Numérotation du verset Lv. 16,14 

tollet7 de sanguine vituli et asperget digito
7 tollet] + quoque Weber
septies contra propitiatorium ad orientem
Numérotation du verset Lv. 16,15 

cumque mactaverit hircum
pro peccato populi
inferet sanguinem eius intra velum
sicut preceptum est de sanguine vituli
ut aspergat e regione oraculi
Numérotation du verset Lv. 16,16 

et expiet sanctuarium
ab immunditiis filiorum Israel et a prevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet in8 tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sortium9
8 in] om. Weber |
9 sortium] sordium Weber |
habitationis eorum
Numérotation du verset Lv. 16,17 

nullus hominum
sit in tabernaculo
quando pontifex ingreditur sanctuarium
ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cetu Israel donec egrediatur tabernaculum10
10 tabernaculum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,18 

cum autem exierit
ad altare
quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
Numérotation du verset Lv. 16,19 

aspergensque digito septies expiet
et sanctificet illud ab immunditiis
filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 16,20 

postquam emundaverit11 sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
11 emundaverit] emundarit Weber
Numérotation du verset Lv. 16,21 

et posita utraque manu
super caput eius
confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel
et universa delicta atque peccata eorum que imprecans
capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
Numérotation du verset Lv. 16,22 

cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum
in terram solitariam
et dimissus fuerit
in deserto
Numérotation du verset Lv. 16,23 

revertetur Aaron
in tabernaculum testimonii
et depositis vestibus quibus prius indutus erat
cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Numérotation du verset Lv. 16,24 

lavabit carnem suam
in loco sancto
indueturque vestibus12 suis
12 vestibus] vestimentis Weber
et postquam egressus
obtulerit
holocaustum suum
ac plebis rogabit
tam pro se quam pro populo
Numérotation du verset Lv. 16,25 

et adipem
qui oblatus est pro peccatis adolebit
super altare
Numérotation du verset Lv. 16,26 

ille
vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
vestimenta sua
et corpus aqua et sic ingredietur13 castra
13 ingreditur] + in Weber
Numérotation du verset Lv. 16,27 

vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis illatus est in sanctuario
ut14 expiatio compleretur asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac15 fimum
14 in sanctuario - ut] inv. Weber |
15 ac] et Weber |
Numérotation du verset Lv. 16,28 

et quicumque combusserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
Numérotation du verset Lv. 16,29 

eritque vobis hoc16 legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis affligetis animas vestras
16 vobis hoc] inv. Weber
nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinantur17 inter vos
17 peregrinantur] peregrinatur Weber
Numérotation du verset Lv. 16,30 

in hac die
expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
Numérotation du verset Lv. 16,31 

sabbatum
enim requietionis est et affligetis animas vestras religione perpetua
Numérotation du verset Lv. 16,32 

expiabit autem sacerdos
qui unctus fuerit
et cuius manus initiate18 sunt19 ut sacerdotio fungatur
18 manus initiate] inv. Weber |
19 sunt] om. Weber |
pro patre suo
indueturque stola linea et vestibus sanctis
Numérotation du verset Lv. 16,33 

et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
Numérotation du verset Lv. 16,34 

eritque hoc20 legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
20 hoc] + vobis Weber
fecit igitur sicut preceperat Dominus Moysi.

Capitulum 16

Numérotation du verset Lv. 16,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem filiorum duorum1 Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt.
1 duorum filiorum] inv. Weber duum Weber
marg.| LOCUTUSQUE  EST  DOMINUS  AD  MOYSEN. Unum corpus legis facit, et coherentia in unum redigit. Cum enim contrarie doctrine multiplices differentias exposuerit, nunc una lege eam redarguit commune contra eam preceptum subiiciens et causam mortis ipsius ostendens. Ignis enim alienus aliena doctrina a Deo, propterea divino igne consumpti sunt qui ignem alienum obtulerunt: nam contra Spiritum sanctum agunt qui iniqua docent. Sive ergo quis idolatriam doceat, sive divina mandata prave exponendo corrumpat, sive Iudaica doctrina sic utatur ut polluatur contra tempus scilicet intentionem ipsius legis litteram sequens, ignem alienum Deo offert: ideo igne spirituali consumptus, celerem transgressionis penam non evadit, sed cum hi mortui fuerint et defecerint, sanctior obtinebit que sequitur. Unde post mortem eorum Dominus hec ad Moysen loquitur.
Numérotation du verset Lv. 16,2 
et precepit ei
interl.| Similiter sacerdotes debent sibi invicem hec precipere.
dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum,
interl.| Omnibus communem proponit legem qui divina perscrutantur mysteria, sed primum sacerdotibus.
marg.| LOQUERE  AD  AARON , etc. Quantum parcat nobis Deus, quantum sit de salute nostra sollicitus, in superioribus diximus. Custodia nostre salutis et dux doctrina est. Circa hanc ergo legislator maxime diligens est, non solum ut in preceptis Domini aut Iudadicis fabulis aut in aliquo idolatrie fantasmate doctores non excedant, sed ne occasione theologie in impietatem cadant, sicut heretici qui proprio sensu divina et sublimia exquirentes, ab ecclesiastice moderationis corpore excisi sunt, quod presentibus cavetur verbis.
ne omni tempore ingrediatur sanctuarium
interl.| divinam contemplationem in qua habitat sanctus sanctorum
quod est intra velum
interl.| carnem Christi, qui fuit pro nobis propiciatorium per proprium sanguinem
coram propitiatorio
interl.| Septuaginta: facie propiciatorii , id est divinitate; undea: «Non videbis faciem eam» etc.
a 2Rg. 3, 11.
quo tegitur arca ut non moriatur,
interl.| Curiose secreta inquirens, quasi altiora te ne quesieris, quorum fides salutem, periculum affert discussio.
quia in nube apparebo {t. 1: Erfurt, f. 123rb; facsim., p. 247b} super oraculum
marg.| CORAM  PROPICIATORIO. Septuaginta:   Coram facie propiciatorii . Aperte ergo sacerdotes vel quoslibet prohibet Christi exquirere divinitatem, ingredi interiora velaminis. Christum habet velamen, id est carnem, que tegit divinitatem, sicut sancta sanctorum visibile velamen. Arcam quoque testimonii appellat carnem Christi, multis nominibus multis alludens effectibus. Et hinc David aitb: Εxurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tue. Hec est arca que testimonium reddidit Christi sub Pontio Pilato, hec est etiam   propiciatorium .
b Ps. 131, 5.
marg.| Vel propiciatorium , id est Christi carnem vel Evangelium. Ipse enim multis vocatur nominibus, nec est tautologia, sed pro diversis effectibus diversa sunt nomina. Velamen dicit carnem, quia Christi tegit divinitatem. Aliquando arcam, quod Dominus exponit dicensc: Solvite templum hoc, et in tribus diebus reedificabo illud. Aliquando nubem, quia munda, levis et subtilis. Unde Isaiasd: Ascendet Dominus super nubem levem etc. Undee: Mandabo nubibus meis ne pluant. In nube ergo tam Christi caro quam Evangelica predicatio intelligitur. Nihil amplius queramus quam nobis tradit sermo Evangelicus {t. 1: Erfurt, f. 123rb; facsim., p. 247b} vel quam ex carne Dominica percipimus.
c Io. 2, 19.
d Is. 19, 1.
e Is. 5, 6.
Numérotation du verset Lv. 16,3 
nisi hec ante fecerit vitulum pro peccato offeret2
2 pro peccato – offeret] inv. Weber
interl.| Ingreditur sacrificum Christi qui immolatur est pro nobis.
marg.| VITULUM  PRO  PECCATO  OFFERET. Mirandus ordo. Cum enim dixisset quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere presumamus, quando et quomodo ingrediamur ostendit.
marg.| VITULUM  OFFERET  PRO  PECCATO etc. Initium predicationis divine Christus est, et passio eius, si hec non fuisset, et ab errore tam Gentili quam Iudaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filiu revelaref.
f Mt. 11, 27.
et arietem
interl.| Christum qui est dux ovium; hic est immolatus per Isaac.
offeret3 in holocaustum.
3 offeret] om. Weber
interl.| perfectionem virtutum
Numérotation du verset Lv. 16,4 
tunica linea
interl.| iustitia
vestietur feminalibus lineis
interl.| castitate
verenda4 celabit accingetur zona linea
4 verenda] verecunda Weber
interl.| fortitudine
marg.|
cidarim
interl.| sapientiam, quia organum sapientie in capite est
lineam
interl.| virtutum facultatem, acquisitionem celerem habilem gratamque significat: ideo omnia iubet esse linea .
imponet capiti
marg.| TUNICA  LINEA etc.  FEMINALIBUS  LINEIS etc.  ZONA etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt: iustitia, castitas, fortitudo, sapientia.
marg.| FEMINALIBUS . Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, de feminalibus nihil dicitur, ad genitalia et verenda nostra lex non mittit manum; ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere debemus et continentiam puritatis et feminum Deo iudici reservare, de ceteris virtutibus, sapientia scilicet, fortitudine, iustitia, humilitate, et huiusmodi possunt alii iudicare; pudiciciam sola novit conscientia, et humani oculi certi esse non possunt. Undeg: «De virginibus autem preceptum Domini non habeo», ac si Moyses loquatur: Feminalibus ego non vestio nec impono alicui necessitatem: qui vult esse sacerdos, ipse se vestiat. Ipsi ergo assumamus feminalia, ipsi nostra verenda tegamus, ut nulli pateant ne quando intramus in Sancta Sanctorum, si qua turpitudo apparuerit, morte moriamur.
g 1Cor. 7, 25.
marg.| HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Secundum Hebreos, ratio feminum et generationis ad carnem pertinentis terre per eam deputatur. Undeh: «Terra es et in terram ibis»; et causas huius rei quomodo de parvulo semine, et fedissimis initiis tanta vel hominum vel diversa rerum pulcritudo nascatur esse obvolutas, et humanis oculis non patere. Ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur.
h Gn. 3, 19 (Vetus latina); Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
hec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctus5 cum lotus fuerit induetur
5 cunctus] cunctis Weber
marg.| CUM  LOTUS  FUERIT. Aqua baptismi. Prius enim oportet eum aqua et Spiritu regenerari, et sic predictis virtutibus indui, ut Christum induatur, qui immolatus est tamquam aries in holocaustum, id est perfectionem virtutum. Ipse enim est, secundum Apostolumi, vir perfectus et mensura etatis. His adeptis, in Sancta sanctorum ingreditur, non substantiam Dei discutiens, sed dispensationem Christi intelligere cupiens.
i Eph. 4, 13.
Numérotation du verset Lv. 16,5 
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel
interl.| miranda sacramenta
duos hircos pro peccato et unum arietem
interl.| quia Christus pastor ovium
in holocaustum
interl.| perfectionem virtutum
marg.| SUSCIPIETQUE  AB  UNIVERSA etc. Christus pro nobis immolatus est de filiis Israel secundum carnem. Unde Paulusj: Ex quibus Christus secundum carnem.   Duos hircos pro peccato : Christus enim oblatus est ad exhaurienda peccata.   Et unum arietem in holocaustum , quia perfectionem virtutum et vite provectum oblatus est. Unde Paulusk: Mortificati estis per corpus Christi.
j Rm. 9, 5.
k Rm. 7, 4.
Numérotation du verset Lv. 16,6 
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se
interl.| pro hominem quem suscepit
et pro domo sua
interl.| quia etiam iustos redimit
Numérotation du verset Lv. 16,7 
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio
interl.| ipse hostium celi
tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 16,8 
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
marg.| DUOS  HIRCOS etc. Quia tam pro peccatoribus quam pro iustis Christus oblatus est, recte   hircus quasi pro peccatoribus,   vitulus autem pro iustis appellatur. Unde ait:   Cum obtulerit vitulum, orabit pro domo sua , id est iustis qui sunt domus Dei.
marg.| DUOS  HIRCOS  STARE. Quidam dicunt alterum   hircum Domino sacrificandum, alterum diabolo, tamquam lex summopere non prohibeat dicens: Non erunt tibi dii alieni.
marg.| AUGUSTINUS. DUOS  HIRCOS.   Hircus immolandus a quibusdam in bono accipitur. Emittendus in malo, quia qui in heremum mittit eum, lavat vestimenta sua cum redierit et corpus aqua, et sic ingreditur castra. Sed qui alterius   hirci carnes {t. 1: Erfurt, f. 123va; facsim., p. 248a} extra castra comburit abluitur. Districte ergo tangenda est allegorica significatio.
marg.| DUOS  HIRCOS  STARE  FACIET. Quia Christus Deus et homo, secundum humanitatem passus, secundum divinitatem impassibilis, sumuntur duo hirci et statuuntur coram Domino in ostio tabernaculi. Ipse enim est verum hostium quod ducit ad ostium tabernaculi tabernaculi, quod est in celis. Mittit Aaron super utrunque sortem qua divinitatem et humnitatem dividi intelligamus, ut hec patiatur, illa confortet patientem, unam Domino, alteram capro emissario Christo.
Numérotation du verset Lv. 16,9 
cuius exierit sors {t. 1: Erfurt, f. 123va; facsim., p. 248a} Domino offeret
interl.| Offeret verus Aaron «sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech»l.
l Ps. 109, 4; Hbr. 5, 6; 7, 17.
interl.| Patri
illum
interl.| seipsum
pro peccato
interl.| humani generis
Numérotation du verset Lv. 16,10 
cuius autem in caprum emissarium
interl.| super quem venit emissionis sors, in quo Christi divinitas significatur
statuet eum vivum
interl.| impassibilem custodiens, ut deprecetur: nemo enim potest dimittere peccata nisi solus Deus.
coram Domino ut fundat preces super eo
interl.| vel: eum
et emittat illum in solitudinem
marg.| IN  SOLITUDINEM . Id est in sinum Patris, quo nullus accedit nisi ipse et Spiritus sanctus: abiit ergo, id est operandi virtutem cohibuit, et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret. Deus enim ignis consumens estm.
m Hbr. 12, 29.
marg.| In solitudinem de qua diciturn: «Terra deserta, invia et inaquosa» etc. Ibi hostis locum non habet ubi Deus manet. In celum enim divinitas tempore passionis abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem.
n Ps. 62, 3.
Numérotation du verset Lv. 16,11 
his rite celebratis offeret
interl.| Christus
vitulum
interl.| carnem
marg.| VITULUM . Quando Christus pro Iudaice plebis liberatione offertur,   vitulus dicitur, quia legis iustificationem observabat. Unde aito: «Non veni» legem «solvere, sed adimplere»; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erantp, redimeret. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subiugatus.
o Mt. 5, 17.
p Cf. Gal. 4, 4.
marg.| Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propiciationem pro peccatis nostris, et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.
et rogans pro se
interl.| humanitate quam salvandam acceperat
et pro domo sua
interl.| parentela
immolabit
interl.| proprii sacrificii pontifex
eum
Numérotation du verset Lv. 16,12 
assumptoque thuribulo
interl.| lingua erudita igne Spiritus repleta
quod de prunis altaris
interl.| Cherubim, ubi ignis intelligibilis
marg.| DE  PRUNIS  ALTARIS etc. Spiritualibus verbis que Ioannes, egresso Iuda, in cena scripsit, quibus exponit quomodo ipse cum sit in Patre, et Pater in ipso, Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa que ad pietatem accendunt tamquam carbones ignis.
impleverit et hauriens manu compositum
interl.| quia pro multis et de multis
thymiama
interl.| orationem: «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo»q.
q Ps. 140, 2.
marg.| THIMIAMA. Orationem: «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo»r. Oravit enim Christus pro discipulis.
r Ps. 140, 2.
marg.| HAURIENS  MANU. Septuaginta: Implebit manus suas thimiamate compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena.
in incensum ultra velum intrabit in sancta
interl.| quia caro visibilis, ipse autem invisibilis
interl.| Septuaginta: offeret in interiora velaminis
Numérotation du verset Lv. 16,13 
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra6 testimonium et non moriatur
6 supra] super Weber
marg.| UT  POSITIS etc. Aaron pro dignitate sacerdotii Christum et alios sacerdotes significat. Christus   super ignem , id est doctrinam,   ponit aromat ica, id est orationem, et   vapor nebule, id est virtus orationis,   operit oraculum , id est carnem ex qua nobis propiciatio peccatorum in Christo qui est et   testimonium . Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens in   igne doctrine spiritualis   aromata orationis, cuius virtus   operit oraculum quod est super testimonium , nec permittit eum querere de passione Christi que sunt supra virtutem querentis, et   non morietur immoderatis scilicet questionibus.
marg.| ET  NON  MORIATUR . Caro eius non vidit corruptionem, quia   vapore aromatum operiebatur virtute scilicet orationis, de qua diciturs: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
s Ps. 15, 10.
Numérotation du verset Lv. 16,14 
tollet7 de sanguine vituli et asperget digito
7 tollet] + quoque Weber
interl.| virtutem divinitatis significat
septies contra propitiatorium ad orientem
marg.| CONTRA  PROPICIATORIUM. Quia ad   propiciatio nem nostram et illuminationem Christus passus est, qui   propiciatorium dicitur, et   oriens . Undet: «Ecce vir,   oriens nomen eius». Et alibiu: Visitavit nos,   oriens ex alto. Vel   contra propitiatorium , id est in conspectu Patris,   septies , quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.
t Za. 6, 12.
u Lc. 1, 78.
Numérotation du verset Lv. 16,15 
cumque mactaverit hircum
interl.| Christum
pro peccato populi
interl.| humani generis
inferet sanguinem {t. 1: Erfurt, f. 123vb; facsim., p. 248b} eius intra velum
interl.| apud Patrem
sicut preceptum est de sanguine vituli
interl.| in quo iugo crucis gentes subiiciende monstrantur
ut aspergat e regione oraculi
Numérotation du verset Lv. 16,16 
et expiet sanctuarium
interl.| genus humanum
marg.| CUMQUE  MACTAVERIT etc. Quia de communi massa hominum factus est {t. 1: Erfurt, f. 123vb; facsim., p. 248b} Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, id est humani generis, quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo eius primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Iudeis principaliter, sed et omnis nature que in peccato est primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem, et sanguis infertur in interiora velaminis, id est ad eumdem Patrem, et expiatur sanctuarium, massa scilicet humani generis que ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.
ab immunditiis filiorum Israel et a prevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet in8 tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sortium9
8 in] om. Weber
9 sortium] sordium Weber
interl.| vel: sordium
interl.| Septuaginta: immundiciatum
habitationis eorum
Numérotation du verset Lv. 16,17 
nullus hominum
interl.| non quod omnes tunc exluderentur
interl.| Nullus Gentilis vel Iudeus vel Levita vel sacerdos: omnes declinaverunt enim, simul inutiles facti sunt.
sit in tabernaculo
interl.| intelligibili: nemo sancte vivebat
marg.| IN  TABERNACULO etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Si enim tabernaculum testimonii celum est, recte sancta nominatur: celestis est homo noster, de quo Paulus aitv: «Sicut portavimus imaginem terre» etc. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus.
v 1Cor. 15, 49.
quando pontifex ingreditur sanctuarium
marg.| SANCTUARIUM. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem.
ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cetu Israel donec egrediatur tabernaculum10
10 tabernaculum] om. Weber
marg.| DONEC  EGREDIATUR . Humano scilicet more spiritum emittens, et carnem in sepulcro relinquens.
Numérotation du verset Lv. 16,18 
cum autem exierit
interl.| captivitatem nostram relevans et sedere faciens in celestibus
ad altare
interl.| thimiamatis scilicet quod est sedes Cherubim
quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
marg.| ET  SUMPTUM etc. Quia passione sua cornua altaris, id est quatuor principales virtutes sanctificavit.
Numérotation du verset Lv. 16,19 
aspergensque digito septies expiet
marg.| EXPIET. Christi sacrificio expiantur. Undew: Ipsa autem celestia maioribus hostiis expiantur quam istis.
w Hbr. 9, 23.
et sanctificet illud ab immunditiis
interl.| causa quare debeat mundari
marg.| AB  IMMUNDITIIS. Quantum ad celorum virtutes non indigent expiari que sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo diciturx: «Ascendit fumus in ira eius». Et de Ninivey: «Malitia eius ascendit coram me». Recte   ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum celestia mundantur.
x Ps. 17, 9.
y Ion. 1, 2.
filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 16,20 
postquam emundaverit11 sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
11 emundaverit] emundarit Weber
interl.| Christum secundum divinitatem
marg.| POSTQUAM  EMUNDAVERIT. Moraliter.  AMBROSIUS quoque in epistola ad Simplicianum ait: Sicut duo sunt in agro, unus assumitur et alter relinquitur, ita duo hirci, unus sacrificatur, et alter in desertum emittitur, nulli utilis nec edendus a sacerdotum filiis. Sicut enim ex alimentis quod bonum est editur, quod malum aut inutile proiicitur, ita et bona epulatoria dicimus que sunt esui apta. Non placebit ergo Domino si manducet sacerdos sacrificium in quod sit fraus oblationis, non sedule confessionis sinceritas. Ideo hircus iste in desertum dimittendus est, ubi erraverunt patres nostri nec pervenerunt ad terram promissionis, sed interiit a terra memoria eorum. Denique sunt epulatoria opera. Unde: Erunt sabbata terre vobis esce. Epulatoria enim opera et refectoria requies in Deo.
Numérotation du verset Lv. 16,21 
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 124ra; facsim., p. 249a} ET  POSITA  UTRAQUE  MANU. Manus impositio benedictionem ministrat in sacrificio, aut remissionem peccatorum, aut Spiritum sanctum, que esse non possunt in eo super quem cadit sors diaboli. Multa quoque circumstantia sunt que illi sententie contradicunt.
super caput eius
marg.| ET  POSITA. Ut ostendatur quia verbum impassibile, immortale, in carne pro nobis sufficiens sacrificium suscepit, huic recte omnia peccata imponuntur, quia peccata nostra pertulit in corpore suo. Septuaginta: Imponet ea super caput hedi vivi. In quo significatur spinea corona capiti eius impressa. In spinis enim significantur peccata.
confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel
interl.| quia omnia peccata nostra portavit
et universa delicta atque peccata eorum que imprecans
interl.| Deo
capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
marg.| PER  HOMINEM  PARATUM etc. Christum qui est omnia sui sacrificii, sacerdos, sacrificium, cultus et altare.   Paratum secundum illudz: «Ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus». Christus ergo seipsum per hedum vivum immolans, ipse se per   hominem paratum , id est propriam virtutem, mittit hircum viventem in solitudinem, immortalem scilicet, impassibilemque divinitatem ad invia nobis loca, et omni malitia deserta. Unde Ioannesaa: «Sciens» Iesus «quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit».
z Is. 50, 5-6.
aa Io. 13, 3.
marg.| ADAMANTIUS. IN HOMILIIS SUPER LEVITICUM. Hircum qui Domino immolatur, dicit significare eos qui ad sortem Domini destinantur, sicut Lazarus ille, qui in sinum Abrae deportatur ab angelis. Hircum vero qui dimittitur in heremum, reprobos significare vel Iudaicum populum, qui a facie Domini pro peccatis suis abiiciuntur, sicut dives purpuratus in inferno sepultus. Hominem vero paratum, Christum vel angelos eius. Unde recipit unusquisque quod meretur.
Numérotation du verset Lv. 16,22 
cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum
interl.| Christus qui portavit peccata nostra
in terram solitariam
interl.| in celum
et dimissus fuerit
interl.| qui ante captus inter homines
in deserto
Numérotation du verset Lv. 16,23 
revertetur Aaron
interl.| Christus verus montanus
in tabernaculum testimonii
interl.| in celum
et depositis vestibus quibus prius indutus erat
interl.| sordibus mortalitatis et passibilitatis, quibus indutus est pro peccatis nostris
cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Numérotation du verset Lv. 16,24 
lavabit carnem suam
interl.| Lotam manifestabit carnem.
in loco sancto
interl.| celo
indueturque vestibus12 suis
12 vestibus] vestimentis Weber
interl.| glorie sue; undeab: «Dominus regnavit, decorem induit.»
ab Ps. 92, 1.
et postquam egressus
interl.| de mundo
obtulerit
interl.| Patri
holocaustum suum
interl.| seipsum
interl.| quod nemo poterat offerre nisi ipse
ac plebis rogabit
interl.| assistens vultui Dei pro nobis
tam pro se quam pro populo
interl.| membris suis
Numérotation du verset Lv. 16,25 
et adipem
interl.| pinguedinem caritatis
qui oblatus est pro peccatis adolebit
interl.| ut holocaustum pingue fiat
super altare
interl.| seipsum
Numérotation du verset Lv. 16,26 
ille
interl.| Christus
vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
interl.| assumpta immortalitate et impassibilitate
vestimenta sua
interl.| ante sordida
et corpus aqua et sic ingredietur13 castra
13 ingreditur] + in Weber
interl.| angelorum vel Ecclesie, de qua diciturac: «Terribilis ut castrorum acies ordinata.»
ac Ct. 6, 4.
marg.| ILLI  VERO  QUI etc. ORIGENES. Ascendit in cor tuum concupiscentia, quelibet cogitatio prava? Abiice: sors est apompei. Abiicies autem si habueris tecum parati manum hominis, id est si lectio divina sit in manibus tuis et ante oculos precepta Dei: tunc vere eris paratus. Similiter si cetera vitia ascenderunt in cor tuum, expelle: mitte in heremum. Si vero ascendat in cor tuum misericordia, iustitia, et pax et huiusmodi, hec de sorte Domini sunt, offeruntur ad altare, pontifex accipit et reconciliat Deum tibi. Is ergo in quo est sors apompei: non est piger nec est occupatus secularibus, sed paratus, promptus et vigilans. Qui si sordescere videtur, quia contigit immundum, lavabit vestimenta sua, et erit mundus. Hoc moraliter ad unumquemque nostrum pertinet. Homo paretur: ipsa ratio que intra nos est, per quam nobis {t. 1: Erfurt, f. 124rb; facsim., p. 249b} boni malique discretio est, que si videtur sordescere, quia discit et pertractat que mala sunt, tamen si ea abiiciat, tunc melioribus cogitationibus purificata ac diluta videbitur munda. Christus quoque lavare dicitur laνare vestimenta sua et fieri mundus, propter illudad: Vidi Iesum sacerdotem magnum indutum vestimenta sordida. Quod si intelligitur de assumptione carnis, et in lavandis vestimentis potest eadem figura servari.
ad Za. 3, 3.
Numérotation du verset Lv. 16,27 
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis illatus est in sanctuario
interl.| vel: sanctuarium
ut14 expiatio compleretur asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac15 fimum
14 in sanctuario - ut] inv. Weber
15 ac] et Weber
Numérotation du verset Lv. 16,28 
et quicumque combusserit {t. 1: Erfurt, f. 124rb; facsim., p. 249b} ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
Numérotation du verset Lv. 16,29 
eritque vobis hoc16 legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis affligetis animas vestras
16 vobis hoc] inv. Weber
interl.| Veniet dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabuntae.
ae Mt. 9, 15.
nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinantur17 inter vos
17 peregrinantur] peregrinatur Weber
marg.| MENSE  SEPTIMO etc. ORIGENES. In qua solennitas repropiciationis, et in qua sola pontifex solus indutus omnibus pontificalibus vestibus et semel in anno ingreditur in sancta sanctorum. Populum enim derelinquens, ingreditur ubi est repropiciatorium et super repropiciatorium Cherubim, ubi est arca testimonii et altare incensi, quo accessus soli est pontifici. Pontifex est Christus, qui per totum annum cum populo erat, de quo dicituraf: Evangelizare pauperibus misit me, et vocare annum acceptum Domini; et semel in isto die repropiciationis intrat in sancta sanctorum, id est impleta dispensatione, penetrat celum et intrat ad Patrem, ut faciat eum propicium, et exoret pro omnibus in se credentibus. Dies propiciationis manet nobis, donec occidat sol, id est mundus finem accipiat. Stamus enim pro foribus operientes pontificem nostrum commorantem intra sancta sanctorum, et orantem pro peccatis eorum qui se exspectant, super quos sors eius venit ut sint pars Domini et electio, non pro ea parte que pro indignitate sua spernitur et abiicitur. Unde dicitur hircus apompeius, id est abiectus et refutatus.
af Lc. 4, 18-19.
Numérotation du verset Lv. 16,30 
in hac die
interl.| in qua passus est Christus
expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
Numérotation du verset Lv. 16,31 
sabbatum
interl.| «Omne servile opus non facietis in eo»ag.
ag Lv. 23, 25.
enim requietionis est et affligetis animas vestras religione perpetua
Numérotation du verset Lv. 16,32 
expiabit autem sacerdos
interl.| Christus, quia Iudeorum sacerdotes non poterant: impossibile enim erat sanguine thaurorum aut hircorum peccata auferri.
qui unctus fuerit
interl.| «Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pre consortibus tuis»ah.
ah Ps. 44, 8.
et cuius manus initiate18 sunt19 ut sacerdotio fungatur
18 manus initiate] inv. Weber
19 sunt] om. Weber
interl.| «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech»ai.
ai Ps. 109, 4; Hbr. 5, 6; 7, 17.
pro patre suo
interl.| obediens Patri usque ad mortemaj
aj Cf. Phil. 2, 8.
indueturque stola linea et vestibus sanctis
interl.| Pro sacerdotibus Iudeorum qui hec consummare non poterant, de quibus Christus secundum carnem.
Numérotation du verset Lv. 16,33 
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
Numérotation du verset Lv. 16,34 
eritque hoc20 legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
20 hoc] + vobis Weber
interl.| quia Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.
fecit igitur sicut preceperat Dominus Moysi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_16)

Notes :