Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] locutus quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,2 

loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his que consecrata sunt filiorum Israel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi
que ipsi offerunt
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,3 

dic ad eos et ad posteros eorum
omnis2 qui accesserit de stirpe ista3
2 omnis] + homo Weber |
3 ista] vestra Weber |
ad ea que consecrata sunt et que obtulerunt filii Israel Domino in quo est immunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,4 

homo de semine Aaron
qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his que sanctificata sunt mihi donec sanetur
qui tetigerit immundum super mortuo
et ex quo egreditur semen quasi coitus
Numérotation du verset Lv. 22,5 

et qui tangit reptile et quodlibet immundum cuius tactus est sordidus
Numérotation du verset Lv. 22,6 

immundus erit usque ad vesperum
et non vescetur his que sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam et4 aqua
4 et Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 22,7 

et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
Numérotation du verset Lv. 22,8 

morticinum et captum a bestia non comedent
nec polluentur in eis ego5 Dominus
5 ego] + sum Weber
Numérotation du verset Lv. 22,9 

custodient precepta mea
ut non subiaceant peccato et
moriantur in sanctuario cum polluerint illud
ego Dominus qui sanctifico vos6
6 vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,10 

omnis alienigena
non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius
non vescetur7 ex eis
7 vescetur] vescentur Weber
Numérotation du verset Lv. 22,11 

quem autem sacerdos
emerit
et qui vernaculus
domus
eius erit8 hii comedent ex eis
8 erit] fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 22,12 

si filia
sacerdotis
cuilibet ex populo
nupta fuerit
de his que sanctificata sunt et de primitiis
non vescetur
Numérotation du verset Lv. 22,13 

sin autem vidua
vel repudiata
et absque liberis
reversa fuerit ad domum
patris sui
sicut puella consueverat9
9 consueverat] consuerat Weber
aletur cibis patris sui omnis alienigena
comedendi ex eis non habet potestatem.
Numérotation du verset Lv. 22,14 

Qui comederit de sanctificatis
per ignorantiam,
addet quintam partem cum eo quod comederit10
10 comederit] comedit Weber
et dabit sacerdoti in sanctuario11
11 sanctuario] sanctuarium Weber
Numérotation du verset Lv. 22,15 

nec contaminabunt
sanctificata filiorum Israel
que offerunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,16 

ne forte sustineant iniquitatem
delicti sui
cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico vos12
12 vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,17 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 22,18 

loquere ad Aaron et ad13 filios eius et ad omnes filios Israel et dices14 ad eos homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud eos15 qui16 oblationem suam vel vota
13 ad] om. Weber |
14 et dices] dicesque Weber |
15 eos] vos Weber |
16 qui] + obtulerit Weber |
solvens vel sponte offerens
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 22,19 

et17 offeratur per vos masculus
17 et] ut Weber
immaculatus
erit ex bobus
et ex ovibus
et ex capris
Numérotation du verset Lv. 22,20 

si maculam
habuerit non offeretis neque erit acceptabile
Numérotation du verset Lv. 22,21 

homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus
quam de ovibus immaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
Numérotation du verset Lv. 22,22 

si cecum fuerit,
si fractum,
si cicatricem habens,
si papulas
aut scabiem vel impetiginem,
non offeretis ea Domino neque adolebitis18 super altare Domini
18 adolebitis] + ex eis Weber
Numérotation du verset Lv. 22,23 

bovem et ovem aure et cauda amputatis
voluntarie
offerre potes
votum autem ex his solvi non potest
Numérotation du verset Lv. 22,24 

omne animal quod vel contritis
vel tunsis vel sectis
ablatisque
testiculis est, non offeretis Domino19 in terra vestra
19 Domino] + et Weber
hoc omnino ne faciatis
Numérotation du verset Lv. 22,25 

de manu alienigene
non offeretis panes
Deo vestro
et quicquid aliud dare voluerit20 quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
20 voluerit] voluerint Weber
Numérotation du verset Lv. 22,26 

locutus21 est Dominus ad Moysen dicens
21 locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,27 

bos ovis et capra
cum generata22 fuerint septem diebus
22 generata] genita Weber
erunt sub ubere
matris sue
die autem octavo
et deinceps offerri poterunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,28 

sive illa bos sive ovis
non immolabuntur
una die cum fetibus suis
Numérotation du verset Lv. 22,29 

si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
ut possit esse placabilis
Numérotation du verset Lv. 22,30 

eodem die quo immolatur23 comedetis
23 quo immolatur] om. Weber
eam nec24 remanebit quicquam
24 nec] non Weber
in mane
diei alterius25
25 diei alterius] inv. Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,31 

custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,32 

ne polluatis nomen meum sanctum
ut sanctificer
in medio filiorum
Israel ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Lv. 22,33 

et eduxi vos26 de terra Egypti
26 vos] om. Weber
ut essem vobis in Deum
ego Dominus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 
Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] locutus quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,2 
loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his que consecrata sunt filiorum Israel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi
interl.| Non ostendit vile et contaminatum utiliter tractando.
marg.| ET  NON  CONTAMINENT etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et iustitiam, et iudicium.
que ipsi offerunt
marg.| QUE  IPSI  OFFERUNT. Que obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re se ipsos vovent, observandum est.
ego Dominus
interl.| qui irascor et vindico
Numérotation du verset Lv. 22,3 
dic ad eos et ad posteros eorum
interl.| Non solum sacerdotem, sed omnem sanctorum ministrum hanc legem vult observare.
omnis2 qui accesserit de stirpe ista3
2 omnis] + homo Weber
3 ista] vestra Weber
interl.| quamdu durabit
ad ea que consecrata sunt et que obtulerunt filii Israel Domino in quo est immunditia peribit coram Domino
marg.| QUI  ACCESSERIT. Quasi non solum a ministerio, mystico officio abstineat, sed nec tangat que oblata sunt: mundus enim ad munda debet accedere.
ego sum Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,4 
homo de semine Aaron
interl.| Christianus in baptismo adoptatus et factus cognatus et frater; unde «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta» appellantura.
a 1Pt. 2, 9.
qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his que sanctificata sunt mihi donec sanetur
interl.| ut supra dictum est
interl.| Non vult pollutos comedere sancta antequam sanentur. Et non solum sacerdotes, sed etiam ministrantes vult abstinere a perceptione ciborum sanctorum donec penituerunt.
qui tetigerit immundum super mortuo
marg.| QUI  FUERIT  LEPROSUS. Non sensibilem   leprosum abominatur, qui in vitiis patitur, sed spiritualem, quod ibi exponit:   Qui tetigerit immundum super mortuum , sive, iuxta Septuaginta:   Omnem immunditiam anime , id est peccatum.
et ex quo egreditur semen quasi coitus
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 129vb; facsim., p. 260b} EX  QUO  EGREDIETUR  SEMEN.4 HIERONYMUS. AD FABIOLAM. Si quis sacerdotum semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere, e contrario vidua cuius cum Sara defecerunt muliebria, propter continentiam et castitatem recipitur, et de erario templi alitur; si filios habuerit redditur soboli, ut ministretur veris viduis, et sacerdotalibus cibis sustentatur, nullius alterius amore teneatur.
4 egredietur] sic Rusch
Numérotation du verset Lv. 22,5 
et qui tangit reptile et quodlibet immundum {t. 1: Erfurt, f. 129vb; facsim., p. 260b} cuius tactus est sordidus
Numérotation du verset Lv. 22,6 
immundus erit usque ad vesperum
interl.| penitentiam
et non vescetur his que sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam et5 aqua
5 et Rusch] om. Weber
interl.| penitentie lacrimis: «Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis»b etc.
b Ps. 6, 7.
Numérotation du verset Lv. 22,7 
et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
interl.| Cibum quem ego dedero caro mea estc.
c Cf. Io. 6, 52.
Numérotation du verset Lv. 22,8 
morticinum et captum a bestia non comedent
interl.| Non oportet participare mense Domini et demoniumd.
d Cf. 1Cor. 10, 21.
nec polluentur in eis ego6 Dominus
6 ego] + sum Weber
interl.| «panis» scilicet «qui de celo descendi»e.
e Cf. Io. 6, 41; 6, 51.
Numérotation du verset Lv. 22,9 
custodient precepta mea
marg.| CUSTODIANT  PRECEPTA.   Precepta Domini   custodientibus ea causa sunt iustificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et precipue in perceptione sanctorum. «Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit»f.
f 1Cor. 11, 29.
ut non subiaceant peccato et
interl.| sic
moriantur in sanctuario cum polluerint illud
interl.| Hec est causa mortis.
ego Dominus qui sanctifico vos7
7 vos] eos Weber
interl.| qui penitentes scilicet in communionem sanctorum accipio, pollutos excipio.
Numérotation du verset Lv. 22,10 
omnis alienigena
interl.| qui legem Evangelii non suscipit
interl.| qui diabolo cognatus, alienus est a Deo
non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius
interl.| Iudeus qui fructum observantie legis carnaliter querit.
marg.| INQUILINUS etc. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tamquam migraturus, sed glorie aut questus causa, tamquam mercennarius memoratur. Qui non est pastor, cuius non sunt proprie ovesg.
g Io. 10, 12.
non vescetur8 ex eis
8 vescetur] vescentur Weber
Numérotation du verset Lv. 22,11 
quem autem sacerdos
interl.| Christus
interl.| qui impios a participatione sanctorum prohibuit, conversos accedere permittit
emerit
interl.| «Empti enim estis pretio magno»h etc.
h 1Cor. 6, 20.
et qui vernaculus
interl.| Vernaculus qui in domo nutritus et fide Ecclesie educatus.
domus
interl.| Evangelica doctrina, que est «argentum igne examinatum, probatum terre»i etc.
i Ps. 11, 7.
eius erit9 hii comedent ex eis
9 erit] fuerit Weber
interl.| misticis panibus et vivificantibus
Numérotation du verset Lv. 22,12 
si filia
interl.| anima in baptismo regenerata
sacerdotis
interl.| Christi, qui est «sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech».
cuilibet ex populo
interl.| peccato
nupta fuerit
interl.| Iudei scilicet et gentilis vel heretici societatem amplectens.
marg.| CUILIBET  EX  POPULO  NUPTA. Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus, nec alienigenarum cuilibet, id est aliene a Deo doctrine, vel legi vel actione commisceri, nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis presumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus.
de his que sanctificata sunt et de primitiis
interl.| Corpore Christi
non vescetur
Numérotation du verset Lv. 22,13 
sin autem vidua
interl.| errorem penitus relinquens et sepeliens
vel repudiata
interl.| ab illis quorum abhorret societatem
et absque liberis
interl.| operibus malis
reversa fuerit ad domum
interl.| Ecclesiam
patris sui
interl.| Christi
sicut puella consueverat10
10 consueverat] consuerat Weber
interl.| dum in fide servebat, et virtutibus iuvenescebat; de qua diciturj: «Adolescentule dilexerunt te».
j Ct. 1, 2.
aletur cibis patris sui omnis alienigena
interl.| Qui non est Christi filius vel Ecclesie, ne sanctum detur canibus, et margarite porcisk.
k Cf. Mt. 7, 6.
comedendi ex eis non habet potestatem.
Numérotation du verset Lv. 22,14 
Qui comederit de sanctificatis
interl.| mysterii corporis et sanguinis
per ignorantiam,
interl.| nesciens virtutem et dignitatem
marg.| QUI  COMEDERIT  DE  SANCTIFICATIS etc. Sancta sanctorum, corporis Christi mysteria, de quo dictum estl: «Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei». Ab hoc non solum alienigenas et inquilinos accedere prohibuit, sed ne   per ignorantiam percipiatur interdicitur.   Per ignorantiam autem percipit qui dignitatem et virtutem eius nescit. Unde Salomonm: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende que posita sunt ante te.
l Lc. 1, 35.
m Prv. 23, 1.
addet quintam partem cum eo quod comederit11
11 comederit] comedit Weber
marg.| ADDET  QUINTAM etc. Septuaginta:   Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso vel super ipsum addi iubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit, nec solum gustum12 producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his que superna sunt suspicemur.
12 gustum] corr., iustum cacogr. Rusch
{t. 1: Erfurt, f. 130ra; facsim., p. 261a} et dabit sacerdoti in sanctuario13
13 sanctuario] sanctuarium Weber
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 130ra; facsim., p. 261a} ET  DABIT  SACERDOTI  IN  SANCTUARIO . Sanctificationem mistici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia, translationem vero sacerdoti oportet dari, quia per eius virtutem et sermonem sanctificata sunt que videntur, ut omnes excedant sensus.
Numérotation du verset Lv. 22,15 
nec contaminabunt
interl.| quintam addendo
sanctificata filiorum Israel
marg.| FILIORUM  ISRAEL . Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt, et quecumque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitie nostre conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.
que offerunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,16 
ne forte sustineant iniquitatem
interl.| in comedendo: quia non communem sed misticum debent intelligere cibum.
delicti sui
interl.| Quod in Deum committit, proprie in lege delictum vocatur; unde addit: «Ego Dominus qui sanctifico vos».
cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico vos14
14 vos] eos Weber
interl.| Contra quem agit qui sancta impie percipit, qui mysterium meum ad sanctificationem, non ad contaminationem proposui.
Numérotation du verset Lv. 22,17 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
marg.| LOCUTUS  EST  DOMINUS  AD  MOYSEN  DICENS etc. Non solum sacerdotes mundos esse, sed oblationes populi mundas esse iubet, ut sciat fidelis quia oblatio est intelligibilis, quia debet vivere sancte et impollutus esse, sicut sacerdos Christi. Docete omnes gentes baptizare eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos custodire quecumque mandavi vobisn. Qui ergo holocaustum promisit que est vita perfecta, videat ut talis oblatio sit impolluta: aliter enim non suscipietur.
n Mt. 28, 19-20.
Numérotation du verset Lv. 22,18 
loquere ad Aaron et ad15 filios eius et ad omnes filios Israel et dices16 ad eos homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud eos17 qui18 oblationem suam vel vota
15 ad] om. Weber
16 et dices] dicesque Weber
17 eos] vos Weber
18 qui] + obtulerit Weber
interl.| promissa ex necessitate
solvens vel sponte offerens
interl.| «Voluntarie sacrificabo tibi»o etc.
o Ps. 53, 8.
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 22,19 
et19 offeratur per vos masculus
19 et] ut Weber
interl.| virilis, fortis, stabilis ad offerendum
immaculatus
interl.| a peccato
erit ex bobus
interl.| de bobus offert qui legem opere implet
et ex ovibus
interl.| quas simplex offert
et ex capris
interl.| quas penitens offert
Numérotation du verset Lv. 22,20 
si maculam
interl.| peccati
habuerit non offeretis neque erit acceptabile
marg.| HOMO  DE  DOMO  ISRAEL etc. Ad litteram quoque si offeras bovem vel ovem aut capram aut aliquid huiusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina edificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo – ideo enim holocaustum dicitur –, impolluta sit hec oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem que est ex rapina, iniustitia, avaritia, et huiusmodi.
Numérotation du verset Lv. 22,21 
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus
interl.| ut supra
quam de ovibus immaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
marg.| HOMO  QUI  OBTULERIT etc. Precepit oblationem populi mundam esse, adiungit quales ministri debeant esse et offerre.
marg.| PACIFICORUM etc. Que valeant ad salutem et pacem, etsi non possit recte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et huiusmodi. Stella enim differt a stella in claritatep.
p 1Cor. 15, 46.
Numérotation du verset Lv. 22,22 
si cecum fuerit,
marg.| SI  CECUM. Qui Deum ignorat et eius ministerium, nec aliis potest exponere. Unde circa se, et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde Isaiasq: Videte quoniam omnes nescierunt, universi canes muti, non valentes latrare.
q Is. 56, 10.
si fractum,
marg.| SI  FRACTUM. Pede vel manu, cuius actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus.
si cicatricem habens,
marg.| SI  CICATRICEM. Detractorem notat: pessimus enim hic morbus, et asperrimum vulnus non facile mitigatur.
si papulas
marg.| SI  PAPULAS. Septuaginta:   Linguam incisam ; qui propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam. Peccatori dixit Deus: Quare tu enarrasti iustitiam meam?r etc.
r Cf. Ps. 49, 16.
aut scabiem vel {t. 1: Erfurt, f. 130rb; facsim., p. 261b} impetiginem,
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 130rb; facsim., p. 261b} SCABIEM  VEL  IMPETIGINEM. Fornicator significatur qui maculat corpus suum. Qui enim fornicatur, in corpus suum peccats.
s 1Cor. 6, 18.
non offeretis ea Domino neque adolebitis20 super altare Domini
20 adolebitis] + ex eis Weber
marg.| NON  OFFERETIS  EA  DOMINO etc. Septuaginta:   Non offerent hec Domino . Tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus, qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam21 agere.
21 consummatam] corr., consummatum cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lv. 22,23 
bovem et ovem aure et cauda amputatis
interl.| Curtatus est cauda qui de novissimis non cogitat.
marg.| AURE  ET  CAUDA etc.   Aure amputatus est qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona adversatur.
voluntarie
interl.| ut mortificentur peccata et vivant Deo, et tibi possint coniungi
offerre potes
interl.| Septuaginta: occides tibimetipsi
marg.| VOLUNTARIE etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos, vel simplex est et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus. Sed docemus et exhortamur.
votum autem ex his solvi non potest
interl.| id est: ad ministerium tales offerri non possunt; si tamen penituerint, suscipiendi sunt.
Numérotation du verset Lv. 22,24 
omne animal quod vel contritis
interl.| qui crescente malitia prolem sibi virtutum conterit, et quibus vir possit cognosci
vel tunsis vel sectis
marg.| VEL  TUSIS etc. Qui illatis temtationibus cedit, et anime fortitudinem perdit. Non enim oportet hec pati, nec credere hosti affligenti. Undet: Ut quid tristis incedo, dum affligit me inimicus?
t Ps. 42, 2.
ablatisque
marg.| ABLATISQUE. Qui una actione prava quasi cultro se ipsum occidit a coniunctione Dei privatus, prole virtutis et signis virilitatis: alter enim qui paulatim conteritur.
testiculis est, non offeretis Domino22 in terra vestra
22 Domino] + et Weber
interl.| Terra nostra conversatio bona, quam a Deo excolendam percipimus.
hoc omnino ne faciatis
Numérotation du verset Lv. 22,25 
de manu alienigene
interl.| qui ab extraneis ad Ecclesiam venit extra doctus
non offeretis panes
interl.| corruptos
Deo vestro
interl.| incorruptibili
et quicquid aliud dare voluerit23 quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
23 voluerit] voluerint Weber
interl.| Quia vos incorrupto Deo et Ecclesie que est sine macula deservitis.
Numérotation du verset Lv. 22,26 
locutus24 est Dominus ad Moysen dicens
24 locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,27 
bos ovis et capra
interl.| Evangelica gratia; unde Paulusu: «Per Evangelium ego vos genui».
u 1Cor. 4, 15.
cum generata25 fuerint septem diebus
25 generata] genita Weber
interl.| tota presenti vita que septem diebus volvitur
erunt sub ubere
interl.| ut nutriantur lacte doctrine
matris sue
interl.| Ecclesie
die autem octavo
interl.| resurrectionis, quia tunc anima et corpus sanctum sacrificium erunt.
et deinceps offerri poterunt Domino
marg.| BOS,  OVIS  ET  CAPRA etc. Mater omnium natura est. Sub hac omne genus hominum, peccatorum scilicet et iustorum, septem diebus est. Si quis enim mandata operatur, vel simplex sit vel peccator, septem diebus, id est presentis vite seculo, oportet eum sustinere iura nature, sed octava die resurrectionis sub hac matre non erit, sed perfecta hostia Domini quod in hac vita esse non poterit, ubi omnia incerta et mutabilia. Unde Salomonv: Ante mortem non laudes hominem.
v Sir. 11, 30.
Numérotation du verset Lv. 22,28 
sive illa bos sive ovis
interl.| figurale pascha
non immolabuntur
marg.| NON  IMMOLABUNTUR. Legale pascha significat, quia hec Moyses in die paschatis tradidit immolanda Iudeis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo oves et boves etc.; hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt.
una die cum fetibus suis
interl.| Vero paschate, quod fetus dicitur pro temporis novitate, et quia figura tandem peperit veritatem.
UNA DIE CUM FETIBUS etc. Quia vetus pascha tempus suum habuit, cui tempore suo novum successit, Christus autem figurale pascha in cena celebravit, et post aliam horam quasi alia die verum Pascha substituit, vel vere alia die, quia quarta decima die ad vesperum agebatur pascha Iudeorum. Quicquid autem post vesperum est, alterius diei est; forsitan vero in his fetibus Christus significatur, de quo diciturw: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Hic non eadem die qua vitulus et ovis occisus est: nam quartadecima die pascha celebraverunt. In crastino Christum crucifixerunt.
Numérotation du verset Lv. 22,29 
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
interl.| Evangelicam conversationem, que Domino gratiarum actiones agit; undex: «Luceat lux vestra coram hominibus: ut» etc.
x Mt. 5, 16.
ut possit esse placabilis
interl.| susceptibilis scilicet
Numérotation du verset Lv. 22,30 
eodem {t. 1: Erfurt, f. 130va; facsim., p. 262a} die quo immolatur26 comedetis
26 quo immolatur] om. Weber
interl.| operando, contemplando
eam nec27 remanebit quicquam
27 nec] non Weber
interl.| aliquid incorrectum vel inconsummatum
in mane
interl.| in principio
diei alterius28
28 diei alterius] inv. Weber
interl.| futuri seculi quo non licet operari
ego Dominus
interl.| qui hic legem constituo: ibi iudico; hic talenta committo, ibi rationem exigo.
Numérotation du verset Lv. 22,31 
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,32 
ne polluatis nomen meum sanctum
marg.| Polluti Nomen meum «per vos blasphematur»y
y Cf. Rm. 2, 24: « Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est »; cf. Is. 52, 5.
ut sanctificer
interl.| in futuris, non in presentibus
in medio filiorum
interl.| verorum
Israel ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Lv. 22,33 
et eduxi vos29 de terra Egypti
29 vos] om. Weber
interl.| ne redeatis
ut essem vobis in Deum
interl.| ut cognosceritis me Deum; quod erit, cum ipse erit «omnia in omnibus».
ego Dominus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_22)

Notes :