Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,1 

Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron
thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum
quod eis preceptum non erat
Numérotation du verset Lv. 10,2 

egressusque ignis
a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino.
Numérotation du verset Lv. 10,3 

Dixitque Moyses ad Aaron: hoc est quod locutus est Dominus: sanctificabor
in his qui appropinquant mihi1
1 mihi] + et Weber
in conspectu omnis populi glorificabor
quod audiens tacuit
Aaron
Numérotation du verset Lv. 10,4 

vocatis autem Moyses Misael
et Elsaphan filiis2 Oziel patrui Aaron ait ad eos: ite et tollite3 fratres vestros de conspectu sanctuarii
2 filiis] filios Weber |
3 tollite] colligite Weber |
et asportate extra castra
Numérotation du verset Lv. 10,5 

confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis
et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
Numérotation du verset Lv. 10,6 

locutusque4 est Moyses ad Aaron et ad Eleazar et5 Ithamar filios eius: capita vestra nolite nudare
4 locutusque] locutus Weber |
5 et] atque Weber |
et vestimenta
nolite scindere
ne forte moriamini
et super omnem cetum
oriatur indignatio
fratres vestri et omnis domus Israel
plangant
incendium quod Dominus suscitavit
Numérotation du verset Lv. 10,7 

vos
autem non egredimini fores tabernaculi
alioquin peribitis oleum quippe sancte unctionis est super vos
qui fecerunt omnia iuxta preceptum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,8 

dixit6 Dominus ad Aaron
6 dixit] + quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 10,9 

vinum
et omne quod inebriare potest
non bibetis tu et filii tui
quando
intrabitis in7 tabernaculum testimonii
7 intrabitis in] intratis Weber
ne moriamini
quia preceptum est sempiternum in generationes vestras
Numérotation du verset Lv. 10,10 

ut8 habeatis scientiam discernendi
8 ut] et praemittit Weber
inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum
Numérotation du verset Lv. 10,11 

doceatisque
filios Israel omnia legitima9 que locutus est Dominus
9 legitima] + mea Weber
ad eos per manum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,12 

locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui erant residui10 tollite sacrificium
10 erant residui] inv. Weber
quod remansit de oblatione
Domini et comedite illud absque fermento
iuxta altare
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 10,13 

comedetis autem in loco sancto
quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut preceptum est mihi
Numérotation du verset Lv. 10,14 

pectusculum
quoque quod oblatum est11 et armum
11 oblatum] ablatum Cava ΛL*H ΣT Amiatinus ΘH*M²G*
qui separatus est edetis in loco12 mundissimo
12 loco] + sancto Ω M
tu et filii tui ac filie tue,
tecum tibi
enim ac liberis tuis.
Reposita sunt de hostiis salutaribus
filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 10,15 

eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut precepit Dominus
Numérotation du verset Lv. 10,16 

inter hec hircum
qui oblatus fuerat
pro peccato cum quereret Moyses exustum
reperit iratusque
contra Eleazar et Ithamar
filios Aaron qui remanserant ait
Numérotation du verset Lv. 10,17 

cur non comedistis hostiam pro peccato
in loco sancto
que sancta sanctorum est et data vobis
ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
Numérotation du verset Lv. 10,18 

presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta
et comedere debueritis eam13 in sanctuario sicut preceptum mihi est14
13 debueratis eam] inv. Weber |
14 mihi est] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 10,19 

responditque15 Aaron:
15 responditque] respondit Weber
oblata est victima hodie16
16 victima hodie] inv. Weber
pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Deo17 in cerimoniis mente lugubri
17 Deo] Domino Weber
Numérotation du verset Lv. 10,20 

quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem.

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,1 
{t. 1: Erfurt, f. 116rb; facsim., p. 233b} Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron
interl.| Hi hereticos significant, qui alienum ignem, cupiditatis scilicet et prave doctrine, in Ecclesia accendunt, et igne divine ultionis absumentur.
thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum
interl.| qui non est egressus «a Domino» nostroa
a Cf. Lv. 9, 24; 10, 2.
quod eis preceptum non erat
Numérotation du verset Lv. 10,2 
egressusque ignis
interl.| penalis
a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino.
marg.| ARREPTISQUE  NADAB etc. AUGUSTINUS. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, quia ausi sunt adhibito igne alieno incensum ponere Domino, quod non licebat, quia igne divinitus in altari accenso et deinceps custodito, omnia erant accendenda, que in tabernaculo accendi oportebat. Mortuis ergo illis ait Moysesb: Hoc est quod dixit Dominus etc. Appropinquant Domino qui in tabernaculo funguntur sacerdotio. Sanctificatur autem in eis Dominus et vindicando, ut sciatur quia minus aliis parcat, si illis non parcit, secundum illudc: Si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? Vel potius secundum illud: Cui plus datur, plus ab eo exigitur? Et illudd: Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non facit, vapulavit multis. Ete: Exiguo concedetur misericordia; {t. 1: Erfurt, f. 116rb; facsim., p. 233b} potentes autem potentiora tormenta patientur.
b Cf. Lv. 10, 3.
c 1Pt. 4, 18.
d Lc. 12, 47.
e Sap. 6, 7.
marg.| ISIDORUS. ARREPTISQUE etc. Alienum ignem offerunt, qui traditione Dei contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humane institutionis inducunt. Quibus dicitur: Reicitis mandatum Dei, propter traditionem vestram. Ignem quoque alienum accendit, qui corporee vel secularis cupiditatis ignem in sacrario cordis nutriens, audet altaribus Domini appropinquare. Que non recipiunt accensionem, nisi illius ignis quem Dominus venit mittere in terramf, qui semper nos accendit, ut sensibus illuminemur, ne vitiis flagremus.
f Cf. Lc. 12, 49.
marg.| HESYCHIUS. Hic eos qui aliena docent, qui in Spiritum blasphemant, qui inspiratam ab eo Scripturam, prave interpretantur, igne invisibili puniri intelligit. Qui filii Aaron dicuntur doctorum scilicet habentes habitum et mentientes spirituale magisterium. Unde et lingue eorum ignis dicte sunt, quia in specie ignearum linguarum Spiritus advenit. Thimiama, arietem et thuribulis vel ignibus linguarum superponunt legalia scilicet et prophetica dogmata, de quibus diciturg: «Odor unguentorum tuorum super omnia aromata». Sed ignem alienum offerunt, quia non secundum intentionem et virtutem Spiritus interpretantur. His ergo egreditur ignis a Domino, non qui sacrificia incendat, qui dicatur Domini gloria, sed penalis. Utrumque enim habet Ecclesia: hunc ad illuminationem iustorum et perfectionem sacrificiorum, illum ad penam impiorum. Quem blasphemantibus sacerdotes inducunt subministratione Spiritus (qui in eis requiescit) succedentes, sicut Paulus Hymeneum punit et Alexandrum aliena docentes. Coram Domino videntes scilicet taliter damnantur, ne exemplo suo aliis prebeant causam mortis. Coram Domino, res miranda ubi debuerant vivere, ibi moriuntur, quia scilicet male interpretantes divinas Scripturas, inde subiacent malediction, unde vitam poterant promereri.
g Ct. 4, 10.
Numérotation du verset Lv. 10,3 
Dixitque Moyses ad Aaron: hoc est quod locutus est Dominus: sanctificabor
interl.| purgando eos
in his qui appropinquant mihi1
1 mihi] + et Weber
interl.| ministrando, multitudine scientie vel aliquo ministerio
interl.| Hoc est : Sanctus apparebo   in his qui mihi ministrant, ulciscendo delicta eorum et non parcendo.
in conspectu omnis populi glorificabor
interl.| laudabor et magnificabor; unde dicit Davidh: Iustus Dominus, et iustitiam dilexit: equitatem vidit vultus eius.
h Ps. 10, 8.
marg.| HOC  EST  QUOD  LOCUTUS  EST  DOMINUS. Quando dixit Dominus Moysii: Descendens contestare populum, ne forte appropinquet ad Deum, et cadat ex eis multitudo. Et sacerdotes qui appropinquant Domino, sanctificentur, ne forte recedat ab eis. Populus non appropinquat, quia vim contemplationis non portat. Sacerdotes appropinquantes sanctificari iubentur, ut digni fiant videre et contemplari. Unde Paulusj: Sequimini pacem cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
i Cf. Ex. 19, 21-22.
j Hbr. 12, 14.
marg.| AUGUSTINUS. Alia littera: Hoc est quod dixit Dominus. In eis qui mihi appropinquant sanctificabor qui scilicet in tabernaculo sacerdotio fungebantur. Sanctificatur etiam vindicando, ut hinc sciretur quia minus parcat aliis, si illis non parcit, secundum illudk: Si vix iustus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Vel secundum illud: Cui plus datur, plus exigitur ab eo? Servus qui cognovit voluntatem domini et non facit, vapulavit multisl. Ubi autem Dominus hoc supra dixit, non invenitur, sed in Exodo dicit Moyses Domino: Tu dixisti. Scio te pre omnibus; quod invenitur non antea, sed postea dixisse. Sed quia mendaciter numquam Moyses hoc diceret, intelligitur etiam ante dixisse, quamvis scriptum non fuerit. Unde apparet non omnia scripta esse que Dominus locutus est eis, per quos nobis Scripturam dedit.
k 1Pt. 4, 18.
l Lc. 12, 47.
quod audiens tacuit
interl.| compunctus est
Aaron
interl.| Ecclesia que est corpus veri Aaron
Numérotation du verset Lv. 10,4 
vocatis autem Moyses Misael
interl.| vel: Misadai
et Elsaphan filiis2 {t. 1: Erfurt, f. 116va; facsim., p. 234a} Oziel patrui Aaron ait ad eos: ite et tollite3 fratres vestros de conspectu sanctuarii
2 filiis] filios Weber
3 tollite] colligite Weber
interl.| a consortio fidelium sacerdotum
et asportate extra castra
interl.| Ecclesiam
marg.| VOCATIS  AUTEM etc.   Misahel : ‘Dei attrectatio’.   Elisaphan : Dei illuminatio’ vel ‘Dei speculum’. His iure precipitur ut   toll ant Nadab et Abiu   extra castra : hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene   filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium. Unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis, filii autem Evangelii hereticos vere mortuos a castris Ecclesie detrudunt.
marg.| Vel Misadai et Elisaphan: primus ‘attrectatio Dei’, id est Misadai; Elisaphan {t. 1: Erfurt, f. 116va; facsim., p. 234a} interpretatur ‘specula Dei mei’. Quicumque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebatm: Deus meus et Dominus meus, potest ignem aliene doctrine auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunice sacerdotum, conversatio et vita quam sacerdotii induuntur habitu. Abiiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit: Extra tabernaculum, id est ecclesiam populi. Filii patrui Aaron hec faciunt.
m Io. 20, 28.
marg.| AARON, id est David, per quem prophetie intelliguntur, que Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetie Evangelium est: que enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis predicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaroeicin, id est Evangelii, tales eiciunt. Unde Ioannesn: «Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum».
n 2Io. 1, 10.
Numérotation du verset Lv. 10,5 
confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis
interl.| paratos scilicet ad sacrificandum, quia solent heretici sanctitatis habitum ante ferre, sed eiciuntur extra castra Ecclesie, cum tunicis lineis, id est cum simulatione et hypocrisi
et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
Numérotation du verset Lv. 10,6 
locutusque4 est Moyses ad Aaron et ad Eleazar et5 Ithamar filios eius: capita vestra nolite nudare
4 locutusque] locutus Weber
5 et] atque Weber
interl.| cidari
interl.| quasi: Nolite mortuos lugere.
et vestimenta
interl.| dipensationem Christi
nolite scindere
interl.| id est gradus in personis facere, vel Ecclesiam per hereses scindere
ne forte moriamini
interl.| sicut illi
et super omnem cetum
interl.| Peccante principe vel sacerdote, populus sepe punitur.
oriatur indignatio
interl.| ex peccato magistrorum
fratres vestri et omnis domus Israel
interl.| Ecclesia
plangant
interl.| Cum aliquem pro peccato videmus divina ultione puniri, dolere debemus et compati eis.
incendium quod Dominus suscitavit
marg.| CAPITA  VESTRA etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, precipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant.
marg.| ALLEGORICE autem: ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate: capitis enim, id est divinitatis, thyara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hec non est auferenda, nec divisio personarum in Christo predicanda, sed duarum substantiarum una persona.
marg.| AUGUSTINUS. Capita vestra etc. Ne scilicet cidares deponant, que sunt tegmina capitum. Faciebant enim lugentes contra ornatus consuetudinem. Sicut in nostra consuetudine, caput quod apertum habetur, in luctu operitur. Prohibet ergo ne lugeant eos, in quorum pena sanctificatus est Dominus, commendatus est scilicet timor eius. Lugere tamen illos aliis permittit, sed hi nunc lugere non debent, nondum completis septem diebus quibus de tabernaculo exituri non erant. Postest autem videri quod illo oleo sanctificati neminem debeant lugere. Unde addit: Fratres vestri et omnis domus Israel plangant incendium.
Numérotation du verset Lv. 10,7 
vos
interl.| quia nuper consecrati mystice innuitur, quia etsi compatimur proximis, debemus tamen concordare divinis iudiciis
autem non egredimini fores tabernaculi
interl.| scientiam doctrine
alioquin peribitis oleum quippe {t. 1: Erfurt, f. 116vb; facsim., p. 234b} sancte unctionis est super vos
interl.| quasi: Sacerdotes Domini estis.
marg.| HESYCHIUS. Non ignoramus quid cidares significent, quia omnis viri caput Christus, caput Christi Deus esto. Necessario cidaris Christi humanitatem significat. Ostendit ergo que debeant custodire sacerdotes et doctores, id est ne divinitatem Christi negent, humanitatem non contradicant, quia Deus est ex Deo, et Verbum ex Patre. Hoc est enim cidarim non auferri a capite, sed nec Christi dispensationem renuant aut blasphement, tamquam rumpentes stolam sacerdotalem. Omnes enim qui baptizati sumus, Christum induimusp. Precipue sacerdotes hoc agant ne moriantur, ne populo iram Dei inducant. Vitia enim prepositor subiectis sunt offendiculum. Domum Israel, id est omnem Ecclesiam, plangere iubet incendium. Si enim cuiuslibet perditio Ecclesie damnum est, quanto magis sacerdotum. Vos autem non egredimini fores tabernaculi. Superius septem solos dies non egredi de tabernaculo precepit, his expletis, octo dies aguntur. Hic rursus interminatur ne egrediantur. Non est tamen sibi contrarius, quia alius est iste egressus. Unde addit: Ut non moriamini; quod non superius. Quia enim ignem aliene doctrine offerentes perierunt. Dicit aliis ne exeant ianuas scientie Christi, sed per omnia preceptum eius sequi, ne moriantur. Hoc sacerdotibus precipit, quibus verbi mysterium Spiritus sancti dono creditum est. Unde sequitur:   Oleum quippe unctionis est super vos , de qua Ioannes aitq: «  Unctio eius docet   vos de omnibus».
o 1Cor. 11, 3.
p Cf. Gal. 3, 27.
q 1Io. 2, 27.
qui fecerunt omnia iuxta preceptum Moysi
interl.| que Moyses spiritualis precipit, Ecclesia custodit
Numérotation du verset Lv. 10,8 
dixit6 Dominus ad Aaron
6 dixit] + quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 10,9 
vinum
interl.| «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria»r.
r Eph. 5, 1.
interl.| quodlibet singulare vicium
interl.| quasis: Ne graventur corda vestra crapula et ebriate et curis.
s Lc. 21, 34.
et omne quod inebriare potest
interl.| omne vicium quod mentem evertit
non bibetis tu et filii tui
interl.| sacerdotes succedentes
quando
interl.| Nota quod omni tempore prohibet vicium.
intrabitis in7 tabernaculum testimonii
7 intrabitis in] intratis Weber
interl.| celestium rerum contrectationes
marg.| VINUM  ET  OMNE etc. HESYCHIUS. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit. Neque {t. 1: Erfurt, f. 116vb; facsim., p. 234b} enim omnino a vino abstinere precepit, sed quando a tabernaculum testimonii vel ad altare ascendimus, id est quando mysterium doctrine celestis contingimus; cuius altare figura est, sicut tabernaculum celestium rerum contrectationis. Unde Paulus Timotheot: Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates. Qui autem modico utitur, tempore mysterii et doctrine ab vinolentia et ebrietate abstinet. Sacerdotes quoque idem custodiunt. Unde filiis quoque Aaron, id est sublimiora adeptis, traditur hoc mandatum. Et Paulus Ephesiis similia scribitu: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria». Ebrietas quoque sobrietatem subvertit, mentem pervertit, ut non intelligat que agit. Unde Isaiasv: Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem; et post pauca additw: «Vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis». Qui autem opera Domini non respiciunt, quomodo inter sancta et prophana, et munda et immunda discernunt, vel quomodo exhortari et illuminare populum de Scripturis possunt? Cuius mandati autoritatem ostendere cupiens, dicit hoc Deum locutum fuisse, id est spiritualiter inspirasse.x
t 1Tim. 5, 23.
u Eph. 5, 18.
v Is. 5, 11.
w Is. 5, 12.
x ¶Fons : Hesychius , In Lv., lib. 2 (Lv. 10, 8-11), PG 93, 899B -900A >> = quasi ad litteram   Rabanus Maurus, In Lv., lib. 2, cap. 16, PL 108, 345D-346C (sententialiter): « Hanc usque nunc legem in Ecclesiis invenis custodiri. Neque enim omni modo a vino [346A] abstinere praecepit, sed quando ad tabernaculum testimonii, aut ad altare ascendimus, id est, quando quodcumque ministerium doctrinae coelestis contingimus; ministerii enim altare figura est, tabernaculum autem testimonii significat coelestium rerum contrectationes [contrectationis Hesychius]. Unde et Timotheo Paulus scribebat: Vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Qui autem modico utitur, hic tempore ministerii videlicet et doctrinae ab omni vinolentia et ebrietate se abstinet. Similiter autem et [ut Hesychius] sacerdotes hi qui student legem custodiunt, propter quod non solum Aaron, sed et filiis ejus, sublimiora videlicet adeptis, mandatum hoc tradit [tradidit Hesyhius]. Similia autem his et Paulus ad Ephesios scripsit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria , sed magis impleamini [346B] spiritu [ + sancto Hesychius] (Eph. 5, 18); hebetem quippe ebrietas mentem reddit, et sobrietatem ejus in deterius vertit, ut non intelligantur quae aguntur. Quae testificatur Isaias (5, 11-12) sic [om. Hesychius] dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandum, et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis. Cythara et lyra: et tympanum, et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Qui autem opera Domini non vident, quomodo dividere inter sancta et profana, aut munda et immunda, vel quomodo exhortari et illuminare populum de Scripturis possunt? Unde hoc mandatum sublimius ostendere cupiens, ipsum hoc ait locutum fuisse Dominum. Sed intende, quemadmodum [ + nec hoc a districtione eorum que in Pentecoste acta sunt alienum sit. Quod enim hic precepit non fieri factum esse quibusdam suspicantibus quando spiritus gratia advenit et dicentibus. Quia musto pleni sunt hi, Petrus ut prohibitum negavit, dicens (Act. 2, 15): Non enim sicut vos suspicamini, hi ebrii sunt,cum sit hora diei tertia. Illud autem oportet querere quod cum ea que legis sunt, docere filios Israël sacerdotes precepit Hesychius] locutum esse Dominum Moysi [Deum per Moysen Hesychius], non per linguam, sed [346C]per manum dicit. Aut omnino dignitatem legis ostendere voluit, quia exposuit quidem eam Deus, scripsit autem Moyses, excepit vero eam, Deo quae disposita sunt jubente ».
marg.| VINUM  ET  OMNE etc. Ab his que statum mentis deiciunt vel evertunt abstinere iubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem numquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus.
ne moriamini
interl.| spiritualiter
quia preceptum est sempiternum in generationes vestras
marg.| QUANDO  INTRABITIS  IN  TABERNACULUM etc. AUGUSTINUS. Quando ergo eis licebat bibere quos quotidie necesse erat in tabernaculum introire, et accedere ad altare per continuam servitutem? Si quis enim dicit non omni die sacrificia imponi solere, quid dicet de ingressu tabernaculi quotidiano propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? Si respondetur tabernaculum testimonii illud esse intelligendum, in quo erat arca testimonii, etiam illud necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensi consummationem. Non enim semel in anno intrabat, sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem quotidie intrabat. An precepit Deus ut vinum omnino non biberent? Cur ergo breviter non dixit: Vinum non bibetis, sed addidit: Cum intrabitis tabernaculum testimonii etc.? An quia causa non bibendi tacenda non erat, et maxime quia Deus presciebat multos postea, et summos sacerdotes futuros uno tempore, non per successionem, qui universo illi ministerio vicissim deservirent, quando utique illi non bibebant quorum locus erat serviendi, alii autem bibebant? Non aliud hic intelligendum est, quoniam cum vinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, ait: Legittimum eternum in progenies vestras. Ambiguum est utrum superiori sensui connectatur, id est ut non ad bibendum vinum pertineat, an inferiori ubi subsequitur: Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, mundorum et immundorum etc., ut hoc sit officium sacerdotum legittimum eternum in progenies eorum.
Numérotation du verset Lv. 10,10 
ut8 habeatis scientiam discernendi
8 ut] et praemittit Weber
interl.| quam non potest habere ebrius quia ebrietas aufert cor eorumy
y Cf. Os. 4, 11.
inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum
interl.| a peccato
interl.| quia ebrius nescit se regere nec alio docere
marg.| UT  HABEATIS  SCIENTIAM  DISCERNENDI etc. AUGUSTINUS. Hoc et ambigue positum est, quod ait: Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, mundorum et immundorum, utrum ab eo quod sunt sancta et munda, vel inquinata et immunda? An ab eo quod sunt sancti et immundi, id est utrum inter ipsa sacra que rite vel non rite fierent, distinguere voluit sacerdotes? An inter ipsos homines probandos vel improbandos? An potius ad utrunque referendum est?
Numérotation du verset Lv. 10,11 
doceatisque
interl.| Sacerdotum est docere et subiectos instruere.
interl.| Non tantum «habeatis scientiam»z.
z Cf. Lv. 10, 10.
filios Israel omnia legitima9 que locutus est Dominus
9 legitima] + mea Weber
interl.| divina inspiratione
interl.| auctoritas precepti
interl.| Non ait ‘que locutus sum’ de se tamquam de alio loquitur.
ad eos per manum Moysi
interl.| viva voce dicentis et scribentis
Numérotation du verset Lv. 10,12 
locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios {t. 1: Erfurt, f. 117ra; facsim., p. 235a} eius qui erant residui10 tollite sacrificium
10 erant residui] inv. Weber
interl.| AQUILA: donum quod reliquum est de frumento
quod remansit de oblatione
interl.| simila
Domini et comedite illud absque fermento
interl.| eterne doctrine
iuxta altare
interl.| Corpus Christi
quia sanctum sanctorum est
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 117ra; facsim., p. 235a} TOLLITE  SACRIFICIUM etc. HESYCHIUS. Quod pectusculum confidentiam et fidem significat, et brachium promisse ab eis conversionis actionem et correctionem, cum de sacrificio pacificorum seu salutari tractaremus, monstratum est. Et quare deputetur Aaron et filiis suis sacrificium quod remanet de oblatione, hoc est quod superest de simila absque fermento iuxta altare. Sacrificium simile quod significat ubicumque doctrinam theologie, sine fermento vult esse, ne admisceatur exteriori doctrine. Ostendit quoque quod partitialis est nostra theologia: in celo quippe est plenitudo eius, ideo quod remansit, id est quod superest, comedi precepit, ut ostendat summam apud eum esse atque servari iuxta altare, id est corpus Christi. Ex eo enim nobis theologia ministratur. Sed quod remansit de simila Aaron erit et filiorum eius. Quod vero de sacrificiis pacificorum, Aaron et filiorum et filiarum eius, vel secundum Septuaginta: domus eius, id et omnis populi. Theologia enim paucorum est, sublimium scilicet et Domino appropinquantium et sequentium Christum. Que autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt.
marg.| TOLLITE etc. Arcana scilicet et profunda Scripture sacramenta, que vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis   iuxta altare , id est   iuxta Dominice passionis fidem et autoritatem.
Numérotation du verset Lv. 10,13 
comedetis autem in loco sancto
interl.| ut supra
quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut preceptum est mihi
Numérotation du verset Lv. 10,14 
pectusculum
interl.| Confidentiam et fidem offerentium significat.
quoque quod oblatum est11 et armum
11 oblatum] ablatum Cava ΛL*H ΣT Amiatinus ΘH*M²G*
interl.| actionem conversationis et correctionem
qui separatus est edetis in loco12 mundissimo
12 loco] + sancto Ω M
interl.| mente, Ecclesia
marg.| PECTUSCULUM  QUOQUE etc. AUGUSTINUS.   Pectusculum segregationis et brachium oblationis comeditis in loco sancto . Quamvis singulis singula nomina data sint, utrumque tamen posset dici   segregationis quia sacerdoti segregatur, et utrumque ablationis et demptionis, quia demitur et aufertur eis pro quibus offertur ut sacerdoti detur.   Pectusculum impositionis sane supra legimus, et brachium ablationis, quia de brachio nihil imponebatur altari. Adeps autem de pectusculo imponebatur altari.
tu et filii tui ac filie tue,
interl.| Fortes enim infirmique in fide pascendi sunt et roborandi vera fide et bona operatione.
tecum tibi
interl.| maioribus
enim ac liberis tuis.
interl.| minoribus
Reposita sunt de hostiis salutaribus
interl.| salutem acquirentibus
interl.| que sunt scilicet Salvatoris, id est Christi, de quo dicituraa: «Viderunt oculi mei salutare tuum».
aa Lc. 2, 30.
filiorum Israel
interl.| qui scilicet Deum vident
Numérotation du verset Lv. 10,15 
eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint {t. 1: Erfurt, f. 117rb; facsim., p. 235b} coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut precepit Dominus
Numérotation du verset Lv. 10,16 
inter hec hircum
interl.| oblationem scilicet penitentie
interl.| peccatorem
qui oblatus fuerat
interl.| quando penitentia iniuncta
pro peccato cum quereret Moyses exustum
interl.| ab intelligibili igne Spiritus sanctus in quem peccaverunt
interl.| quia non bene penituit
reperit iratusque
interl.| quia ea pro peccato offeruntur a populo, edenda erant sacerdotibus, adipibus inde ablatis et renibus
contra Eleazar et Ithamar
interl.| quia forte ad eos suggerendi ministerium pertinebat
filios Aaron qui remanserant ait
Numérotation du verset Lv. 10,17 
cur non comedistis hostiam pro peccato
interl.| quasi: Cur non fecistis penitentiam celebrari commissi peccati.
in loco sancto
interl.| Ecclesia
que sancta sanctorum est et data vobis
interl.| vicariis Christi
ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
Numérotation du verset Lv. 10,18 
presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta
interl.| quia sanguis Christi   illatus est in conspectu Patris pro   sanguine nostro in celum
et comedere debueritis eam13 in sanctuario {t. 1: Erfurt, f. 117va; facsim., p. 236a} sicut preceptum mihi est14
13 debueratis eam] inv. Weber
14 mihi est] inv. Weber
interl.| id est: sicut precepi: Moyses enim figura est Christi
marg.| INTER  HEC  HIRCUM. HESYCHIUS. Quia omne peccatum per penitentiam deletur, et qui predictum peccatum alterius doctrine et blasphemie commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit.   Inter hec hircum etc. quia scilicet   non comederunt filii Israel et Aaron quod   pro peccato erat   in loco sancto , id est penitentiam peccati commissi in Ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc preceptum est quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis sue sanguinem, que pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in celum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacrificium   in loco sancto , id est ecclesia, in propiciationem peccatorum. Unde addit: Quemadmodum preceptum est mihi, id est sicut precepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro penitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccatoab. Nam sicut vera penitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat. Quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictumac. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vite perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere.
ab Hbr. 10, 26.
ac Sap. 1, 5.
marg.| ADAMANTIUS. 15 Inter hec hircum etc. «Non peccare solius Dei est, emendare sapientis»ad, sed raro invenies16 qui se corrigat, rara confessio peccati, rara penitentia. Repugnat natura et verecundia, quia obnoxia est culpe omnis caro. Et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia cogitat quam futura. Vult Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponat, et culpe nuda sine sui pudore discedat, sed irrationabilis impetus prevenit, et flama celerrimi motus animam depascitur, et17 exurit eius innocentiam. Preponderant enim futuris presentia, seriis iocunda et leta tristibus et prepropera tardioribus. Velox enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit; lenta virtus et cunctatrix ante iudicat quam incipit, quid decorum, quid honestum. Iniquitas omnia precipitat. Pigra vero et verecunda penitentia, que18 presentium pudore {t. 1: Erfurt, f. 117rb; facsim., p. 235b} punitur19. Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, et tardus20 fructus. Interim precurrit impudentia, et spe presentium penitentia excluditur, et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam21* lex et non invenit. Exusta22 est enim fervore et fumo iniquitatis. Inde irascitur, et dicit devorandam fuisse penitentiam in sanctis sanctorum. Sacerdotes quasi segnes increpat. Respondet Aaron providum debere esse sacerdotale iudicium, nec male sane conscientie facile esse credendum id muneris, ne fiat novissimus error peior23 priore. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri in conspectu Domini, cui cuncta aperta24? Quasi: Non placet25 Deo qui iustitiam26 corde inclusam tenet, et se penitentiam agere perhibet. Ignis alienus libido, avaritia et omnis prava cupiditas. Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et Abiu, cum his que pro peccato fuerant oblata. Qui ergo mundari vult ignem alienum removeat27 illi igni se offerat, qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccavit emorroisse sanguinem profluentem; hic siccavit culpam latronis. Ignis enim consumens est, sanat simpliciter et pure confitentes. Iudas inquitae: «Peccavi28, tradens sanguinem iustum», sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit quia non pura mente penituit. Culpam vero29 eius non auferunt sacerdotes, qui dolose offerunt30, nec in eo possunt epulari, quorum cibus est peccatorum remissio. Unde verus sacerdos aitaf: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei, id est ut peccatores, conversi et penitentes, salventur. Non est acceptum Deo sacrificium, nisi verum et sincerum.A ag
ad Cf. Philo Alexandrinus , De profugis (Περί φυγής και ευρέσεως), c. 28, 157, ed. Berolini, 1898: « τὸ μὲν μηδὲν ἁμαρτεῖν ἴδιον Θεοῦ, τὸ δὲ μετανοεῖν, σοφοῦ· παγχάλεπον δὲ καὶ δυσεύρετον τοῦτό γε ».
ae Mt. 27, 4.
af Io. 4, 34.
ag ¶Fons : Ambrosius, Epistolae, ep. 67 [CPL 160], § 4-12, PL 16, 1228D-1230D (sententialiter): «4. Nihil peccare solius est Dei: emendare sapientis est, et corrigere erratum, et poenitentiam gerere [1229A] peccati. Id tamen est difficile in hac vita hominum. Quid enim tam rarum, quam ut invenias virum qui seipsum coarguat, et factum condemnet suum? Rara itaque confessio de peccato, rara poenitentia, rara in hominibus verbi ejus assertio. Repugnat enim natura, repugnat verecundia: natura, quia omnes sub peccato; et qui carnem gerit, culpae obnoxius est. Ergo repugnat natura carnis et illecebra saeculi innocentiae integritatique. Repugnat etiam verecundia; quia erubescit unusquisque propriam culpam fateri, dum praesentia magis, quam futura cogitat. 5. Studebat autem Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris deponeret, et nuda culpae sine ullo sui pudore discederet: sed non invenit, quia cito impetus irrationabilis praevenit, et flamma quaedam celerrimi motus animam depascitur, [1229B] atque exurit ejus innocentiam; praeponderant enim futuris praesentia, et violenta moderatis, et plura potioribus, et jucunda seriis, et asperis mollia, et tristibus laeta, et illecebrosa rigidioribus, et praepropera tardioribus. Velox enim est iniquitas, quae ad nocendum occasiones suggerit; quia veloces pedes ejus ad effundendum sanguinem (Ps. 13, 3): lenta autem virtus omnis et diuturna cunctatrix, ante judicat, et adorienda inspicit. Ita mens boni speculatrix consiliorum suorum est, priusque examinat quid decorum atque honestum: iniquitas vero opere cogitationi antevertit. Pigra igitur et verecunda est poenitentia; quia premitur, et revocatur praesentium pudore; solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus, et ideo petitio ipsa tardior. [1229C] 6. Inter haec spei et virtutis molimina praecurrit impudentia, et specie praesentium poenitentia excluditur, et tamquam exuritur affectus ejus, et hujusmodi aboletur intuitus. Quaerit eam Lex, et non invenit; ambusta est enim [H]fervore et fumo iniquitatis, et indignatio quaedam legis movetur. Dicit Moyses devorandam fuisse poenitentiam in sanctis sanctorum, sacerdotes quasi segniores increpat. Respondit Aaron providum debere esse judicium sacerdotale, nec facile malesanae conscientiae committendum id muneris; ne fiat error priore deterior. Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur ac deterioratur.7. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri; et hoc sub conspectu Domini, cui et occulta sunt cognita? Numquid potest placere Domino, [1229D] si quis cum adhuc versetur in iniquitatibus, et injustitiam corde inclusam teneat, dicat se agere poenitentiam? Simile est ac si quis aeger se sanum simulet, magis aegrotabit: quia nihil ei prodesse potest simulatio sanitatis; cum verbo adumbretur, non ullo fulciatur virtutis subsidio. 8. Ignis itaque alienus est libido, ignis alienus est omne injustae incendium cupiditatis, ignis alienus [1230A] est omnis ardor avaritiae. Hoc igni nemo mundatur, sed exuritur. Nam ubi iste ignis alienus est, si quis in conspectu se offerat Domini, ignis eum coelestis absumit, sicut Abiud et Nadab, quos exussit ignis coelestis pariter cum iis quae pro peccato sacris fuerant oblata altaribus. Qui ergo vult mundare peccatum suum, ignem a se removeat alienum. Illi soli igni se offerat,qui culpam, non hominem exurit. 9. Qui sit iste ignis, audi dicentem quia Jesus baptizat in Spiritu sancto et igni (Mt. 3, 11). Hic est ignis, qui siccavit haemorrhoissae per duodecim annos sanguinem profluentem (Mt. 9, 20). Hic est, qui peccatum Zachaei abstulit dicentis quod dimidium bonorum suorum daret pauperibus, et si cui quidquam abstulit, redderet quadruplum (Lc. 19, 8). Hic est ignis, qui abstersit culpam latronis; ignis [1230B] enim consumens est, qui dixit ei: Hodie mecum eris in paradiso (Lc. 13, 43). Illos itaque sanavit, in quibus simplicem et puram reperit confessionem, nihil malignum, nihil fraudulentum. 10. Denique Judas ad remedium pervenire non potuit, cum diceret: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Mt. 27, 54); quia alienum ignem volvebat in pectore suo, qui eum inflammavit ad laqueum. Indignus enim remedio fuit, quia non in intimo mentis conversus ingemuit, nec sedulo gessit poenitentiam; tantae enim pietatis est Dominus Jesus, ut et ipsi donaret veniam, si Christi exspectasset misericordiam. 11. Hanc ergo culpam sacerdotes non auferunt, neque peccatum ejus, qui in dolo se offert, et adhuc [1230C] in studio delinquendi est. Non enim possunt epulari in eo, quod plenum fraudis, et serpentis interius cicatricis est; cibus enim sacerdotis est in peccatorum remissione. Unde ait princeps sacerdotum Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34). Quae est voluntas Dei, nisi ea: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XXX, 15)? In illo ergo subdolo cibus nullus est. Denique nec ipse epulandi suavitatem capere potest, in quo non sincera et pura conscientia est; amaritudo enim fraudis epulandi suavitatem obducit: nec permittit mala conscientia, ut reficiat et pascat obnoxium animum poenitentia. 12. Ideo ergo talis affectus, talis petitio, talis poenitentia non est usui aut voluptati sacerdotibus. Meritoque [1230D] hircus ille, qui pro peccato oblatus est in holocaustum, quia non fuit sincera hostia, exustus est (Lv. 16, 27); quia in ejus sacrificio ignis alienus repertus est. Non est itaque complacitum et acceptum sacrificium Deo; non est enim acceptum, nisi quod fuerit in divitiis sinceritatis et veritatis probatum ».<Attest.>   Gratianus, Decretum, 2, 33, 3, 34, Fiedberg, p. 1221 (ut in glosa sine identificatione auctoris,) <Non hab.>   Origenes, Homiliae in Lv. (transl. Rufini), GCS 29.
A ¶Codd. : Rusch , Gratianus (Friedberg, p. 1221)
15 Adamantius] sic Rusch pro Ambrosius
16 invenies] invenias Gratianus
17 et] om. Gratianus
18 que] quia Gratianus
19 punitur] premitur Gratianus
20 et tardus] tardior Gratianus
21 eam] scrips. cum Gratiano, em. Rusch
22 Exusta] Combusta Gratianus
23 novissimus error peiore] error deterior Gratianus
24 aperta] sunt praem. Gratianus
25 placet] complacet Gratianus
26 iustitiam] iniustitiam Gratianus
27 removeat] + et Gratianus
28 Peccavi] + inquit Gratianus
29 vero] ergo Gratianus
30 offerunt] offert se Gratianus
marg.| AUGUSTINUS. Sane quoniam sex pecora precipiuntur offerri pro populo, quorum prius quatuor memoravit, hircum, arietem, vitulum et agnum anniculum; quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum et agnum anniculum in holocaustum, duo vero media, arietem et vitulum, ambigue posita videamus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent, et hirco adiungerentur, an potius agno, ut in holocaustum offerentur. Unde quid nobis videretur, exposuimus. Postea vero ut sex animalia complerentur, vitulum et arietem memoravit in sacrificium salutaris, nec tamen in sequentibus, cum immolata sunt et memorata, fit mentio arietis vitulique, que inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille vitulus et ille aries memorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut non duo pecora, sed quatuor fuisse credantur. Forsitan illa duo que prius inter hircum et agnum posuerat, iterum nominavit, nec alius vitulus, et alius aries in sacrificium salutaris, ut cum dixisset hircum pro peccato, et arietem et vitulum non dicens in quam rem, agnum vero anniculum in holocaustum; postea dicere voluerit quid de vitulo faciendum esset et ariete, id est nec pro peccato sicut hircus, nec in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris incensi iubebantur inferri. Sed manebit questio quare pro peccato synagoge hircus oblatus sit, cum de sacrificiis que pro peccato offerenda essent ab initio Dominus loquens, vitulum offerri iusserit pro peccato synagoge, sicut pro peccato sacerdotis, non caprum, sed vitulum. Cuius vituli sanguine, sicut pro peccato sacerdotis, tangebantur cornua altaris incensi: que causa fuerit, ut pro peccato Aaron et Moyses vitulum offerret, et ipse Aaron alterum vitulum, sicut pro peccato sacerdotis secundum preceptum Domini fieri oportebat. Pro peccato autem populi non vitulus, sicut preceptum fuerat, sed hircus potius offertur. Visum est ergo nobis non solus hircus pro peccato populi, sed et aries et vitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur pro peccato, quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus, et singuli habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries; et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus vitulus, sicut ab initio preceptum fuerat, pro peccato {t. 1: Erfurt, f. 117va; facsim., p. 236a} universe synagoge vitulum offerre oportebat. Ideo autem quando immolata sunt, hircum tantum nominatur vel nominavit, ut alia etiam intelligerentur a parte totum, que omnia fuerant pro peccato.
Numérotation du verset Lv. 10,19 
responditque31 Aaron:
31 responditque] respondit Weber
interl.| placide, quia Moysen iratum vidit.
oblata est victima hodie32
32 victima hodie] inv. Weber
interl.| tempore gratie
interl.| de quoah: «Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra».
ah Ps. 94, 8; Hbr. 3, 7-8; 3, 15; 4, 7.
pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Deo33 in cerimoniis mente lugubri
33 Deo] Domino Weber
marg.| RESPONDIT  AARON etc. In persona Ecclesie, cuius figuram gerit, sicut et Christi, videtur   Aaron dicere hoc. Quasi quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministrare, et pro penitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter, docentes perierunt, et in eis hec Ecclesie   acciderunt , ut sacerdotum et magistrorum   lugeret mortem. Unde   comedere hodie pro peccato non   potuit nec orare: Domino autem   displicebat .
marg.| AUGUSTINUS. Respondit Aaron etc. Si hodie obtulerunt que pro peccato illorum sunt, et holocausta sua ante Dominum, et contigerunt mihi talia, et comedam quod est pro peccato, numquid placitum est Domino? etc. Videtur dixisse Aaron quod cum primum obtulerint filii Israel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad cetera. Deinceps enim sacrificia pro peccatis ipsi edebant. Credendum est autem Aaron hec divina inspiratione dixisse, quod tamquam divinitus dictum Moyses approbavit. Quid ergo de ceteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et vitulo, que diximus etiam pro peccato offerri? An de vitulo nulla questio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine offeretur in sancta, unde tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat ut totus arderet? Quid ergo de ariete? An quia primum caprum quesivit Moyses, quod de capro responsum est, etiam est de ariete intelligendum est, que ex ordine fuerat quesiturus, nisi sacerdotis placuisset responsum? De vitulo autem quid quereret, cum ea lege fieri potuerit, quam de vitulo pro peccato universe synagoge preceperat Dominus, sicut de vitulo pro peccato sacerdotis, id est ut totus arderet extra castra? Iratus enim Moyses ait: Quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? Quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc vobis edere licuit, ut auferatis peccatum synagoge, et exoretis pro eo ante Dominum. Non enim illatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem, intus edetis illud in loco sancto etc. Cum dicit: Non est illatum a sanguine eius in sanctum ante faciem, discernit illud quod fit pro peccato sacerdotis vel synagoge, non de hirco, de quo sanguis, quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua altaris incensi, non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. Hoc autem quare sit factum. Respondit Aaron, et placuit Moysi.
marg.| HODIE. Quasi dicat: Si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur. Undeai: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
ai Io. 15, 22.
Numérotation du verset Lv. 10,20 
quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem.
interl.| Ecclesiam scilicet doctrinam suam custodientem



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_10)

Notes :