Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Lv. 13,1 

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Lv. 13,2 

Homo
in cuius carne
et cute
ortus fuerit diversus color
sive pustula aut quasi lucens quippiam
id est plaga lepre
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 13,3 

qui cum viderit lepram in cute et pilos
in album
mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua
plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur.
Numérotation du verset Lv. 13,4 

Sin autem lucens candor
fuerit in cute nec humilior carne reliqua
et pili
coloris pristini
recludet
eum sacerdos septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,5 

et considerabit die septimo et siquidem lepra
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,6 

et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra
et non creverit in cute mundabit eum
quia scabies est lavabit1
1 lavabit] lavabitque Weber
homo vestimenta sua et mundus erit
Numérotation du verset Lv. 13,7 

quod si postquam a sacerdote
visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum
Numérotation du verset Lv. 13,8 

et immunditie condemnabitur
Numérotation du verset Lv. 13,9 

plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 13,10 

et videbit eum cumque color albus in cute fuerit
et capillorum mutaverit2 aspectum
2 mutaverit] mutarit Weber
ipsa quoque caro viva apparuerit
Numérotation du verset Lv. 13,11 

lepra vetustissima iudicabitur
atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie3 est.
3 immunditie ΛHL ΣOM B A T ΦGRAZ*VP Θ X ΠC Cor2 (antiqui) Cor3 (alii#), Ω Rusch Ed1530 Clementina ] inmunditieque pollutus est Cor1 Cor3 (LXX QUIA POLLUTUS EST ), inmundicitiae P, immunditia Cor1 +3 (Rabanus) Weber
Numérotation du verset Lv. 13,12 

Sin autem effloruerit
discurrens lepra
in cute
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
quicquid sub aspectu oculorum cadit.
Numérotation du verset Lv. 13,13 

Considerabit eum sacerdos
et teneri a4 lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem
4 a] om. Weber
versa sit et idcirco homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,14 

Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
Numérotation du verset Lv. 13,15 

tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur5 immunda est
5 aspergitur] aspergatur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,16 

quod si rursum versa fuerit in alborem
et totum hominem operuerit
Numérotation du verset Lv. 13,17 

considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Numérotation du verset Lv. 13,18 

caro autem6 et cutis in qua ulcus
6 autem] om. Weber
natum est et sanatum
Numérotation du verset Lv. 13,19 

et in loco ulceris
cicatrix apparuerit
alba sive subrufa
ducetur7 homo ad sacerdotem
7 ducetur] adducetur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,20 

qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua
et pilos versos in candorem
contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere
Numérotation du verset Lv. 13,21 

quod si pilus
coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,22 

et siquidem creverit
adiudicabit eum lepre.
Numérotation du verset Lv. 13,23 

Sin autem steterit in loco suo,
ulceris est cicatrix
et homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,24 

Caro autem8 et cutis quam ignis
8 autem] om. Weber
exusserit9 et sanata albam
9 exusserit] exuserit Weber
sive rufam habuerit cicatricem,
Numérotation du verset Lv. 13,25 

considerabit eam sacerdos et ecce si10 versa est in alborem et locus eius reliqua cute est11 humilior contaminabit eum
10 si] om. Weber |
11 est] om. Weber |
quia plaga lepre in cicatrice
orta est
Numérotation du verset Lv. 13,26 

quod si pilorum color non fuerit immutatus
nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,27 

et die septimo contemplabitur si creverit
interim12 lepra contaminabit eum
12 interim] in cute Weber
Numérotation du verset Lv. 13,28 

sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur
quia cicatrix est combusture.
Numérotation du verset Lv. 13,29 

Vir sive mulier
in cuius capite
vel barba
germinarit lepra videbit eos sacerdos
Numérotation du verset Lv. 13,30 

et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,
et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est
Numérotation du verset Lv. 13,31 

Sin autem viderit et locum macule equalem
vicine carni,
et capillum nigrum: recludet eum13 septem diebus,
13 eum] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 13,32 

et die septimo intuebitur si non creverit macula
et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis
Numérotation du verset Lv. 13,33 

radetur homo absque loco macule
et includetur septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,34 

si die septimo visa fuerit stetisse plaga
in loco suo
nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque
vestibus suis14
14 suis Rusch] om. Weber
mundus erit
Numérotation du verset Lv. 13,35 

sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
Numérotation du verset Lv. 13,36 

non queret amplius utrum capillus
in flavum sit colorem15 commutatus quia aperte immundus est
15 sit colorem] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,37 

porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
Numérotation du verset Lv. 13,38 

vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
Numérotation du verset Lv. 13,39 

intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem
lucere in cute sciat non esse lepram
sed maculam coloris candidi et hominem mundum
Numérotation du verset Lv. 13,40 

vir de cuius capite
capilli fluunt
calvus ac mundus est
Numérotation du verset Lv. 13,41 

et si a fronte ceciderint pili recalvaster
et mundus est
Numérotation du verset Lv. 13,42 

sin autem in calvitio
sive in recalvatione
albus
vel rufus
color fuerit exortus
Numérotation du verset Lv. 13,43 

et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
haud dubio
lepra est16
16 dubio lepra est] dubie lepre Weber
que orta est in calvitio
Numérotation du verset Lv. 13,44 

quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 13,45 

habebit vestimenta dissuta
et17 caput nudum
17 et] om. Weber
os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
Numérotation du verset Lv. 13,46 

omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra
Numérotation du verset Lv. 13,47 

vestis
lanea
sive linea
que lepram habuerit
Numérotation du verset Lv. 13,48 

in stamine
atque sub tegmine18
18 sub tegmine] subtemine Weber
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
Numérotation du verset Lv. 13,49 

si alba vel19 rufa macula fuerit
19 vel] aut Weber
infecta lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 13,50 

qui consideratam recludet septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,51 

et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse20 lepra perseverans erit21 pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
20 deprehenderit crevisse] inv. Weber |
21 erit] est Weber |
Numérotation du verset Lv. 13,52 

et idcirco comburetur
flammis
Numérotation du verset Lv. 13,53 

quod si eam viderit non crevisse
Numérotation du verset Lv. 13,54 

precipiet et lavabunt
id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,55 

et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
Numérotation du verset Lv. 13,56 

sin autem obscurior
fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum
et a solido dividet
Numérotation du verset Lv. 13,57 

Quod si ultra
apparuerit in his locis que prius immaculata erant,
lepra volatilis et vaga: debet igne
comburi.
Numérotation du verset Lv. 13,58 

si cessaverit lavabit
ea que pura sunt secundo
et munda erunt
Numérotation du verset Lv. 13,59 

ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis22 omnisque supellectilis pellicee23 quomodo mundari debeat vel contaminari.
22 subtegminis] subteminis Weber |
23 pellicee] pellicie Weber |

Capitulum 13

Numérotation du verset Lv. 13,1 
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
marg.| LOCUTUSQUE  EST  DOMINUS . Semel loquitur Deus et duo audiuntur: Spiritum audit Moyses, ut sublimior; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nunciat populo. Undea: Ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his que ad Deum pertinent.
a Ex. 4, 16.
Numérotation du verset Lv. 13,2 
Homo
marg.| HOMO: aliquando excellenter accipitur qui Dei imaginem et nature servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic.
in cuius carne
interl.| interiori
interl.| carnali voluptate
et cute1
1 carne – et cute ΩN Rusch Weber ] inv. Clementina
interl.| exteriori
marg.| IN  CUIUS  CARNE etc.   In carne et cute lepram portat, qui   carn alia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani qui putant resurrectionem futuram in voluptate   carnis , et in fide manentibus, quamvis   carn aliter vivant, non imputari peccata.
ortus fuerit diversus color
interl.| Septuaginta: cicatrix significationis, id est peccatum in carne, quod significat animam compati corpori.
sive pustula aut quasi lucens quippiam
marg.| AUT  QUASI  LUCENS . Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione que nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua cuius aperta cognitio.
id est plaga lepre
interl.| que est transgressio legis: leprosus enim pro parte leprosa a tabernaculo eicitur, sic qui in uno offendit, omnium reus estb.
b Cf. Iac. 2, 10.
marg.| PLAGA  LEPRE . ISIDORUS.   Lepra falsa doctrina; leprosi heretici, qui unitatem vere fidei non habentes, varios doctrine profitentur errores, vera falsis admiscentes, et Ecclesiam sicut   lepra corpora irradiando commaculant.
marg.| In corpore lepram gerit qui Ecclesie detrahit, sicut Carpogratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Noviciani qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt penitentiam.
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
marg.| VEL  AD  UNUM  QUEMLIBET. Cognatorum secundum spiritum a quo habent sacerdotium, quibus inest perfecta et plena phylosophia, ut discernere possint subtilia et anime motus absconditos.
Numérotation du verset Lv. 13,3 
qui cum viderit lepram in cute et pilos
interl.| id est: cogitationes in apertam cognitionem peccati
marg.| PILOS. Cogitationes quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Undec: Capilli capitis vestri numerati sunt. Inde Nazarei caput non tondent, quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est.
c Mt. 10, 30; Lc. 12, 7.
in album
interl.| lepra alba fuscata et male munda hereticorum conscientia
mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua
interl.| deficiente naturali virtute et apparente infirmitate
plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur.
Numérotation du verset Lv. 13,4 
Sin autem lucens candor
interl.| suspicio peccati
fuerit in cute nec humilior carne reliqua
interl.| se ipsa
marg.| HUMILIOR  CARNE etc.   Humilior seipso; unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio maiori, portabile est; bonum autem a Deo preceptum non operari – dividit enim Dominus prout vult –, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.
et pili
interl.| cogitationes
coloris pristini
interl.| prioris modi
recludet
interl.| probationis et emendationis causa
interl.| non removebit quamvis peccatum in suspicione venit
eum sacerdos septem diebus
marg.| RECLUDET  EUM . Secundo   recluditur ut studiose inspiciatur, et duplici probatione {t. 1: Erfurt, f. 119vb; facsim., p. 240b} transacta districtum iudicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed coniiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat, ut non cito iudicemus, sed frequenter inquiramus.   Septem diebus recluditur .   Septe narius enim presentis vite plenitudinem signat, que s  eptem diebus agitur, quo completo, peccatum et servitium cessabit. Unde   sept ima in divinis Scripturis requies nominatur.
Numérotation du verset Lv. 13,5 
et considerabit die septimo et siquidem lepra
interl.| spiritus2 *
2 spiritus] coniec., spiritū Rusch
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,6 
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra
interl.| iniquitate qua obscuramur in3 menteA
A ¶Codd. : P536 Rusch {MM2023}
3 In] om. P536
et non creverit in cute mundabit eum
interl.| quasi medicusB
B ¶Codd. : P536 Rusch {MM2023}
marg.| MUNDABIT  EUM . 4 Sic Paulus eum qui in Corintho fornicatus est, quia manifesta erat passio, a sanctorum tabernaculo removit, et Satane tradidit; quem cum inspexisset secundo et penitere vidisset, suscipi iussit.C
C ¶Codd. : P536 Rusch {MM2023}
4 Mundabit eum] om. P536
quia scabies est lavabit5
5 lavabit] lavabitque P536 Weber
interl.| baptismo vel penitentiaD
D ¶Codd. : Rusch ; om. P536 {MM2023}
homo vestimenta sua et mundus erit
Numérotation du verset Lv. 13,7 
quod si postquam a sacerdote
interl.| cui non est6 absconditum peccatumE
E ¶Codd. : P536 Rusch {MM2023}
6 Est] om. P536
visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum
Numérotation du verset Lv. 13,8 
et immunditie condemnabitur
Numérotation du verset Lv. 13,9 
plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 13,10 
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit
interl.| manifesta prevaricatio
marg.| CUMQUE  COLOR  ALBUS etc. Manifesta transgressio littere legis que propria Iudeis sicut in sacrificiis et purgationibus, et in huiusmodi. Est enim et communis gentibus de adulterio, rapina, avaritia et similibus.
et capillorum mutaverit7 aspectum
7 mutaverit] mutarit Weber
interl.| ex studio animi gesta
ipsa quoque caro viva apparuerit
interl.| quia in aliquo legem offendit
Numérotation du verset Lv. 13,11 
lepra vetustissima iudicabitur
interl.| quia consenescit peccato nec corripitur, quia in se continuam rixam gerit, dum partim legem defendit, partim despicit.
atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie8 est.
8 immunditie ΛHL ΣOM B A T ΦGRAZ*VP Θ X ΠC Cor2 (antiqui) Cor3 (alii#), Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inmunditieque pollutus est Cor1 Cor3 (LXX quia pollutus est ), inmundicitiae P, immunditia Cor1 +3 (Rabanus) Weber
interl.| Contaminatum ostendet,   non recludet , quia manifesta   immunditia est .
Numérotation du verset Lv. 13,12 
Sin autem effloruerit
interl.| per totum
discurrens lepra
interl.| prevaricatio legis
in cute
interl.| quia sabbati circumcisionis vel talium transgressio: littera enim exteriorem coercet hominem, animam non ledit.
marg.| SIN  AUTEM  EFFLORUERIT. HESYCHIUS. Ostendit Iudaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis, unde eum sacerdos expellit tamquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit, sed eum mundum iudicat, quia legis iugo subiectus non erat.
marg.| HIERONYMUS. Sin autem effloruerit etc. In hac lepra quasi florenti et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vite voluptas quasi candida estimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore: nam aut avaritie aut libidinis patescunt macule. Sed avaritie crimen facile potest resecari. Unded: Date eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Libido quoque ieiuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibeatur. Alia enim sacrificiorum oblationibus emundatur. Alia est que facilius, alia que extra castra posita mundatur, alia que omnino non mundatur.
d Lc. 11, 41.
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
interl.| ut omnino quis a legis littera recedat a capite usque ad pedes , id est   a primo   usque ad ultimum mandatum
quicquid sub aspectu oculorum cadit.
Numérotation du verset Lv. 13,13 
Considerabit eum sacerdos
interl.| Christus cui placet
et teneri a9 lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem
9 a] om. Weber
interl.| claritatem Evangelice conversationis, secundum illude: «Luceat lux vestra coram hominibus».
e Mt. 5, 16.
versa sit et idcirco homo mundus erit.
interl.| relictis sordibus legis
Numérotation du verset Lv. 13,14 
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
marg.| CARO  VIVENS etc. Iudaicum mandatum quod vivere dicitur quantum ad mandatum, vel quia bene intellectum affert vitam.
Numérotation du verset Lv. 13,15 
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur10 immunda est
10 aspergitur] aspergatur Weber
marg.| CARO  ENIM  VIVA  SI  LEPRA etc. ISIDORUS. In   carne viva lepram gestat, qui de anima que vita   carnis est aliquid falsum existimat, sicut Luciferiani qui dicunt animam de   carnis substantia propagatam, et Arabici qui animam cum corpore mori putant.
Numérotation du verset Lv. 13,16 
quod si rursum {t. 1: Erfurt, f. 120ra; facsim., p. 241a} versa fuerit in alborem
interl.| in spiritualem intellectum
et totum hominem operuerit
interl.| ut nihil retineat carnalis legis
Numérotation du verset Lv. 13,17 
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Numérotation du verset Lv. 13,18 
caro autem11 et cutis in qua ulcus
11 autem] om. Weber
interl.| peccatum
natum est et sanatum
interl.| per penitentiam
Numérotation du verset Lv. 13,19 
et in loco ulceris
interl.| actione vel consilio quo peccatum geritur
cicatrix apparuerit
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 120ra; facsim., p. 241a} CICATRIX etc. ISIDORUS. In   cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidie veteris dogmatis ostendunt.
alba sive subrufa
interl.| secta peccati
interl.| lucida et manifesta
marg.| ALBA. Quia ex vulnere legalis transgressionis: lex enim   alba , et a sole iustitie non calefacta.
marg.| SUBRUFA. Quia de prevaricatione evangelica, sicut idolotitum sanguinem vel suffocatum comedere; utrunque autem fit contra Christum, cuius est Lex et Evangelium.
ducetur12 homo ad sacerdotem
12 ducetur] adducetur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,20 
qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua
interl.| id est mentem se ipsa humiliorem vel inferiorem
et pilos versos in candorem
interl.| id est manifeste animum ad malitiam mutatum
contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere
marg.| CONTAMINABIT. Quia in habitu est peccatum, et anime mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit.
Numérotation du verset Lv. 13,21 
quod si pilus
interl.| penitentis
coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
interl.| quibus suspicio definiatur
Numérotation du verset Lv. 13,22 
et siquidem creverit
interl.| vel: effloruerit
interl.| id est: peccatum suum predicaverit et multiplicaverit
adiudicabit eum lepre.
interl.| immundicie que crevit posteriori actione
Numérotation du verset Lv. 13,23 
Sin autem steterit in loco suo,
interl.| ut nihil amplius peccet super hoc quod penitet
ulceris est cicatrix
interl.| que ostendit quod passus est non quod patiatur; unde Raab adhuc vocatur meretrix, Paulus persecutor.
et homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,24 
Caro autem13 et cutis quam ignis
13 autem] om. Weber
interl.| invidie
exusserit14 et sanata albam
14 exusserit] exuserit Weber
interl.| per penitentiam
sive rufam habuerit cicatricem,
interl.| ex iracundia et homicidio
marg.| CARO  AUTEM etc. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adiicit, alteram quippe passionem, sed eandem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua egritudine neglecte carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostre est voluptas, ebrietas, castrimargia et huiusmodi, que luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga maiori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet.
Numérotation du verset Lv. 13,25 
considerabit eam sacerdos et ecce si15 versa est in alborem et locus eius reliqua cute est16 humilior contaminabit eum
15 si] om. Weber
16 est] om. Weber
interl.| contaminatum iudicabit
quia plaga lepre in cicatrice
marg.| QUIA  PLAGA  LEPRE  IN  CICATRICE.   In cicatrice exustionis   lepram habent Manichei qui in abstinentie cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed   lepram gignunt.
orta est
Numérotation du verset Lv. 13,26 
quod si pilorum color non fuerit immutatus
interl.| id est: si non redierit ad iniquitatem
nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,27 
et die septimo contemplabitur si creverit
interl.| posteriori actione
{t. 1: Erfurt, f. 120rb; facsim., p. 241b} interim17 lepra contaminabit eum
17 interim] in cute Weber
interl.| contaminatum iudicabit
Numérotation du verset Lv. 13,28 
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur
interl.| mundus iudicabitur
quia cicatrix est combusture.
Numérotation du verset Lv. 13,29 
Vir sive mulier
marg.| VIR  SIVE  MULIER . Qui scilicet in divinitate errat sicut heretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manicheus.
in cuius capite
interl.| Christo quem perfecti viri etas decoravit
vel barba
marg.| VEL  BARBA. ISIDORUS. In   barba lepram gerunt, qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt et falsa predicare confingunt:   barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi.
germinarit lepra videbit eos sacerdos
marg.| ISIDORUS. Sex species lepre invenimus legislatorem posuisse. Prima est capitis et barbe. Secunda clavicii et recalvationis. Tertia carnis et cutis. Quarta cutis et corporis et cicatricis albe cum rubore. Quinta ulceris et cicatricis. Sexta ulceris in capite. In capite lepram portat, qui in divinitate Patris, vel in capite ipso quod est Christo peccat. Caput enim Christi Deus, caput viri Christusf. Hanc portant Iudei Valentiniani, qui in calvaria quoque lepram gerunt, quia erroris suis perfidiam aperta pravitate defendunt.
f Cf. 1Cor. 11, 3.
marg.| ISIDORUS. Diversos colores lepre supponit, pallidam, rubeam et albam, lividam, nigram, et florescentem. Pallida imbecillem et fragilem fidem notat, cum quis, perdito colore integre sanitatis, languescit infirmitate erroris. Rubea mentem ostendit infectam cruore homicidii. Alba hereticos qui se mundos {t. 1: Erfurt, f. 120rb; facsim., p. 241b} appellant, vel qui de falsis virtutibus gloriantur. Livida invidiam. Nigra fumo idolatrie denigratam conscientiam. Florescens toto corpore significat avaritiam que omne genus hominum, quasi corpus totum, commaculat. Est autem et lepra que habet ruborem cum pallore, iracundiam scilicet et furorem cum mentis imbecillitate. Quidam enim pusillanimes leviter irascuntur, peierant, mentiuntur. Pallor autem linguam mendacem significat et imbecillitatem.
Numérotation du verset Lv. 13,30 
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,
interl.| miserior presumptio ex blasphemia
et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est
interl.| id est: si modicum ad blasphemiam animum intenderit, sic pilus subtilis nec florescit sed   flave scit.
Numérotation du verset Lv. 13,31 
Sin autem viderit et locum macule equalem
interl.| ut non exiberet temeraria impietas
vicine carni,
interl.| quia sepe contingit contra voluntatem loqui impia
et capillum nigrum: recludet eum18 septem diebus,
18 eum] eos Weber
marg.| RECLUDET  EUM etc. Non tam pro pena quam districte probationis causa: tempus enim in omnibus servandum, districtius in his quorum lingua circa divinitatem se effrenat.
Numérotation du verset Lv. 13,32 
et die septimo intuebitur si non creverit macula
interl.| impietas
et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis
interl.| Non potest scilicet cognosci cogitatio utrum sponte an econtra egerit impie.
Numérotation du verset Lv. 13,33 
radetur homo absque loco macule
interl.| id est, alia verba considerentur: ut possit cognosci utrum per surreptionem sicut solet, an maligne et impie locutus sit.
et includetur septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,34 
si die septimo visa fuerit stetisse plaga
interl.| impietas
in loco suo
marg.| SI  DIE  SEPTIMO . Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, diiudicari non oportet: quis enim reum iudicat, qui quod confessus est lingua voluntate se protulisse negat?
nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque
interl.| per penitentiam
vestibus suis19
19 suis Rusch] om. Weber
interl.| quia stolam baptismatis polluit
mundus erit
marg.| LOTISQUE  VESTIBUS  MUNDUS  ERIT etc. HIERONYMUS. Alia ante baptismum commissa, in baptismo diluuntur. Alia post bapstismum perpetrantur, que sive graviora sive minora sint, visus tamen emundat sacerdotis: quod enim modicum est a sacerdote venia relaxari potest Que graviora sunt, disciplina ecclesiastica et oratione sunt purganda. Que insanabilia sunt, Deo iudici reservantur. Inde est quod unusquisque secundum quod habet iubetur pro emundatione sua offerre, id est secundum quod se deliquisse cognoscit, prout potuerit, satisfacere non cesset. Est lepra que omnino mundari non postest, et ideo extra castra pellenda. Hoc est crimen blasphemie, quod in Spiritum sanctum committitur, de quo diciturg:"Qui peccavit in Spiritum sanctum, non remittetur ei" etc.
Numérotation du verset Lv. 13,35 
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
interl.| ut rursus impie loquatur
Numérotation du verset Lv. 13,36 
non queret amplius utrum capillus
interl.| quo animo impia sit locutus
in flavum sit colorem20 commutatus quia aperte immundus est
20 sit colorem] inv. Weber
interl.| quia rediit ad vomitumh
h Cf. Prv. 26, 11.
Numérotation du verset Lv. 13,37 
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
interl.| ut de mente exeat luctus, sicut de capite capillus
noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
marg.| CAPILLI  NIGRI. Id est: si luxerit impietatem suam, et veram egerit penitentiam: lugentes enim et penitentes   nigro habitu deformantur.
Numérotation du verset Lv. 13,38 
vir et mulier in cuius {t. 1: Erfurt, f. 120va; facsim., p. 242a} cute candor apparuerit
interl.| quia hec plaga non pervenit ad animam
Numérotation du verset Lv. 13,39 
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem
interl.| ignorantiam legalium
lucere in cute sciat non esse lepram
interl.| quia hec non sunt data in iustificationem sed in servitutem
sed maculam coloris candidi et hominem mundum
marg.| VIR  SIVE  MULIER etc. HESYCHIUS. In prevaricatione divini dogmatis, maxima disctinctione usus temperatius agit loquens de Iudaice legis dogmatibus, cuius transgressionem   subobscurum alborem dicit et   lucentem . Sicut ergo transgressionem legalis littere   albam cicatricem dicimus, sic eius ignorantiam   subobscurum alborem dicamus, non omnino scilicet neque que communia sunt cum Evangelica lege vel naturali. Hec enim venialia non sunt, sed quorumdam partialium parvorumque mandatorum, velut de mundatione menstrue, de oblatione puerpere: hanc ergo ignorantiam quasi cicatricem parvam   subobscurum alborem vocavit; qui talis ignorantie est, non habet mundari. Hec enim non ad iustitiam pertinent. Unde dedit eis Deus precepta non bona, et iustitias in quibus non vivanti.
i Ez. 20, 25.
Numérotation du verset Lv. 13,40 
vir de cuius capite
interl.| mente
capilli fluunt
interl.| cogitationes rarescunt
calvus ac mundus est
interl.| sine duplicitate fraudis
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 120va; facsim., p. 242a} CALVUS  AC  MUNDUS. Simplex, non stultus: nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli.
Numérotation du verset Lv. 13,41 
et si a fronte ceciderint pili recalvaster
interl.| id est: Si in parte anteriori per simplicitatem gloriam virtutum prodiderit quas melius fuit abscondi, tolerabilis passio est et proxima venie.
et mundus est
interl.| scilicet si ex simplicitate peccat
Numérotation du verset Lv. 13,42 
sin autem in calvitio
interl.| omnimoda simplicitate
sive in recalvatione
interl.| particulari
albus
interl.| quia contra regulam legis
vel rufus
interl.| quia contra Evangelium
color fuerit exortus
Numérotation du verset Lv. 13,43 
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
interl.| Nemo enim tam simplex qui non noverit malum.
haud dubio
interl.| vel: dubie
lepra est21
21 dubio lepra est] dubie lepre Weber
interl.| vel: pre ; et vacat   est
que orta est in calvitio
interl.| simplicitatis
Numérotation du verset Lv. 13,44 
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 13,45 
habebit vestimenta dissuta
interl.| quia virtutes dissolute
et22 caput nudum
22 et] om. Weber
interl.| quia galeam salutis amisit
os veste contectum
interl.| ne fetorem peccati loquendo diffundat, ne docere presumat
marg.| QUICUMQUE  ERGO etc. ISIDORUS. Heretici ab Ecclesia eiciuntur donec purgentur.   Dissutis tunicis, id est manifestatis secretis, sedere iubentur.   Capite nudato , ut   nuditas eorum a cunctis videatur.   Ore clauso, ne ulterius impia loquantur.
contaminatum ac sordidum se clamabit
interl.| intentione cordis
interl.| peccatum confitendo
Numérotation du verset Lv. 13,46 
omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra
interl.| ut confundatur, et ne tabes in alios diffundat; undej: «Sit tibi sicut ethnicus et publicanus».
j Mt. 18, 17.
marg.| HABITABIT  EXTRA  CASTRA. Sic Ioannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excluditk: Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et Ave ei non dixeritis.
k 2Io. 1, 10.
marg.| HESYCHIUS. Ridicula sunt hec secundum litteram interpretata, ut quid enim de castris eicitur   leprosus , qui magis solacio indiget et misericordia. Quia miser, cur   vestimenta eius   dissuuntur , et   caput nudatur ,   os velatur? Sed   Caput leprosus peccator est, cuius dissoluta   vestimenta virtutes anime significant dissolutas, que eam ab estu geluque peccati custodire poterant.   nudatur , quia gale a salutis amittitur.   Os contegitur , ne loquendo odor horrendus diffundatur, nec docere alios presumat, cuius apparet stulticia, ne dicatur eil: «Qui predicas non furandum, furaris»; «Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas?m» etc.
l Rm. 2, 21.
m Ps. 49, 16.
Numérotation du verset Lv. 13,47 
vestis
interl.| corpus
interl.| vestimenta anime semper oportet esse munda; unde Salomonn: «Omni tempore sint vestimenta tua candida».
n Qo. 9, 8.
lanea
interl.| que utilior
sive linea
interl.| que minus
que lepram habuerit
Numérotation du verset Lv. 13,48 
in stamine
interl.| anima
interl.| divina gratia
marg.| IN  STAMINE etc. HIERONYMUS.   Stamen anima est, que cum tentationis fuso in filorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima ut   stamen erecta, corporis sensus subiacet ut trama: alia sunt corporis, alia anime peccata.
atque sub tegmine23
23 sub tegmine] subtemine Weber
interl.| sensu corporis
interl.| intentione nostra
marg.| VESTIS  LANEA etc. HESYCHIUS.   Lanea , pretiosa et animam calefacientia;   linea vilia et parum callida.   Lanea virginitas.   Linea coniugalis castitas.   Lanea : mundo abrenuntiare, in heremo philosophari, pro veritate usque ad mortem certare.   Linea : possessionis largitas, in civilitate honestas vel modestia. Undeo: «Quesivit   lanam et   linum » etc. Etp: «Stragulatam   vestem fecit sibi» etc. E   stamine vero et   subtegmine vestes sunt.   Subtegmen : intentio nostra. Stat enim Dei gratia cui intexatur intentio nostra, ut fiat   vestis pretiosa, virtutes scilicet et bona opera.
o Prv. 31, 13.
p Prv. 31, 22.
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
marg.| HESYCHIUS. Qui solam litteram attendunt, mirantur quare de stamine et   subtegmine legislator loquatur, et ea que edificare possunt relinquantur, dicentes: Quid   stamen aut   subtegmen aut huiusmodi lepra ad anime edificationem pertinent aut nocent? Queramus ergo fructum intelligentie qui latet sub foliis vinee. In tantum enim legislator nos excolit, sed et de ea que circa virtutes evenire consuevit.
marg.| Lepra in   veste linea : perversitas morum in mente amara, unde quidam {t. 1: Erfurt, f. 120vb; facsim., p. 242b} quasi per iustitiam seviunt, et peccatorem plus ad desperationem quam ad sanitatem trahunt.   Lepra in   veste lanea significat illos qui pro adulatione delinquentes corrigere nolunt, sed consentiunt, vel qui molliter vivunt.   Lepra in stamine : sicut   stamen textrinum opus, sic anima sustentat corpus.   Lepra in   subtegmine : peccata que per corpus committuntur: anima enim in corpore velut   stamen in   subtegmine .   Pellis exterior est carnalis conversatio, unde primis parentibus post peccatum tunicas   pelli ceas fecit Dominus.   Lepra in   pelle : malum exemplum in conversatione huius vite.
marg.| PELLIS  VEL  QUICQUID etc. Tentatio tribulationis que hominem mortificat, sed sicut ex   pelle mortua fit utensile aliquod, sic ex mortificatis, patientia, humilitas, et probatio   conficitur . Prohibet ergo in perfecta virtute (que est vestimentum) magna vel mediocri (quod est   laneum vel   lineum ), maculam inveniri albam aut rufam,   in stamine et in   subtegmine , tentationes quoque sine his nos sustinere desiderat. Si tale quipiam contigerit, sacerdos inspiciat, nec mox repellat, nec superbe ex suspitione immunda decernat, nec sicut munda temere suscipiat.
Numérotation du verset Lv. 13,49 
si alba vel24 rufa macula fuerit
24 vel] aut Weber
marg.| SI  ALBA etc. Septuaginta: Viridans atque flamascens, id est superbia que ad modicum floret. Undeq: Sicut olera herbarum cito decident, aut cenodoxia. Vult enim Christus virtutes esse sine vana gloria.
q Ps. 36, 2.
infecta lepra reputabitur
interl.| non: iudicabitur
Numérotation du verset Lv. 13,50 
qui consideratam recludet septem diebus
interl.| nihil superbe, nihil indiscrete agens
Numérotation du verset Lv. 13,51 
et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse25 lepra perseverans erit26 pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
25 deprehenderit crevisse] inv. Weber
26 erit] est Weber
Numérotation du verset Lv. 13,52 
et idcirco comburetur
interl.| in futuro iudicio
interl.| futuro tempore innuit
flammis
interl.| significantibus flamas gehenne
Numérotation du verset Lv. 13,53 
quod si eam viderit non crevisse
Numérotation du verset Lv. 13,54 
precipiet et lavabunt
interl.| per penitentiam
id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
interl.| post ablutionem
interl.| ut deprehendat, si macula superbie vel vane glorie permaneat
Numérotation du verset Lv. 13,55 
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
interl.| id est: non transisse ad penitentiam
nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet
interl.| quia non corrigitur
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
Numérotation du verset Lv. 13,56 
sin autem obscurior
interl.| incerta scilicet et dubia lepra
fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum
marg.| ABRUMPET  EUM. Per penitentiam abscidet passionem; superbia abrumpitur, admota humilitate; vana gloria, amota adulatione, et vana laude.
et a solido dividet
interl.| a vestimento virtutis solide
Numérotation du verset Lv. 13,57 
Quod si ultra
interl.| post ablutionem et penitentiam
apparuerit in his locis que prius immaculata erant,
interl.| vestimentis, stamine, et aliis predictis
lepra volatilis et vaga: debet igne
interl.| gehenne
comburi.
marg.| LEPRA  VOLATILIS  ET  VAGA etc. Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus. Sed ipsa culpa in aliis actibus surrepit, que nos in aliis tenuit. Sunt enim qui carnali immuncie subiecti ad se redeunt, reatum agnoscunt, et cum se correxerint, de bono castitatis elevantur, et quos immundicia operis tenebat in corpore, immundiciam elationis tenet in mente.   Lepra enim   volatilis non plene vestimentum deseruit, sed locum mutavit. Vestimentum vero Ecclesie quisque fidelis. Sic qui divitiis superbit, correctus pauperibus omnia distribuit, sed et inde in corde elationem sumit, et   lepra volatilis locum mutavit. Alius sepe immoderatis verbis, et inepte letitie deditus a predicatore corripitur, et dum vult esse gravis et immoderate a gaudio constringitur, iracundus efficitur. Vicium ergo inepte letitie per immoderatam continentiam ad iracundie vicium transit.
Numérotation du verset Lv. 13,58 
si cessaverit lavabit
interl.| Semel enim mundatus iterum vult lavari, ut videatur mundari.
ea que pura sunt secundo
interl.| secunda penitentia
et munda erunt
Numérotation du verset Lv. 13,59 
ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis27 omnisque supellectilis pellicee28 quomodo mundari debeat vel contaminari.
27 subtegminis] subteminis Weber
28 pellicee] pellicie Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_13)

Notes :