Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Lv. 7,1 

Hec quoque lex
est1 hostie pro delicto
1 lex est] inv. Weber
sancta sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,2 

idcirco ubi immolatur holocaustum
mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Numérotation du verset Lv. 7,3 

offerent ex ea caudam
et adipem
qui operit vitalia
Numérotation du verset Lv. 7,4 

duos renunculos
et pinguedinem que iuxta ilia est
reticulumque iecoris
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 7,5 

et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Numérotation du verset Lv. 7,6 

omnis masculus
de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,7 

sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostie una erit lex2 ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
2 una erit - lex] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,8 

sacerdos
qui offert holocausti
victimam
habebit pellem eius
Numérotation du verset Lv. 7,9 

et omne sacrificium simile
quod coquitur in clibano
et quicquid in craticula
vel in sartagine
preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Numérotation du verset Lv. 7,10 

sive oleo conspersa
sive arida fuerit
cunctis filiis Aaron equa mensura
per singulos dividetur
Numérotation du verset Lv. 7,11 

hec
est lex hostie pacificorum que offertur Domino
Numérotation du verset Lv. 7,12 

si pro gratiarum actione
fuerit oblatio,
offerent
panes
absque fermento
conspersos oleo
et lagana
azyma uncta oleo
coctamque similam
et collyridas olei admixtione conspersas
Numérotation du verset Lv. 7,13 

panes
quoque fermentatos
cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis
Numérotation du verset Lv. 7,14 

ex quibus unus
pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis
qui fundet hostie sanguinem
Numérotation du verset Lv. 7,15 

cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
Numérotation du verset Lv. 7,16 

si voto vel sponte
quisquam obtulerit hostiam
eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum
remanserit vesci licitum est
Numérotation du verset Lv. 7,17 

quicquid autem tertius dies invenerit3 ignis absumet
3 dies invenerit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,18 

si quis de carnibus victime pacificorum
die tertio comederit,
irrita erit4
4 erit] fiet Weber
oblatio eius5 nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit6 prevaricationis rea erit
5 eius] om. Weber |
6 contaminaverit] contaminarit Weber |
Numérotation du verset Lv. 7,19 

caro
que aliquid tetigerit immundum
non comedetur
sed comburetur igni
qui fuerit immundus7
7 immundus Rusch ] mundus Weber
vescetur ex8 ea
8 ex] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,20 

anima polluta
que ederit
de carnibus
hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,21 

et que tetigerit
immunditiam hominis
vel iumenti
sive omnis rei
que polluere potest
et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,22 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,23 

loquere filiis Israel adipem
ovis
et bovis9
9 ovis - et - bovis] inv. Weber
et capre
non comedetis
Numérotation du verset Lv. 7,24 

adipem cadaveris morticini
et eius animalis quod a bestia
captum est
habebitis in varios usus10
10 varios usus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,25 

si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit,
peribit de populo suo
Numérotation du verset Lv. 7,26 

sanguinem
quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus
quam de pecoribus
Numérotation du verset Lv. 7,27 

omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,28 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,29 

loquere filiis Israel dicens11 qui offert victimam pacificorum Domino
11 dicens] om. Weber
offerat simul et sacrificium
id est libamenta eius.
Numérotation du verset Lv. 7,30 

Tenebit
manibus adipem
hostie et pectusculum
cumque ambo
oblata Domino consecraverit12 tradet sacerdoti
12 consecraverit] consecrarit Weber
Numérotation du verset Lv. 7,31 

qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron
et filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 7,32 

armus quoque dexter
de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 7,33 

qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit13 armum dextrum in portione sua
13 habebit] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 7,34 

pectusculum
enim elevationis14
14 elevationis] elationis Weber
et armum separationis
tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua
ab omni populo Israel
Numérotation du verset Lv. 7,35 

hec
est unctio Aaron et filiorum eius
in cerimoniis Domini die quo15 obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur
15 quo] qua Weber
Numérotation du verset Lv. 7,36 

et que precepit eis dari16 Dominus a filiis Israel religione perpetua
16 eis dari] inv. Weber
in generationibus suis
Numérotation du verset Lv. 7,37 

ista
est lex holocausti et sacrificii
pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro17 pacificorum victimis
17 pro] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,38 

quam18 constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
18 quam Cava Rusch Clementina Edmaior. ] quas Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset Lv. 7,1 
interl.| scilicet que dicta est po peccato
est1 hostie pro delicto
1 lex est] inv. Weber
marg.| DELICTUM . HESYCHIUS. Aliquando dicit peccatum recognitum. Aliquando quod in ipsum committitur Deum, quod difficile ignoscitur. Undea: Si peccaverit vir in virum, sacerdos orabit pro eo. Si vero in Deum, quis orabit pro eo? Necessario ergo aries in sacrificio offertur, eum significans de quo diciturb: «Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi2«, qui solus quod in se commissum est potest relaxare. Aries autem non omnis in holocaustum fit: sicut vitulus oblatus pro populo et pro sacerdote, qui Christum similiter significat. Sed ibi generaliter remissio humani generis dispensatur. Ideo necessario omne Christi sacrificium offertur. Hic autem pro eis fit quibus sacrificum et remissio procuratur. Quecumque ergo salvere possunt, suscipiuntur in Christi sacrificium: pax scilicet et sanctimonia, sine qua nemo videbit Deumc. Oblationes enim interiorum cogitationes sunt, quibus pacatis cum omnibus pacem habemus. Oblatio autem renum et pinnule epatis et femorum sanctimonia est.d
a 1Rg. 2, 25.
b Io. 1, 29.
c Hbr. 12, 14.
d ¶Fons : Hesychius , In Lv., lib. 2 (Lv. 7, 1), PG 93, 857C-D (sententialiter vel alia translatio). [MM2018]
2 peccatum] scrips., p. Rusch
marg.| ORIGENES. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus, peccatum vero cum facimus quod non debemus; sed non ubique hoc observatur.
sancta sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,2 
idcirco ubi immolatur holocaustum
interl.| qui eque placet Deo virtus iustorum, et digna penitentia peccatorum, que restituit in gradum pristinum David et Petrum
mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
marg.| SANGUIS  EIUS etc. HESYCHIUS. Quecumque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque iubet fieri.
Numérotation du verset Lv. 7,3 
offerent ex ea caudam
interl.| GREGORIUS. Cauda finis est corporis: ille vero bene immolat qui sacrificium boni operis ad finem perducit.
et adipem
interl.| eum scilicet qui gravia committit peccata Christus salvare descendit
qui operit vitalia
Numérotation du verset Lv. 7,4 
duos renunculos
interl.| Vult Christus penitentis mundari interiorem hominem et habere castitatem.
et pinguedinem que iuxta ilia est
interl.| Septuaginta: pinnam epatis
reticulumque iecoris
interl.| ut propriam concupiscentiam non habeat, sed eam omnino offerat
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 7,5 
et adolebit ea {t. 1: Erfurt, f. 111vb; facsim., p. 224b} sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Numérotation du verset Lv. 7,6 
omnis masculus
interl.| non mollis, non femineus, non debilis
de sacerdotali genere
interl.| legittima generatione succedens, vita et scientia precellens scilicet
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
interl.| Quasi non frustra differt hoc sacrificium ab his que pro peccato, quia pro delicto scilicet est quod in Deum commissum est.
Numérotation du verset Lv. 7,7 
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
SICUT PRO PECCATO etc. AUGUSTINUS. Peccatum est perpetratio mali,   delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum. Vel   delictum est quod ignoranter,   peccatum quod scienter committitur.
marg.| ORIGENES. Sicut pro peccato etc. Similiter iubentur adipes arietis qui circa renes sunt, et qui interiora operiunt imponi super altare, ut quicquid in te crassum est et operit interiora tua altaris ignibus offeras, ut purgatis interioribus, dicase: Benedic, anima mea, Domino, et omnia que intra me sunt nomini sancto eius». Aliter enim spiritualem sensum non possunt habere, vel Deum laudare. Si autem interiora purgaveris ab omni vitio libidinis, hostiam pro delicto iugulasti, et sacrificium in odorem suavitatis obtulisti. Sacerdotis qui offert illud et repropriciavit pro delicto, ipsius erit. Discant sacerdotes quia pars data est eis cum his quos ad penitentiam adduxerint et tales effecerint, ut propitius sit eis Deus. Meritum enim subditorum merces erit, et gloria talium sacerdotum. Intelligant ergo sacerdotes {t. 1: Erfurt, f. 111vb; facsim., p. 224b} ubi sit data vera portio, in hoc vacent, nec se superfluis actibus implicent, sed sciant se in nullo alio habere partem apud Deum, nisi in eo quod pro peccato offerunt, id est quod a via peccati peccatorem convertunt.
e Ps. 102, 1.
utriusque hostie una erit lex3 ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
3 una erit - lex] inv. Weber
marg.| AD  SACERDOTEM etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur et agitur, et quod ex penitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicensf: Non veni vocare iustos, sed peccatores.
f Mt. 9, 13; Mc. 2, 17; Lc. 5, 32.
Numérotation du verset Lv. 7,8 
sacerdos
interl.| Christus scilicet exteriorem substantiam in membris suis, id est pauperibus, suscepit.
qui offert holocausti
interl.| hominis: non enim addit boum vel ovium vel similium; per quod innuit spirituale holocaustum .
victimam
marg.| HOLOCAUSTI  VICTIMAM etc. HESYCHIUS. Non boum scilicet aut ovium aut similium, sed hominis: ubi enim non ab his qui offerunt sed que offeruntur sacrificia considerantur, necessario animalia memorantur; hic autem, quia apertius voluit introducere personam Domini, sacerdotem posuit offerentem holocaustum hominis. Intelligibilia enim holocausta offert solus Christus, ad cuius imitationem hostia nostra et conversatio formatur, in cuius respectu patientiam habemus in passionibus.
habebit pellem eius
marg.| HABEBIT  PELLEM. Circumstantiam divitiarum quas debet offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Satan circumstantiam divitiarum   pellem nominavit, dicensg:   Pellem pro   pelle , et omnia que   habet homo, dabit pro anima sua. Hanc dedit Iob ut   pellem , id est patientiam, retineret, que   pellis dicitur, ex qua fiunt multa utilia.
g Iob. 2, 4.
Numérotation du verset Lv. 7,9 
et omne sacrificium simile
interl.| theologie
quod coquitur in clibano
interl.| in quo significat partum Virginis
et quicquid in craticula
interl.| in qua significatur resurectio
marg.| ET  QUICQUID  IN  CRATICULA etc. Quia hec theologie incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
vel in sartagine
interl.| que significat crucem
preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Numérotation du verset Lv. 7,10 
sive oleo conspersa
interl.| id est si divitis fuerit qui habet unde misericors sit
interl.| id est si eloquens fuerit vel non. Oleum autem eloquentiam significat; undeh: «Nitidius   oleo guttur eius».
h Pr. 5, 3.
sive arida fuerit
interl.| id est pauperis qui quod largiatur non habet aut sapientia indiget
cunctis filiis Aaron equa mensura
interl.| quia similiter accipit Deus bonam devotionem pauperis et divitis, simplicis et sapientis
per singulos dividetur
marg.| SIVE  OLEO  CONSPERSA etc. ORIGENES. Sacrificium salutare iubetur fieri in oleo. Sacrificium pro peccato non superponitur oleum, quia pro peccato est. Ideo nec oleum letitie, nec thus suavitatis habet. Luctus enim convenit peccantibus, non letitia vel odor suavitatis, quia ex persona peccatoris dicituri: Computruerunt et corrupte sunt cicatrices mee a facie insipientie mee. Cor hominis clibanus est, quod, si vitia vel diabolus succenderint, non coquet, sed exuret. Sed si ille succenderit qui venit ignem mittere in terramj, panes Scripturarum non exurit ad perditionem, sed coquit ad sacrificium. Fortassis in clibano coqui dicuntur, que bene recondita sunt, nec facile proferri ad vulgus possunt. Sunt enim multa huiusmodi que si in clibano non coquuntur, cruda sunt, comedi non possunt, sicut in visione Ezechielis. Non enim credendum quod sit animal in forma leonis quo vehatur Deus vel vituli vel aquile. Tria sunt in quibus sacrificia preparantur: in clibano, in sartagine, in craticula. Clibanus, secundum sui formam, profundiora in divinis Scripturis significat. Sartago: ea que si frequenter versentur, intelligi possunt et explicari. Craticula: que palam sunt. Est enim in divinis Scripturis historia, moralitas, mysticus sensus, sicut corpus et anima et spiritus. Hoc quoque canistrum perfectionis significat, in quo tres panes haberi mandantur. In Scriptura enim divina cibi auditoribus tripliciter apponuntur. In Evangelio quoque diciturk: Amice, commoda tres panes. Unus coquitur in clibano, alter in sartagine, tertius in craticula.
i Ps. 37, 6.
j Lc. 12, 49.
k Lc. 11, 5.
marg.| HESYCHIUS. Conspersum oleo sacrificium de   simila dicit, quod nec   in clibano nec {t. 1: Erfurt, f. 112ra; facsim., p. 225a}   in sartagine nec   in craticula mittitur, hec est theologia que ad humanitatem Christi non refertur sed de Patre vel de Spiritu sancto, vel de ipso Filio secundum deitatem. Ideo hoc   filiis Aaron per meditationem Scripturarum ad theologiam proficientibus deputavit   equal iter, ut omnes idem de Deo sentiant. Hoc   sacrificium heretici non gustant, cum diversa sapiant. Est   sacrificium non   conspersum oleo de   simila , quando decima pars   ephi absque   oleo et thure pro peccato offertur, ab his scilicet qui hircum aut ovem aut turtures aut columbas offerre non possunt. Hoc et si   sacrificium Salvatoris significat, quia non theologie gratia, sed pro utilitate offerentis preceptum   filiis Aaron deputavit.
Numérotation du verset Lv. 7,11 
hec
interl.| Septimum capitulum a plerisque hic incipit.
interl.| Salutare sacrificium in duas dividit partes: unam laudationis, alteram voti.
est lex hostie pacificorum que offertur Domino
Numérotation du verset Lv. 7,12 
interl.| Septuaginta: laudatione ; undel: «Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua».
l Ps. 49, 14.
fuerit oblatio,
marg.| SI  PRO  GRATIARUM  ACTIONE . Ad litteram:   pro gratiarum actione sit oblatio , cum quis de magna tribulatione liberatus   gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri. Mystice quoque, qui maiora crimina non commisit, Dei misericordie laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit.
offerent
interl.| id est: Habeant scientiam evangelicam que perfecta et solida.
panes
interl.| apostolicos libros
absque fermento
interl.| corruptione aliene doctrine
conspersos oleo
interl.| ut quicquid sapit imputetur gratie et Dei misericordie
et lagana
interl.| propheticos libros qui non tam plane annunciant misericordiam Dei, permiscentes minas pro importunitate Iudaica; proprie lagana non dicuntur conspersa sed uncta.
azyma uncta oleo
marg.| ET  LAGANA. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam Prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem   lagani , tantum inter scientiam Veteris et Novi Testamenti: panes ergo sparguntur   oleo ,   lagana unguntur , quia maius est lumen et gratia Novi Testamenti quam Veteris.
coctamque similam
interl.| theologiam scilicet, sed cum eleemosyna, quam propter subtilitatem similam vocat
et collyridas olei admixtione conspersas
marg.| COCTAMQUE  SIMILAM etc. Divinam scilicet sapientiam, que   coquitur igne caritatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam caritatem se tradidit morti.
Numérotation du verset Lv. 7,13 
panes
interl.| scilicet in modum circini tortos. Hi sunt divine Scripture expositores, quorum expositionis scientiam habere debemus.
interl.| perfectionem et firmitatem fidei; nam fermentum panem roborat.
quoque fermentatos
interl.| non azymos
interl.| Seculari scientia sicubi necessaria est, ut grammatica, rhetorica, dialectica.
cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis
Numérotation du verset Lv. 7,14 
ex quibus unus
interl.| quiam: «Unus Dominus, una fides, unum baptisma»; unde Apostolus: Unum sentiamus omnes in Domino etc.
m Eph. 4, 5.
pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis
interl.| Christi, ad quem pertinet unus panis, quia fides nostra ad eum et per eum et in ipso est.
qui fundet hostie sanguinem
marg.| OFFERTUR  DOMINO etc. Septuaginta: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. «Non» enim «volentis neque currentis, sed Dei miserentis est»n. Christo administranti et perficienti sacrificium primitie offerende sunt.
n Rm. 9, 16.
Numérotation du verset Lv. 7,15 
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
interl.| quia incarnationis scilicet mysteria in presenti vita perscutanda sunt et imitanda, nihil indiscussum debet remanere usque in mane , id est initium alterius vite.
marg.| CUIUS  CARNES etc. ORIGENES. Solidus anime cibus est cibus lactis, est cibus holerum, est cibus carnis. Undeo: Lacte vos potavi, non esca. Et alibip: Qui infirmus est, holus manducet. Et alibiq: Perfectorum est solidus cibus. Carnes ergo sacrificii salutaris quod offertur pro laudatione Domini iubentur esse sacerdotis. Solidus enim cibus et perfecta scientia sacerdotibus deputatur, quia in omnibus debent esse perfecti, in doctrina, in moribus, in virtutibus, alioquin de sacrificiorum non edent carnibus. Caro que ex sacrificiis sacerdotibus deputatur verbum Dei est, quod in Ecclesia Dei docent. Admonentur ergo ne hesterna proferant, sed nova per gratiam Dei et spiritualia semper inveniant. Si ea que heri a Iudeis didicisti, hodie in Ecclesia proferas, hesternam sacrificii carnem edisti. Supra quoque in oblatione primitiarum: Sint, inquit, nova et vetera.
o Cf. 1Cor. 3, 2.
p Rm. 14, 12.
q Hbr. 5, 14.
marg.| USQUE  MANE etc. Futurum seculum ubi erit verus dies qui nocti huius seculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui, per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.
Numérotation du verset Lv. 7,16 
si voto vel sponte
interl.| Voto quis offert, quando se Deo serviturum et seculo renuntiaturum vovet.   Sponte , quando subito convertitur, et divinitus inspiratus, compungitur.
quisquam obtulerit hostiam
marg.| SI  VOTO  VEL  SPONTE etc. Omne sacrificium pacificorum vel salutare   spont aneum est. Unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species eius sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur, quia cum rationales sumus, debitum quodammodo precipuum Creatori debemus rationabile sacrificium.
eadem similiter edetur die
interl.| presens vita, presens seculum ‘hodie’ dicitur; under: «Hodie si vocem eius audieritis».
r Ps. 94, 8; Hbr. 3, 7; 3, 15.
interl.| in presenti votum solvendum est: in futuro enim solui non poterit; undes: Quicquid potest manus tua, instanter operatur.
s Cf. Qo. 9, 10.
marg.| EADEM  DIE etc. Quia quidam post huius vite finem aliam talem descripserunt, {t. 1: Erfurt, f. 112rb; facsim., p. 225b} introducentes quoddam seculum mille annorum in quo Hierusalem edificabitur et templum eius, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio eius non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit. Unde aitt: Quecumque anima se tali edulio contaminaverit.
t Lv. 7, 18.
sed et si quid in crastinum
interl.| Crastinus dies tempus post votum significat: usque ad finem enim vite votum nostrum possumus implere.
remanserit {t. 1: Erfurt, f. 112rb; facsim., p. 225b} vesci licitum est
marg.| SED  ET  SI  QUID etc. ORIGENES. Duos dies quibus licet vesci carnibus sacrificii, puto duo Testamenta posse intelligi, in quibus liceat omnem verbum quod ad Deum pertinet. Hoc enim est sacrificium requiri et discuti. Si quid superfuerit quod divina Scriptura non decreverit, tertiam scripturam non debere suscipi, que hic dies tertia nominatur, sed quod superest igni tradamus, id est Deo reservemus, quia in presenti vita Deus scire nos voluit omnia que"nunc scimus ex parte; cum autem venerit quod perfectum est, destruentur que ex parte sunt"u. Non ergo assumamus cunctorum scientiam.
u Cf. 1Cor. 13, 9-10.
Numérotation du verset Lv. 7,17 
quicquid autem tertius dies invenerit4 ignis absumet
4 dies invenerit] inv. Weber
marg.| TERTIUS  DIES. Futurum seculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto   tertii diei , tunc quod reliquum est   igne consumetur. Quodcumque enim salutare imperfectum reliquerimus aut malum fecerimus, tamquam ligna aut fenum aut stipulam,   igne consumetur: Nos autem detrimentum patiemurv.
v Cf. 1Cor., 3, 15.
Numérotation du verset Lv. 7,18 
si quis de carnibus victime pacificorum
interl.| id est: Scriptura preter duo Testamenta
die tertio comederit,
interl.| id est: post hanc vitam tempus bene operandi speraverit, et ideo distulerit
irrita erit5
5 erit] fiet Weber
interl.| vel: fiet
oblatio eius6 nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit7 prevaricationis rea erit
6 eius] om. Weber
7 contaminaverit] contaminarit Weber
Numérotation du verset Lv. 7,19 
caro
interl.| quelibet virtus, ut castitas et iustitia et huiusmodi
que aliquid tetigerit immundum
interl.| aliquid malum fecerit
interl.| velut castitas habita ad vanam gloriam
non comedetur
interl.| nemo imitabitur
marg.| CARO  QUE etc. ORIGENES. Carnes sancte divina verba intelliguntur. Sepe autem accidit mundas carnes contingi ab aliquo immundo, ut si quis de Deo Patre atque eius Unigenito et Spiritu sancto, dignum deitatis mysterio, purum faciat sincerumque sermonem, et de omnibus rationabilibus creaturis, tamquam a Deo factis, ut ipsum intelligerent, nec asserat consequenter carnis resurrectionem. Primus sermo eius solidus cibus est: carnes sunt sancte. Qui vero carnis resurrectionem negat, quia alienum a fide est, superioribus iunctum carnes suas polluit. Precipitur ergo ne huiusmodi carnes manducentur quibus immunditia infidelitatis adiungitur. Undew: Epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Secundum immundicie genus est, ne qui carnes edit immundus sit, et immunditia eius in ipso sit, ut si sit aliquis natura florentis et ardentis ingenii, non continuo aptus videbitur ad suscipienda Dei verbi mysteria. Seperandus8 est prius a prophanis et immundis operibus, ut eruditionis capax fiat, si prius capax fuerit sanctitatis. Tertia species est immunditie, qua is qui mundus aliquid contingit immundum, nec tam suo peccato quam aliena contagione polluitur, ut si quis societur invido vel iracundo vel adultero, et propriis actibus non inseratur sceleribus eius; videat tamen eum fratrem odisse, insidiari uxori aliene et similia facere, nec discedat a consortio eius, hic est qui contingit immundum, vel animam, vel avem, vel morticinum, et aliena immunditia pollutus est.
w 1Cor. 5, 8.
8 Sperandus] seperandus cacogr. Rusch
sed comburetur igni
interl.| futuri iudicii
qui fuerit immundus9
9 immundus Rusch ] mundus Weber
interl.| hypocrita
vescetur ex10 ea
10 ex] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,20 
anima polluta
interl.| hypocriti
que ederit
interl.| fraudulenter operando
de carnibus
interl.| id est: virtutibus que Deo sunt dicate
hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis
interl.| ut non dicatur ovis sed lupus rapax
Numérotation du verset Lv. 7,21 
et que tetigerit
interl.| imitando
interl.| consentiendo
immunditiam hominis
interl.| ingeniosi
vel iumenti
marg.| VEL  IUMENTI etc.   Iumenta immunda sunt, qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt. Unde fornicatores «equi emissarii» dicti suntx.
x Cf. Ier. 5, 8.
sive omnis rei
interl.| velut divinationis somniorum et similium
que polluere potest
interl.| immunda operando
et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
interl.| de consortio eorum qui sunt salavandi
Numérotation du verset Lv. 7,22 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,23 
loquere filiis Israel adipem
interl.| desiderium scilicet, quod totum ad Deum referendum est
ovis
interl.| simplicis, innocentis
et bovis11
11 ovis - et - bovis] inv. Weber
interl.| fortis
interl.| qui operatur mandata legis
et capre
interl.| quia per capram significantur que pro peccatis fiunt sacrificia
interl.| peccatorum penitentium
non comedetis
interl.| quia talium noxium est desiderium nec Deo iubet offerri, quia desiderium peccatorum peribit.
marg.| ADIPEM  OVIS etc. Id est nec fortis, nec innocentis, nec penitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tamquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi   comedendo imminuere.
Numérotation du verset Lv. 7,24 
adipem {t. 1: Erfurt, f. 112va; facsim., p. 226a} cadaveris morticini
interl.| quia sponte peccat, nullo instigante
et eius animalis quod a bestia
interl.| diabolo instigante
captum est
interl.| quia neglexit sui custodiam, nec audiens quod dicitury: «Sobrii estote, et vigilate» etc.
y 1Pt. 5, 8.
habebitis in varios usus12
12 varios usus] inv. Weber
interl.| quia trensferre ad virtutem debemus, ut ad iustitiam vel castitatem vel eleemosynam vel quamlibet operationem bonam resolventes scilicet et subtiliantes
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 112va; facsim., p. 226a} AUGUSTINUS. Dixit superiusz: Omnis adeps Domino, et quesieramus utrum omnis corporis mundi duntaxat – nam de immundis nulla questio est – et quid de adipe fieret quem vetuit comedi. Nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit scilicet in omne opus cui tale aliquid necessarium est. Unde remansit questio quid fieret de adipe eorum que munda sunt ad vescendum. Sed cum dicit omnem animam perire de populo suo que ederit adipem eorum ex quibus offertur Domino, videtur tantum prohibere adipem eorum ex quibus fit sacrificium. Iudei vero non inveniunt quid de adipe faciant, unde abstinent, et quomodo proiiciantur, cum dictum sitaa: Omnis adeps Domino; si non adipem sacrificiorum tantum, sed etiam eorum de quibus non sacrificatur, quamvis mundorum, hic volunt intelligi, quia per quasdam impudicias vel cetera vitia sibi elegerunt mortem peccati.
z Lv. 3, 6.
aa Lv. 3, 6.
marg.| IN  VARIOS  USUS etc. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fedasse: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed e contrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Phariseus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines etc. Nos e contrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt vitam in terris.
Numérotation du verset Lv. 7,25 
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit,
interl.| cogens vel suadens ei qui seipsum obtulit non ad supernum desiderium intendere, sed ad voluptatem suam inclinari
peribit de populo suo
interl.| congregatione sanctorum
Numérotation du verset Lv. 7,26 
sanguinem
interl.| animam: quasi nihil facias ad proximi tui mortem
quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus
interl.| iustis quorum «conversatio in celis est»ab.
ab Phil. 3, 20.
quam de pecoribus
interl.| peccatoribus qui obediunt ventriac
ac Cf. Rm. 16, 18.
marg.| SI  QUIS  ADIPEM etc. ORIGENES. Allegorice. Quasiad: Nemo scandalizet unum ex his minimis qui in me credunt etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inseranturae. Sanguis autem Iudeorum populus recte intelligitur. Non enim ex fide neque ex spiritu Abrae, sed tantum de sanguine eius descendit.
ad Cf. Mt. 18, 8.
ae Cf. Rm. 11, 17-23.
Numérotation du verset Lv. 7,27 
omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,28 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,29 
loquere filiis Israel dicens13 qui offert victimam pacificorum Domino
13 dicens] om. Weber
interl.| hostie pacificorum: gratiarum actiones. Has caritate condire debemus qua conditur omne opus bonum.
{t. 1: Erfurt, f. 112vb; facsim., p. 226b} offerat simul et sacrificium
interl.| id est: caritatem
id est libamenta eius.
marg.| QUI  OFFERT  VICTIMAM etc. ORIGENES. Alia littera: Qui offert sacrificium salutaris sui Domino, afferat munus suum Domino in sacrificio salutaris sui. Manus eius offerent sacrificium hostiam Domino, adipem qui super pectusculum est et pinnam iecoris, offeret ea ita, ut ponatur donum contra Dominum, et imponet sacerdos adipem qui est super pectusculum salutare, et erit pectusculum Aaron et filiis suis, et brachium dextrum debitis alias dabitis separationem sacerdoti a sacrificiis salutaribus vestris. Qui offert sanguinem salutaris et adipem ex filiis Aaron, ipsi erit brachium dextrum in parte. Pectusculum enim impositionis et brachium demptionis accepi a filiis Israel a sacrificiis salutaribus vestris, et dedi ea Aaron sacerdoti et filiis eius, legittimum eternum a filiis Isrel. Et sacrificium, quod dicitur salutare, nemo offert Domino, nisi qui sanus est, et salutis sue conscius Domino refert.
marg.| ORIGENES. Sacrificium, quod dicitur salutare, sanus tantum et salutis conscius in gratias Domino offert: non eger animo, non languidus in operibus offerre potest. Leprosus ille evangelicus non potuit offerre nisi curatus, sed ubi a Domino mundatus est, iussus est offerre munera ad altare que precepit Moyses in testimonium illisaf. Mundus ergo offerre potest. Sed quomodo manus eius offerent hostias Domino? Non ‘homo’, sed ‘manus’, id est opera eius. Hec enim commendant hostiam Domino. Si enim contracta sit manus tua ad dandum, adhuc leprosus es, et offerre non potes. Ubi habemus hostiam, Grecis habent holocarpomata, quod significat ‘omnem fructum’, quem non potest infructuosus offerre, qui non affert fructum iustitie et misericordie et similia. Quod autem ait: Adipes, qui supra pectusculum sunt, pectusculum cor intellige, de quo auferende sunt omnes cogitationes male (Inde enim procedunt), ut possit cor mundum Deum videre. Pinnam quoque iecoris precepit offeri, in qua iracundia vel cupiditas. Offert pinnam iecoris qui iram et furorem a se abscidit. Adipes qui sunt {t. 1: Erfurt, f. 112vb; facsim., p. 226b} super pectusculum imponuntur altari, pectusculum Aaron et filiis eius, brachium dextrum precepit separari. Quale est pectuculum sacerdotis plenum spientia et divina intelligentia, quale et brachium quod ei offerunt filli Israel pro salute sua. Forme sunt ista que in Ecclesia non geruntur, sed leguntur. Non enim legerentur, nisi ex his edificatio audientibus preberetur. Si ergo sacerdos per doctrinam, per multam solicitudinem, et per vigiliarum laborem peccatorem converterit, meliora sequi docuerit, si tale opus, inquam, fecerit, debet qui in ipsius labore salvatur, Deo gratias agere et offerre hostiam salutaris, quia salutem consecutus sit. Dicit autem pectusculum appositionis et brachium demptionis. Cum enim ablatum fuerit de corde tuo omne crassum et mundatum fuerit ab omni operimento, quod igni tradendum est, restat ut apponatur ei gratia Spiritus sancti, et tunc fiet pectusculum appositionis. Brachium vero separationis erit. Si scias discernere que sunt opera lucis et tenebrarum, si separaveris opera tua a tenebris, ut in lumine sint, brachium tuum efficitur separationis. Vel cum separaveris te ab omni fratre ambulante in quiete. Vel cum exierint de medio peccatorum qui portant vasa Domini.
af Mt. 8, 4.
Numérotation du verset Lv. 7,30 
Tenebit
interl.| ipse, non alius pro illo, quiaag: «Iustitia iusti super eum erit».
ag Ez. 18, 20.
manibus adipem
interl.| desiderium
interl.| Septuaginta: adipem qui est super pectusculum et pinnam iecoris
hostie et pectusculum
interl.| cogitationem vel fidem
cumque ambo
interl.| qui fides de Christo et munda cogitatio ipsi consecranda
interl.| fidem et confidentiam que fortitudini iuncta sunt que in pectore significantur, hec debet offerre qui salvari desiderat, quiaah: Sine fide impossibile est placere Deo.
ah Hbr. 11, 6.
oblata Domino consecraverit14 tradet sacerdoti
14 consecraverit] consecrarit Weber
marg.| TENEBIT  MANIBUS  ADIPEM.15 HIERONYMUS. AD FABIOLAM.   Qui est super pectusculum et pinnam iecoris etc. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, pectus et brachium dextrum in cibum accipiunt. Sensus est in corde, cor in pectore, voluptas -secundum Physicos - est in iecore - unde Pliniusai - pinnula adversa voluptante16 et per oculorum fenestras erumpente. Postquam ergo pingue holocaustum fecerint, et concupiscentiam libidinis igne Spiritus sancti17 cremaverint, pectus et brachium accipiunt in premium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam; in brachio, bona operatio et pugna contra zabulum, et armata manus18, ut quod mente conceperint, opere probent. Iesus enim cepit facere et docereaj. Pectus quoque appellatur additamentum vel precipuum vel egregium."Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam"ak etc. Hec debet esse precipua, et additamento spiritualis gratie talem virum instituit, qui possit contradicentibus resistere, et in se nihil sinistri operis habere. Dextrum sit brachium et separatum, ut opera sacerdotis comparatione virtutum a cunctis separata sint. Alia tria, exceptis primitiis hostiarum, que dantur sacerdoti, de privato macello et publico, ubi non religio, sed virtus necessitatis, est brachium de quo iam dictum est. Maxilla et venter. Maxilla eloquentem et eruditum significat, ut quod pectore concipit, ore proponat. Venter receptaculum ciborum, in scorto Madianitide sacerdotali pugione perfossus, omnes labores, et momentanea blandimenta gule, stercoris fine condemnat, ostendens mentibus Deo sacratis, totum in secessum19 proiici quod voramus. Undeal: Esca ventri, et venter esce. Deus autem hunc et hanc destruit. Vituli pulverem quem adoraverunt filii Israel, in contemptum superstitionis, in potum accipit, ut discat contemnere que se videt in secessum proiicere.A am
ai voluptas in iecore ] non hab. Plinius maior, Naturalis historia. Sententia sequens, ut videtur, perpera Plinio relata est in codibus et abaliquibus editoribus.
aj Act. 1, 1.
ak Mal. 2, 7.
al 1Cor. 6, 13.
am ¶Fons : Cf. Hieronymus, Epistolae, ep. 64, § 1, CSEL 54, p. 587-589.15 (sententialiter): « de uictimis salutaribus adipes, quibus pectus obuoluitur, et pinnula iecoris offeruntur super altare; ipsum uero pectus et brachium dextrum dantur aaron et filiis eius legitimum sempiternum a filiis israhel. sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. quaeritur, ubi sit animae principale. plato in cerebro, christus monstrat in corde: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et: de corde procedunt cogitationes malae, et: quid cogitatis nequam in cordibus uestris?uoluptas et concupiscentia iuxta eos, qui de physicis disputant, consistit in iecore. huius pinnulam in diuersa uolitantem et per oculorum fenestras erumpentem foras sacerdotes offerunt deo, ut, postquam opere dixerint: holocaustum tuum pingue fiat et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne spiritus concremarint, mereantur accipere praemium pectus et brachium: in pectore mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum ueritatem, in brachio opera bona et pugnam contra diabolum et armatam manum, ut, quod mente conceperint, exemplo probent. iesus enim coepit facere et docere. ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπιθέματος, id est additamenti, siue praecipuum et egregium - thenufa quippe hoc magis sonat - iuxta illud malachiae: labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, ex quo intellegimus praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinae que notitiam et additamento gratiae spiritalis talem uirum institui, qui possit contradicentibus resistere et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum, sed dextrum brachium et separatum, ut opera sacerdotis conparatione uirtutum eius a cunctis hominibus separata sint. haec de uictimis et de his, quae offeruntur in altari, sacerdotibus dantur a domino. ceterum et alia tria exceptis primitiis hostiarum de priuato et de macello publico, ubi non religio, sed uictus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur: brachium, maxilla et uenter. de brachio iam diximus; maxilla eloquentem eruditum que significat, ut, quod pectore concepimus, ore promamus; uenter, receptaculum ciborum, in scorto madianitide sacerdotali pugione perfossus uniuersos hominum labores et momentanea blandimenta gulae stercoris fine condemnat et ostendit mentibus consecratis deo totum, quod ligurrimus, quod uoramus, in secessum proici. unde et apostolus: esca, inquit, uentri et uenter escis; deus autem et hunc et illa destruet, et e contrario de luxuriosis: quorum deus uenter est et gloria in confusione eorum. uituli puluerem, quem adorauerat israhel, in contemptu superstitionis in potu accipit populus, ut discat contemnere, quod in secessu proici uiderat ». [MM2018]
15 manibus] om. Do17
16 voluptante Rusch ] voluptate Do17
17 sancti] om. Do17
18 armata manus] armatam manum Do17
19 secessum] incensum Do17
marg.| Septuaginta: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari eius. Quod exponens adiungit: Tenebit manibus adipem hostie, vel iuxta Septuaginta: Manus eius offerent ex ea Domino. Ipsum enim oportet que ad salutem suam pertinent operari, quiaan: Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii super eum erit.
an Ez. 18, 20.
Numérotation du verset Lv. 7,31 
qui adolebit adipem super altare
interl.| omne desiderium nostrum vult fieri holocautum
pectusculum autem erit Aaron
marg.| PECTUSCULUM  ERIT  AARON. ISIDORUS. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrine habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat; datur et venter, ut luxuriam extinguat, et gulam contemnat.
et filiorum eius
interl.| qui vita sublimes
Numérotation du verset Lv. 7,32 
armus quoque dexter
interl.| fidem et operationel offerat qui salvari desiderat
interl.| quasi Chritus, qui sanguinem et vitam pro nobis obtulit, bonam operationem nostram recipiet
de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
marg.| SACERDOTIS . AUGUSTINUS. Christi, in   sacerdote figurati. Unde solus   sacerdos potest sacrificium perficere. Incipere enim nostrum bonum est; perficere et ad finem ducere, divine gratie est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actionesao . Unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, iuxta Septuaginta, brachium accepit.
ao Rm. 9, 16.
Numérotation du verset Lv. 7,33 
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit20 armum dextrum in portione {t. 1: Erfurt, f. 113ra; facsim., p. 227a} sua
20 habebit] + et Weber
marg.| QUI  OBTULERIT  SANGUINEM etc. Christus est qui verum   sanguinem pacificorum {t. 1: Erfurt, f. 113ra; facsim., p. 227a}   et adipem , animas scilicet et desideria salutarium, offert, qui est   de filiis Aaron, sacerdos scilicet singularis, et in omnibus precipuus, cui cedit   armus dexter in portionem , id est omnis actio bona et perfectio.
Numérotation du verset Lv. 7,34 
pectusculum
interl.| Hec est fides recta, vel cognitio sancta que nos de terrenis ad celestia sublevat.
enim elevationis21
21 elevationis] elationis Weber
interl.| quia scilicet precellere debet scientia sacerdotis
et armum separationis
interl.| Hec est operatio bona que iustos a reprobis separat.
interl.| quia opus sacerdotis separatum debet esse et unicum
tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua
interl.| quia significatio eius in perpetuum durat
ab omni populo Israel
Numérotation du verset Lv. 7,35 
hec
interl.| supra dicta
est unctio Aaron et filiorum eius
interl.| eorum scilicet qui per ea que dicta sunt proficiunt ad dignitatem sacerdotii
in cerimoniis Domini die quo22 obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur
22 quo] qua Weber
Numérotation du verset Lv. 7,36 
et que precepit eis dari23 Dominus a filiis Israel religione perpetua
23 eis dari] inv. Weber
interl.| inconcussa
in generationibus suis
marg.| HEC  EST  UNCTIO etc. HESYCHIUS. Videntur ergo hec ad unctionem sacerdotum pertinere, sed legislator hoc in presenti non intendit. Quam enim cum unctione sacerdotum societatem habent predicta sacrificia, sed tantum eorum dignitatem, et quem profectum prestent custodientibus ostendere voluit. Quod enim ait:   Hec est unctio Aaron et filiorum eius in cerimoniis Domini , ad superiora reddit, ut scias quod si quis ea custodierit, proveniet ad eam dignitatem sacerdotis, nec aliter.   Hec est enim   unctio in cerimoniis Domini . Quasi ex predictis sacrificiis acquiritur. Unde addit:   In die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, et que precepit dari eis a filiis Israel . In his ergo nobis   unctionem dedit. In his nos vocavit Deus   die qua obtulit eos , qua   die scilicet   unxit eos ut fungerentur sacerdotio , per   unctionem scilicet que nunc dicta est. Qui enim sanctius et sublimius vivunt, excellentiores sunt in populo. Unde oportune subdit:   Religione perpetua in generationibus vestris, ut scires quia apud Deum hec   religio inconcussa est. Nemo dignitate vel sapientia vel rebus sublimibus excellit, sed qui fecerit que superius precepit. Sic enim sacerdos fit secundum cognitionem Christi veri sacerdotis, qui immaculatam et perfectam demonstravit vitam. Quid autem per predictam   unctionem intellexerit in sequentibus ostenditap: «Ista est lex holocausti» etc.
ap Lv. 7, 37.
marg.| ORIGENES. Cum proposuerit legislator: Hec est unctio Aaron et filiorum etc., non subiunxit que esset, nec qualiter unxisset exposuit, sed hoc quidem in sequentibus facit. Nunc vero postquam dixit:   Hec est unctio Aaron, nihil de   unctione subiungit, ut ostenderet hec que supra dixerat, scilicet pectusculum impositionis et brachium separationis esse ipsam   unctionem Aaron et filiorum eius, ne putaremus illa pro carnibus dicta, ut doceret etiam ipsa sub sacramento inserta   unctionis ; postea repetit que supra exposuerat dicensaq: «Hec est lex holocausti» etc. Hec est que supra exposita est, et videtur recapitulatio esse sacramentorum, que supra narrata sunt, sicut et illud scilicet Hec est   unctio , prelibatio sequentium: transiens enim et alia tangit dicenda et dicta, dicenda ibi:   Hec est unctio , dicta ibi: «Hec est lex».
aq Lv. 7, 37.
marg.| Unctio Christi partim communis est suis. Sunt enim et ipsi participes, unde et nos participatione Christi dicimur Christiani. Sed inestimabili dignitate excellit. Ungitur et ipse substantialiter, nos vero eius operatione et gratia: unguntur ergo cum Aaron filii eius, sed non talia in unctione eorum, qualia fiunt in unctione Aaron, quod in sequentibus manifestatur; de Christo autem hoc intelligitur. Sciens enim legislator ad Ecclesiam hec pertinere mysteria, precepit convocari omnem cetum vel Synagogam, quam Greci Ecclesiam dicunt. Synagoga enim non potest hanc legem habere, nisi ad Ecclesiam conveniat, in qua harum figurarum veritas conservatur.
Numérotation du verset Lv. 7,37 
ista
interl.| perfecte sapientie
est lex holocausti et sacrificii
interl.| mediocris iustitie
pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro24 pacificorum victimis
24 pro] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,38 
quam25 constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent {t. 1: Erfurt, f. 113rb; facsim., p. 227b} oblationes suas Domino in deserto Sinai.
25 quam Cava Rusch Clementina Edmaior. ] quas Weber
marg.| ISTA  EST  LEX etc. HESYCHIUS. Vides differentes conversationes que Deo coniungunt: honorem scilicet, sapientie perfectum, qui significatur per holocaustum. Vel iustitiam mediocrem, que operatur ea que sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea que sunt de sacrificiis, simulque omnia breviter memoravit.   In monte Synai : qui ‘rubus’ vel ‘tentatio’ interpretatur. Similis est autem rubo tentatio: asperum enim virgultum est et difficile capitur, sic corona bone vite in tentationibus {t. 1: Erfurt, f. 113rb; facsim., p. 227b} et tribulationibus vix habetur. Undear: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vite.
ar Iac. 1, 12.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_7)

Notes :