Capitulum 23
Numérotation du verset
Lv. 23,1
Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] Locutus
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,2
loquere filiis Israel et dices ad eos he sunt ferie Domini quas vocabitis sanctas
Numérotation du verset
Lv. 23,3
septem2 diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est
2 septem] sex
Weber
vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo
sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset
Lv. 23,4
he sunt3 ferie Domini sancte
3 sunt] + ergo
Weber
quas celebrare debetis temporibus suis.
Numérotation du verset
Lv. 23,5
Mense primo quarta decima die mensis ad vesperum Phase Domini est
Numérotation du verset
Lv. 23,6
et quinta decima die4 huius sollemnitas Domini est azymorum5 septem diebus azyma comedetis
4 die] + mensis
Weber
|
5 Domini est - azymorum]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 23,7
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset
Lv. 23,8
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus
dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque opus servile facietis6 in eo
6 opus servile facietis] servile opus fiet
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,9
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,10
loquere filiis Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram
quam ego
dabo vobis et messueritis segetem
feretisque7 manipulos spicarum primitias
7 feretrisque] feretris
Weber
messis
vestre ad sacerdotem
Numérotation du verset
Lv. 23,11
qui levabit8
8 levabit] elevabit
Weber
fasciculum
coram Domino ut acceptabile sit pro nobis9 altero die sabbati
9 nobis] vobis
Weber
et sanctificabit illum
Numérotation du verset
Lv. 23,12
atque in eodem die quo manipulus consecratur cedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini
Numérotation du verset
Lv. 23,13
et libamenta offerentur cum eo
due decime simile consperse oleo in incensum Domini odoremque suavissimum
liba quoque vini quarta pars hin.
Numérotation du verset
Lv. 23,14
Panem
et polentam10
10 polentam
Rusch
] pulentam
Weber
et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Domino11 Deo vestro preceptum est sempiternum
11 Domino]
om. Weber
in generationibus vestris12 cunctisque habitaculis vestris
12 vestris]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,15
numerabitis ergo ab altera13 die14
13 altera] altero
Weber
|
14 die] + sabbati
Weber
|
in quo obtulistis manipulos15 primitiarum septem hebdomadas plenas
15 manipulos] manipulum
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,16
usque ad alteram diem expletionis hebdomade septime id est quinquaginta dies
et16 offeretis novum sacrificium17
16 et] + sic
Weber
|
17 novum sacrificium]
inv. Weber
|
Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,17
ex omnibus habitaculis
vestris
panes
primitiarum duos
de duabus decimis simile fermentate quos coquetis
in primitias Domino18
18 Domino] Domini
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,18
offeretisque cum panibus septem agnos
immaculatos anniculos et vitulum
de armento
unum et arietes duos
et erunt in holocausto cum libamentis suis
in odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,19
facietis
et hircum
pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
Numérotation du verset
Lv. 23,20
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
coram Domino cedent in usum eius
Numérotation du verset
Lv. 23,21
et vocabitis hunc diem celeberrimum
atque sanctissimum
omne opus servile
non facietis in eo
legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris.
Numérotation du verset
Lv. 23,22
Postquam autem messueritis segetem terre vestre,
non secabitis eam usque ad solum
nec remantes19 spicas colligetis
19 remantes] remanentes
Weber
sed pauperibus et peregrinis
dimittetis eas
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 23,23
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,24
loquere filiis Israel mense septimo prima die mensis
erit vobis sabbatum memoriale20
20 memoriale] memorabile
Weber
clangentibus tubis et vocabitur sanctum
Numérotation du verset
Lv. 23,25
omne opus servile non facietis in eo
et offeretis holocaustum Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,26
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,27
decimo die mensis huius septimi dies expiationum
erit celeberrimus
et vocabitur sanctus
affligetisque animas vestras in eo
et offeretis
holocaustum
Domino.
Numérotation du verset
Lv. 23,28
omne opus non facietis
in tempore diei huius quia dies propitiationis
est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 23,29
omnis anima que afflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
Numérotation du verset
Lv. 23,30
et que operis quippiam
fecerit delebo eam de populo suo
Numérotation du verset
Lv. 23,31
nihil ergo operis facietis in eo
legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris.
Numérotation du verset
Lv. 23,32
Sabbatum
requietionis est, et21 affligetis animas vestras
21 et]
om. Weber
die nono mensis septimi22 a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
22 septimi]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,33
et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,34
loquere filiis Israel a quinto decimo die mensis huius septimi erunt ferie tabernaculorum
septem diebus Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,35
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus
omne opus servile non facietis in eo23
23 in eo]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,36
et septem diebus
offeretis holocausta
Domino
dies quoque octavus
erit celeberrimus
atque sanctissimus
et offeretis holocaustum
Domino est enim cetus
atque collecte
omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset
Lv. 23,37
he sunt ferie Domini quas vocabitis celeberrimas atque24 sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
24 atque] et
Weber
et libamenta
iuxta ritum uniuscuiusque diei
Numérotation du verset
Lv. 23,38
Exceptis sabbatis
Domini donisque vestris et que offertis ex voto
vel que sponte
tribuitis Domino.
Numérotation du verset
Lv. 23,39
A quinto decimo ergo die mensis septimi
quando congregaveritis omnes fructus terre vestre celebrabitis ferias Domini
septem diebus
die primo
et die octavo
erit sabbatum id est requies.
Numérotation du verset
Lv. 23,40
Sumetis25 vobis die primo fructus arboris pulcherrime
25 Sumetis] sumetisque
Weber
spatulasque
palmarum et ramos ligni
densarum frondium
et salices
de torrente
et letabimini coram Domino Deo vestro.
Numérotation du verset
Lv. 23,41
Celebrabitisque sollemnitatem eius
septem diebus per annum legitimum
sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis.
Numérotation du verset
Lv. 23,42
et habitabitis in umbraculis septem diebus
omnis qui de genere Israel est26 manebit in tabernaculis
26 Israel est]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,43
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel
cum educerem eos de terra Egypti
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 23,44
locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
Capitulum 23
Numérotation du verset
Lv. 23,1
Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] Locutus
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,2
loquere filiis Israel et dices ad eos he sunt ferie Domini quas vocabitis sanctas
Numérotation du verset
Lv. 23,3
septem2 diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est
2 septem] sex
Weber
interl.|
ad imitationem Domini, ut in sabbato quiescatis
marg.|
HE
SUNT
FERIE
DOMINI etc. Si subtiliter attendas presentia, invenies legislatorem etiam in littera spiritualia interponentem. Ait enim:
He sunt ferie Domini, quas vocabitis sanctas
. Et addidit:
Sex diebus facietis opus
, in quo ostendit quia prime ferie sunt in operibus bonis. Bona enim valde fecit Deus in
sex diebus
. Secunda festivitas
septimi diei requies est
quam nemo celebrare poterit, nisi opera bona et Deo digna fecerit. Non enim frustra premissum est.
Sex diebus facietis opus
. Si quis enim ad imitationem Dei egerit, quod est
sex diebus
operari,
requiescit sabbato
intelligibili.
vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo
interl.|
in quo non est operandum, scilicet mercede operum fruendum
sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
interl.|
Presens vita peregrinatio est, ibi perpetua et vera
habitatio
est, quiaa: «In domo Patris mei mansiones multe sunt».
a Io. 14, 2.
Numérotation du verset
Lv. 23,4
he sunt3 ferie Domini sancte
3 sunt] + ergo
Weber
interl.|
triumphantis
quas celebrare debetis temporibus suis.
marg.|
HE
SUNT
FESTE
SANCTE etc. Non Domino, sicut alie omnes, sed
Domini
proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit.
marg.|
Tempore Dominice passionis, unde mensis iste principium mensium erit in mensibus anni: principium enim nove vite, et conversationis sancte, vespera qua Dominus passus est. Undeb: «Filioli, novissima hora est».
b 1Io. 2, 18.
Numérotation du verset
Lv. 23,5
Mense primo quarta decima die mensis ad vesperum Phase Domini est
interl.|
Non dicit hoc de festivitatibus Iudeorum qui figuris serviunt, sed fidelium.
marg.|
QUARTA
DECIMA
DIE etc. Interrogemus Iudeos quare quarta decima die festivitatem agere non iussit, in qua figurale pascha constituit, sed memoriam eius faciens die azimorum, que post illam erat fieri definivit. Vult enim sciri quid sit inter figuram et veritatem. Memorat ergo quartam decimam, quem figuram habebat, sed festum agere precipit quinta decima, in qua pascha nostrum immolatus est Christus.
marg.|
PHASE
DOMINI
EST. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissime hore et vespertine reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum apostolorum, et in fines orbis terre verba eorumc. Ad vesperum quoque vel in vespere medio, pascha proprium preveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat iam quando Iudas, accepta bucella, ad prodendum exivit. Sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azimorum predicavit.
c Ps. 18, 5.
Numérotation du verset
Lv. 23,6
et quinta decima die4 huius sollemnitas Domini est azymorum5 septem diebus azyma comedetis
4 die] + mensis
Weber
5 Domini est - azymorum]
inv. Weber
marg.|
SEPTEM
DIEBUS etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azimi esse debemus, et maxime a Iudaico errore. Unde ait Apostolusd: «Non in fermento veteri, neque in fermento malitie et nequitie: sed in azimis sinceritatis et veritatis».
d 1Cor. 5, 8.
Numérotation du verset
Lv. 23,7
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 130vb; facsim., p. 262b}
OMNE
OPUS etc. «Qui facit peccatum, servus est peccati»e. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus.
e Io. 8, 34.
marg.|
SERVILE
NON
FACIETIS etc. Non permittit agere servilia aliis diebus quibus nos prohibuit. Unde subdit: «Sed offeretis sacrificium in igne Domino».
Numérotation du verset
Lv. 23,8
sed offeretis sacrificium in igne Domino {t. 1: Erfurt, f. 130vb; facsim., p. 262b} septem diebus
marg.|
SACRIFICIUM
IN
IGNE etc. Septuaginta:
holocaustomata
, ubi innuitur quod ab omnibus cessare iubet servilibus; preterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia illa initium, hec finis in quo omnia possunt comprehendi.
dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque opus servile facietis6 in eo
6 opus servile facietis] servile opus fiet
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,9
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,10
loquere filiis Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram
interl.|
Evangelicam vitam vel doctrinam, cuius fructus primi et purissimi
quam ego
interl.|
non alius
dabo vobis et messueritis segetem
interl.|
Verbum suscipientes; undef: «Messis quidem multa, operarii autem pauci».
f Mt. 9, 37; Lc. 10, 2.
interl.|
docendo, convertendo, ad fidem colligendo
interl.|
proprio ore annunciando
feretisque7 manipulos spicarum primitias
7 feretrisque] feretris
Weber
interl.|
Corpus Christi qui summa et
primitie
messis
messis
interl.|
predicationis
vestre ad sacerdotem
interl.|
Christum, qui seipsum immolavit
Numérotation du verset
Lv. 23,11
qui levabit8
8 levabit] elevabit
Weber
interl.|
a mortuis suscitando
fasciculum
interl.|
corpus proprium: Christus enim resurrexit primitie dormientiumg.
g 1Cor. 15, 20.
coram Domino ut acceptabile sit pro nobis9 altero die sabbati
9 nobis] vobis
Weber
interl.|
resurrectionis, quia prima dies est Dominice passionis
marg.|
ALTERA
DIE etc. Potuit dicere secunda azimorum, sed ne ad sequentem
diem
nostram duceret intentionem, scilicet in crastinum prime, dixit,
altera die
significans resurrectionem que successit passioni, sicut
dies diei
.
et sanctificabit illum
Numérotation du verset
Lv. 23,12
atque in eodem die quo manipulus consecratur cedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini
interl.|
mystice scilicet: mysticus agnus immoletur
marg.|
ATQUE
IN
EODEM
DIE etc. Resurrectionis, id est elevationis manipuli, id est quando resurrectionem celebramus, Dominici sacrificii oblivisci non debemus, ex quo oblatus est manipulus.
Numérotation du verset
Lv. 23,13
et libamenta offerentur cum eo
interl.|
quia sine eo spiritualiter intelligi non possunt
due decime simile consperse oleo in incensum Domini odoremque suavissimum
marg.|
OLEO etc. Oportet enim perfectam humanitatem et perfectam divinitatem in unum convenire: in oleo, id est per eam quam circa nos habuit misericordiam; sic enim sacrificium odor suavitatis Domino invenitur, si que de eo digna sunt intelligimus.
liba quoque vini quarta pars hin.
marg.|
LIBA
QUOQUE
VINI etc. Ecce intelligibilis oblatio Melchisedech, que in pane et vino perficitur: inde
quarta pars
hin offertur, ut per
quartam partem
evangelica doctrina significetur; per libationem vero sermo Dominicus, quo aith: Hic est meus sanguis, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
h Mt. 26, 28.
Numérotation du verset
Lv. 23,14
Panem
marg.|
PANEM. Oblatio presentium donorum que est Christi mysterium reconciliavit nos Deo, et cibum preparavit novum.
et polentam10
10 polentam
Rusch
] pulentam
Weber
marg.|
POLENTAM. Septuaginta: Fricta
citrea
non manducabitis. Precepta enim Christi non solum nova, sed
citrea
, id est mollia. Undei: Iugum meum suave est etc. Vel manibus contrita et emundata: sic enim
citrea
alii interpretantur, quia Christi precepta actionem et correctionem querunt.
i Mt. 11, 30.
et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Domino11 Deo vestro preceptum est sempiternum
11 Domino]
om. Weber
interl.|
Nec locus nec tempus mutat Christi mysterium.
in generationibus vestris12 cunctisque habitaculis vestris
12 vestris]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,15
numerabitis ergo ab altera13 die14
13 altera] altero
Weber
14 die] + sabbati
Weber
interl.|
Dominico: hic est enim altera dies sabbati in qua resurrectio.
in quo obtulistis manipulos15 primitiarum septem hebdomadas plenas
15 manipulos] manipulum
Weber
interl.|
quibus finitis, Sancti Spiritus adventum meruimus.
Numérotation du verset
Lv. 23,16
usque ad alteram diem expletionis hebdomade septime id est quinquaginta dies
marg.|
QUINQUAGINTA
DIES. Hec dies Dominica est, in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Iudei nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant, qui nec dies secundum legem numerant.
et16 offeretis novum sacrificium17
16 et] + sic
Weber
17 novum sacrificium]
inv. Weber
interl.|
Tamquam vetera excludit sacrificia, legis Evangelium introducit.
Domino
marg.|
OFFERETIS
NOVUM
SACRIFICIUM etc. Novum, non vetus, non seculare. Adveniens siquidem Spiritus totam vitam humanam renovavit, quia Christi institutionem {t. 1: Erfurt, f. 131ra; facsim., p. 263a} confirmavit, et vite confirmationem in illis perfecit. Undej: «De meo accipiet, et annunciabit vobis». Ideo non in alia die advenit, sed in qua resurrectio fuit, et oblatus manipulus intelligibilis, ut ostendat quia nova conversatio resurrectione Christi et adventu Spiritus sancti perfecta est.
j Io. 16, 14.
Numérotation du verset
Lv. 23,17
{t. 1: Erfurt, f. 131ra; facsim., p. 263a} ex omnibus habitaculis
interl.|
Ecclesiis
vestris
marg.|
HABITACULIS
VESTRIS etc. Quia est habitaculum precipuum, de quo diciturk: «Beati qui habitunt in domo tua, Domine». Et alibil: «Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem» etc.
k Ps. 83, 5.
l Ps. 26, 4.
panes
interl.|
Septuaginta:
separati
, quia omni sapientia precipui, et a seculari separati.
primitiarum duos
interl.|
Legem et Evangelium, qui cibum continent animarum.
marg.|
PANES
PRIMITIARUM etc.18 Prius enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudiciom. Hic enim legem coniunxit Evangelio. Hinc Lucas aitn: «Que cepit Iesus facere et docere» etc.
m Mt. 5, 21-22.
n Act. 1, 1.
18 primitiarum] primitias
cacogr. Rusch
de duabus decimis simile fermentate quos coquetis
marg.|
DE
DUABUS
DECIMIS etc. De doctrina scilicet, que per divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt
coqui
nisi per talem doctrinam.
in primitias Domino19
19 Domino] Domini
Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,18
offeretisque cum panibus septem agnos
marg.|
SEPTEM
AGNOS. Pro
septem
donis Spiritus sancti, que vocat
agnos
, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum esto: «Ecce
agnus
Dei, ecce qui tollit peccatum mundi20«; ideop: «Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto».
o Io. 1, 29.
p 1Cor. 12, 3.
20 peccatum]
scrips.,
pec.
Rusch
immaculatos anniculos et vitulum
interl.|
Christum
de armento
interl.|
Patriarcharum: de his enim secundum carnem natus est.
unum et arietes duos
marg.|
ET
ARIETES
DUOS etc. Quibus inimicus ventilatur. Hec sunt superiora mandata, et virtutes, quas alie sequuntur ut oves (verbi gratia): Vade et vende omnia que habes, et da pauperibusq.
q Mt. 19, 21.
et erunt in holocausto cum libamentis suis
marg.|
CUM
LIBAMENTIS etc. Que sunt scientia et correctio. Under: Deo autem gratias ago, qui odorem scientie sue manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus etc.
r 2Cor. 2, 14-15.
in odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,19
facietis
interl.|
quia Spiritus sancti festivitas est, qui consumat omnia et perfecta vult esse sacrificia omnia.
et hircum
interl.|
penitentie sermonem inducit
pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
marg.|
DUOSQUE
AGNOS etc. Mandata pacis et sanctimonie. Undes: «Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam» etc. Hec quia apostolico sermone dicta sunt, precipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibust: «Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum».
s Hbr. 12, 14.
t Lv. 23, 20.
Numérotation du verset
Lv. 23,20
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
interl.|
pro refectione animarum
coram Domino cedent in usum eius
marg.|
CEDENT
IN
USUM etc.
In usum eius
sacerdotis, id est Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster; ipsius sunt panes primitiarum, et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia que dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annunciavit, et sanctimoniam custodivit, sicut sanctus sanctorum.
Numérotation du verset
Lv. 23,21
et vocabitis hunc diem celeberrimum
interl.|
Hic nota excellentiam eius.
marg.|
CELEBERRIMUM. In quo gentium vocatio non modo predicta est, sed impleta: quando Parthi et Medi et Elamite, et cetere gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Deiu.
u Cf. Act. 2, 9-11.
atque sanctissimum
interl.|
ALII:
sanctum
vel
sancti
omne opus servile
interl.|
quod
serviat
peccato
non facietis in eo
interl.|
In quo Spiritus advenit quiav: Ubi Spiritus, ibi libertas.
v 2Cor. 3, 17.
legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris.
Numérotation du verset
Lv. 23,22
Postquam autem messueritis segetem terre vestre,
interl.|
quia hic pietate plena sunt, etiam ad litteram custodienda sunt
non secabitis eam usque ad solum
interl.|
Ea significat que nobis ad plenam et perfectam scientiam desunt.
marg.|
POSTQUAM etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibiw:
Non complebitis messionem vestram
; hic autem ait:
Non secabitis eam usque ad solum
, et differentiam innuit ipsa mutatio verborum.x
w
Non complebitis messionem vestram:
Lv. 19, 9 (Vetus latina cum LXX: οὐ συντελέσετε τὸν θερισμὸν ὑμῶν; cf. Sabatier, t. 1, p. 249 =
Augustinus Hipponensis,
Locutionum in heptateuchum, lib. 3 (Lv.), locutio 46, CCSL 33, lin. 207: « Et permetentibus vobis messem terre vestre non perficietis messem vestram agri tui permetere »). Edmaior. (cum hebr.:
שָׂדְךָ֖ פְּאַ֥ת תְכַלֶּ֛ה לֹ֧א ): « Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges ».
x
¶Fons :
Rabanus Maurus,
In Lv., lib. 2, cap. 21, PL 108, 508B-C: « Quia pietate plena sunt quae nunc lege praecipiuntur apertum est, propter quod ea custodiri et secundum litteram oportet, sed majus eorum lucrum contemplatio possidet. Tu autem hoc in eis nota, quia cum similia his superius praecepisset, non tamen eadem sancivit. [508C] Hoc autem verborum ipsa immutatio demonstrat. Ibi etenim ait:
Non complebitis messionem vestram
. Hic autem: Non secabitis eam usque ad solum, ut differentiam
ipsam ex permutatione
verborum intelligamus » =<<
Hesychius
, In Lv., lib. 6 (Lv. 23, 22), PG 93,
1089C
. [MM2018]
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 131rb; facsim., p. 263b}
SEGETEM
TERRE etc. Conversationis cuius messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam quam in futuro sumus habitur tradit verbum predicationis. Sunt enim que nunc non possunt nobis revelari. Unde in predictis festivitatibus hanc legem interposuit. y
y
¶Fons :
Rabanus Maurus,
In Lv., lib. 2, cap. 21, PL 108, 508C: « Terram fidelium esse praedictam a lege Dei conversationem, frequenter ostendimus. Hujus
messio post resurrectionem Salvatoris a mortuis et adventum sancti Spiritus floruit. Et non quidem omnem scientiam quam habituri sumus, quando ad ipsum Deum venerimus, tradit verbum praedicationis. Sunt autem quae relinquit, ut pote quae nunc nobis relevari non possunt, et propterea legem hanc in praedictis festivitatibus interposuit, et ait: Postquam messueritis segetem terrae vestrae, non secabitis eam usque ad solum. In eo quod dicit, non
secabitis [508D]
eam usque ad solum, ea significavit quae nobis ad plenam scientiam et perfectam desunt, propter quod et subdidit: Nec remanentes spicas colliges [colligetis PG93], ut non contendamus, neque frustra conemur ea quae nostram fugiunt scientiam ». =<<
Hesychius
, In Lv., lib. 6 (Lv. 23, 22), PG 93,
1089C
. [MM2018]
nec remantes21 spicas colligetis
21 remantes] remanentes
Weber
interl.|
id est: que nostram fugiunt scientiam, quasi decidentia de manu messoris, colligere non tentetis.
sed pauperibus et peregrinis
interl.|
Christo, qui pauper et peregrinus pro nobis factus est.
dimittetis eas
marg.|
PAUPERIBUS
ET
PEREGRINIS etc. Septuaginta:
pauperi et proselyto
, id est Christo qui non habuit ubi caput reclinaretz, et «in propria venit, et sui eum non receperunt»aa
. Hic solus intelligit qui remanent. Undeab: O altitudo sapientie et scientie, quam incomprehensibilia sunt eius iudicia etc.
z Cf. Mt. 8, 20; Lc. 9, 58.
aa Io. 1, 11.
ab Rm. 11, 33.
ego Dominus {t. 1: Erfurt, f. 131rb; facsim., p. 263b} Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 23,23
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,24
loquere filiis Israel mense septimo prima die mensis
interl.|
id est: consummationis principio
erit vobis sabbatum memoriale22
22 memoriale] memorabile
Weber
marg.|
MENSE
SEPTIMO
PRIMA
DIE
MENSIS. Septenarius consummationem vel spiritualem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit, et sua requie nostram significavit. Undeac: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est. Undead: «Filioli23, novissima hora est». Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis requies etiam est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a iugo gravi liberavit. Undeae: Venite, omnes qui laboratis et onerati estis etc. Et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
ac Hbr. 4, 10.
ad 1Io. 2, 18.
ae Mt. 11, 28-29.
23 Filioli] Fioli
cacogr. Rusch
clangentibus tubis et vocabitur sanctum
interl.|
quia in eo
vocati
et adoptati
sancti
ficantur
marg.|
CLANGENTIBUS
TUBIS etc. Quia predicat Salvatoris resurrectionem, que memoriale est generalis resurrectionis, que secundum Apostolum erit «in voce archangeli, et in tuba Dei»af.
af 1Th. 4, 16.
Numérotation du verset
Lv. 23,25
omne opus servile non facietis in eo
marg.|
OMNE
OPUS
SERVILE etc.Quasi non est opus servilia agendi, que ante fecistis. Sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire iustitie in sanctificationemag: hoc est enim verum holocaustum.
ag Cf. Rm. 6, 19.
et offeretis holocaustum Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,26
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,27
decimo die mensis huius septimi dies expiationum
interl.|
a peccatis
erit celeberrimus
interl.|
omnium
et vocabitur sanctus
interl.|
sanctorum
affligetisque animas vestras in eo
interl.|
penitendo
interl.|
ut sanetis
et offeretis
interl.|
bona perfecta superedificando
holocaustum
interl.|
vitam consummatam
Domino.
marg.|
marg.|
DECIMO
DIE etc. Propiciationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate anime et afflictione ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a penitentia incipere quam fecit Christus initium predicationis sue: penitentie superedificanda est vita bona, et virtutibus consummata. Unde adiecit: Et offeretis holocaustum Domino.
Numérotation du verset
Lv. 23,28
omne opus non facietis
interl.|
a malis cessabitis
in tempore diei huius quia dies propitiationis
marg.|
DIES
PROPICIATIONIS. Duo significat, quia in hoc tempore propiciationem suscipiemus, et ideo in illo ab omni malo abstinere debemus.
est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 23,29
omnis anima que afflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
interl.|
Quia non sequitur humilitatem Christi, qui se ipsum humiliavit usque ad mortemah.
ah Phil. 2, 8.
Numérotation du verset
Lv. 23,30
et que operis quippiam
interl.|
terreni
fecerit delebo eam de populo suo
interl.|
sanctorum
Numérotation du verset
Lv. 23,31
nihil ergo operis facietis in eo
marg.|
NIHIL
ERGO
OPERIS
24 etc. Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur: verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit25.
24 operis] corr., oderis cacogr. Rusch
25 annuntiavit] annutiavit
cacogr. Rusch
legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris.
Numérotation du verset
Lv. 23,32
Sabbatum
interl.|
Septuaginta:
Sabbatum sabbatorum
, ut scilicet intelligamus illud quod excedit infirmitatem Iudeorum.
requietionis est, et26 affligetis animas vestras
26 et]
om. Weber
marg.|
AFFLIGETIS etc. Recapitulatio est humilitatis, que est fundamentum et basis virtutum. Unde Dominus aitai: Quicumque se humiliaverit sicut parvulus iste, hic est maior in regno celorum.
ai T. 18, 4.
die nono mensis septimi27 a vespero {t. 1: Erfurt, f. 131va; facsim., p. 264a} usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
27 septimi]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 23,33
et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 23,34
loquere filiis Israel a quinto decimo die mensis huius septimi erunt ferie tabernaculorum
interl.|
ut in hac vita a malis
feriemur
, in qua sicut in
tabernaculis
esse debemus
septem diebus Domino
Numérotation du verset
Lv. 23,35
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus
interl.|
Qui novit presentibus in tabernaculo uti, prima dies, id est initium a sanctificatione vocationis incipit ei.
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 131va; facsim., p. 264a} A QUINTO
DECIMO
DIE etc. Hoc numero inchoatur festivitas, qui ex septem et octo compositus est, quorum unus presens seculum, alter numerus significat futurum: ideo festivitatem septem diebus consummari precipiens, alterum diem celeberrimum atque sanctissimum commemoravit, nec cum septem annunciavit, sed separatim posuit, futurum namque seculum presens sequitur tamquam aliud. Septem ergo diebus festivitatem tabernaculorum indixit. Quicumque enim presenti mundo utitur ut tabernaculo, in eo potest festivitatem habere et letari spe futuri seculi. Si enim terrena domus dissoluitur, edificatio non manufacta in celis habetur.
omne opus servile non facietis in eo28
28 in eo]
om. Weber
interl.|
Quia nulli in seculo serviunt, qui que in eo sunt transitoria intelligunt.
Numérotation du verset
Lv. 23,36
et septem diebus
interl.|
omni tempore
offeretis holocausta
interl.|
perfectam conversationem
Domino
interl.|
a quo est
dies quoque octavus
interl.|
futura vita
erit celeberrimus
interl.|
predicta agentibus
atque sanctissimus
interl.|
quia sancti vocabuntur in preperata habitacula
marg.|
DIES
QUOQUE etc. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri seculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero presenti succedit seculo, quod significatur in septimo. Preterea sancti habent requiem suam, et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum estaj: «Regnum Dei intra vos est».
aj Lc. 17, 21.
et offeretis holocaustum
interl.|
quod scilicet hic preparastis, id est vos ipsos
Domino est enim cetus
marg.|
CETUS. Septuaginta:
Egressus
, quia hinc exitus, ibi habitatio. Undeak: Cupio dissolvi et esse cum Christo.
ak Phil. 1, 23.
atque collecte
interl.|
congregatis undique sanctis omnibus
interl.|
Omnes enim eritis sciut angeli Dei.
omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset
Lv. 23,37
he sunt ferie Domini quas vocabitis celeberrimas atque29 sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
29 atque] et
Weber
interl.|
«Morticate membra vestra»al.
al Col. 3, 5.
et libamenta
interl.|
orationes continuas
iuxta ritum uniuscuiusque diei
Numérotation du verset
Lv. 23,38
Exceptis sabbatis
interl.|
quibus declinamus a malo
Domini donisque vestris et que offertis ex voto
interl.|
quod solet fieri periculo
vel que sponte
interl.|
sola voluntate
tribuitis Domino.
marg.|
HE
SUNT
FERIE
DOMINI etc. Legislatori consonat Paulus dicensam: «Semper gaudete. Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite». Moyses quoque festivitates celeberrimas atque sanctissimas exponens quotidiana libamenta et sacrificia permiscuit. Ideo festivitates illas nominibus expressit, sed statum subdidit:
Offeretisque in eis oblationes Domino
etc. Voluit enim nos «semper gaudere»an et festivitatem agere et orare. Hec enim est quotidiana libatio et holocaustum, que tunc offerimus cum corpora nostra hostiam viventem Deo exhibemus, et cum Apostolo dicimusao: «Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis mee instat»; ideo subiungit:
Exceptis sabbatis Domini
etc. Quia cum a malo declinaverimus, etiam super iustitias quas secundum tempus Deo promittimus: aliquando enim ieiunium, aliquando oblationem passionum, vel in periculis vel voluntarie promittimus.
am 1Thes. 5, 16-18.
an 1Thes. 5, 16.
ao 2Tim. 4, 6.
Numérotation du verset
Lv. 23,39
A quinto decimo ergo die mensis septimi
interl.|
plenitudinis temporum
marg.|
A QUINTO
DECIMO etc. Quintus decimus ex septem et octo compositus, Evangelicam predicationem significat, que consistit ex presenti vita et futura: hanc componit, illam preparat.
quando congregaveritis omnes fructus terre vestre celebrabitis ferias Domini
interl.|
a malis vacantes
septem diebus
interl.|
quandiu vivitis
die primo
interl.|
quia resurrectionem significat
et die octavo
interl.|
non iam septimo
erit sabbatum id est requies.
marg.|
DIE
PRIMO. Qui est octavus; est et primus seculi, preterea primus quo predicatio dispensatur, et a peccatis cessatur, in finem requiem eternam largitur. {t. 1: Erfurt, f. 131vb; facsim., p. 264b} Deinde cum festivitatem septem diebus predicasset, primum diem requiem appellavit, sequentes tacet, ut virtutum operam dandam significet, transfert ad octavam diem requiem, quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur.
Numérotation du verset
Lv. 23,40
Sumetis30 vobis die primo fructus arboris pulcherrime
30 Sumetis] sumetisque
Weber
marg.|
DIE
PRIMO
FRUCTUS etc. Fructus est Christus. Undeap: «Egredietur virga de radice Iesse» etc., qui aptat virtutes suo tempore. «Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo»aq.
ap Is. 11, 1.
aq Ps. 1, 3.
spatulasque
interl.|
iuvenes ramos
palmarum et ramos {t. 1: Erfurt, f. 131vb; facsim., p. 264b} ligni
marg.|
ET
RAMOS
LIGNI. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Undear: Oleum de capite tuo non deficiet.
ar Qo. 9, 8.
densarum frondium
marg.|
SPATULASQUE
PALMARUM etc. Iuvenescentia iustitie germina, quiaas: «Iustus ut palma florebit», quia de palma nihil respuitur, nec de his qui iuste vivunt, addit: «et ramos ligni densarum frondium» etc.
as Ps. 91, 13.
et salices
interl.|
ramos scilicet continentie et casti coniugii. Salix enim fructus non facit.
de torrente
marg.|
DE
TORRENTE. De presenti scilicet vita, que fluit tamquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens. Undeat: De torrente in via bibit, propterea exaltabit caput, in cruce scilicet pendens.
at Ps. 109, 7.
et letabimini coram Domino Deo vestro.
interl.|
in eum credendo, pro eo patiendo
Numérotation du verset
Lv. 23,41
Celebrabitisque sollemnitatem eius
interl.|
Non est impiis gaudere, dicit Dominusau.
au Cf. Is. 48, 22; 57, 21.
septem diebus per annum legitimum
interl.|
id est: preceptum et institutum Domini, quod semper est observandum
sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis.
Numérotation du verset
Lv. 23,42
et habitabitis in umbraculis septem diebus
interl.|
ut tota presens vita pro
umbraculo
habeatur scilicet
omnis qui de genere Israel est31 manebit in tabernaculis
31 Israel est]
inv. Weber
interl.|
Verus Israelita que cum Abraham reliquit omnia, et in tabernaculis cum Isaac coheredibus promissionis habitat.
Numérotation du verset
Lv. 23,43
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel
interl.|
quasi: Non obliviscantur beneficii mei, et Egyptie servitutis et liberationis.
interl.|
Moraliter, ut imitentur eum qui aitav: Vulpes foveas habent, et volucres celi nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.
av Mt. 8, 20; Lc. 9, 58.
cum educerem eos de terra Egypti
interl.|
de terrenitate mundi, de servitute Pharaonis
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset
Lv. 23,44
locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_23)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_23)
Notes :