Capitulum 6
Numérotation du verset
Lv. 6,1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 6,2
anima que peccaverit et contempto Domino
negaverit proximo suo depositum1 quod fidei eius creditum fuerat
1 proximo suo – depositum]
inv. Weber
vel vi aliquid
extorserit aut calumniam fecerit
Numérotation du verset
Lv. 6,3
sive rem perditam invenerit
et infitians2 insuper peieraverit3 et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
2 infitians
Weber
] inficians ΦP ΘAM
P
ΨM ΩMS²J
Rusch Ed1530 Clementina
|
3 peieraverit Π ΘA²M²G
P²
Ω
Rusch Ed1530 Clementina
] perierarit
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 6,4
convicta delicti reddet
Numérotation du verset
Lv. 6,5
omnia que per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem
domino cui damnum intulerat
Numérotation du verset
Lv. 6,6
pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta estimationem mensuramque delicti
Numérotation du verset
Lv. 6,7
qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis
que faciendo peccavit4
4 peccavit] peccaverit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,8
locutusque5 est Dominus ad Moysen dicens:
5 locutusque] locutus
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,9
precipe Aaron et filiis eius hec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte
usque mane
ignis
ex eodem altari erit
Numérotation du verset
Lv. 6,10
vestietur
tunica
sacerdos6
6 tunica sacerdos]
inv. Weber
et feminalibus lineis
tolletque
cineres
quos vorans ignis
exussit7 et ponens
7 exussit] exusit
Weber
iuxta altare
Numérotation du verset
Lv. 6,11
spoliabitur prioribus vestimentis
indutusque aliis
extra castra
efferet eos8
8 extra castra – efferet eos]
inv. Weber
et in loco mundissimo
usque ad favillam consumi faciet
Numérotation du verset
Lv. 6,12
ignis
autem in altari
semper ardebit
quem nutriet sacerdos
subiciens ligna
mane
per singulos dies et imposito holocausto
desuper adolebit adipes
pacificorum
Numérotation du verset
Lv. 6,13
ignis est iste perpetuus
qui numquam deficiet in altari
Numérotation du verset
Lv. 6,14
Hec est lex sacrificii et libamentorum que offerent filii
Aaron
coram Domino
et coram altari
Numérotation du verset
Lv. 6,15
tollet sacerdos
pugillum simile
que conspersa est oleo et totum thus
quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monimentum9
9 monimentum] monumentum
Weber
odoris suavissimi Domino
Numérotation du verset
Lv. 6,16
reliquam
autem partem simile comedet
Aaron cum filiis suis absque fermento
et comedet
in loco sancto atrii tabernaculi
Numérotation du verset
Lv. 6,17
ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro delicto atque peccato10
10 delicto atque peccato] p. a. d.
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,18
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit11 in generationibus vestris de sacrificiis Domini
11 erit] est
Weber
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.
Numérotation du verset
Lv. 6,19
et locutus12 est Dominus ad Moysen dicens:
12 locutusque] et locutus
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,20
Hec
est oblatio Aaron
et filiorum
eius quam offerre debent Domino in die unctionis sue
decimam partem ephi
offerent simile
in sacrificio sempiterno
medium eius mane
et medium vespere
Numérotation du verset
Lv. 6,21
que in sartagine
oleo conspersa frigetur
offeret13
13 offered] + autem
Weber
eam callidam
in odorem suavissimum Domino.
Numérotation du verset
Lv. 6,22
Sacerdos qui patri iure successit14
14 successit] successerit
Weber
et tota cremabitur in altari.
Numérotation du verset
Lv. 6,23
Omne enim sacrificium sacerdotum
igne consumetur
nec quisquam comedet ex eo.
Numérotation du verset
Lv. 6,24
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 6,25
loquere Aaron
et filiis eius ista est lex hostie pro peccato in loco ubi offertur holocaustum
immolabitur
coram Domino
sanctum sanctorum est
Numérotation du verset
Lv. 6,26
sacerdos qui offert eam15
15 eam]
om. Weber
comedet eam
in loco sancto in atrio tabernaculi
Numérotation du verset
Lv. 6,27
quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur
si de sanguine illius
vestis
fuerit aspersa lavabitur
in loco sancto
Numérotation du verset
Lv. 6,28
vas autem fictile
in quo cocta est confringetur
quod si vas eneum
fuerit defricabitur
et lavabitur aqua
Numérotation du verset
Lv. 6,29
omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset
Lv. 6,30
Hostia enim
que ceditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed comburetur igni.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Lv. 6,1
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 6,2
anima que peccaverit et contempto Domino
interl.|
preceptis Domini, dum vel negligit, vel non putat eum ulcisci
negaverit proximo suo depositum1 quod fidei eius creditum fuerat
1 proximo suo – depositum]
inv. Weber
interl.|
ORIGENES. Quamlibet rem sibi commissam, vel animam et corpus a Deo susceptum, vel imaginem et similitudinem Dei, vel rationabilem sensum, vel quecumque motum.
vel vi aliquid
interl.|
rapinam: raptores regnum Dei non possidebunta.
a Cf. 1Cor. 6, 9-10.
extorserit aut calumniam fecerit
interl.|
abstineamus a fallacia, caveamus avaritiam
Numérotation du verset
Lv. 6,3
sive rem perditam invenerit
marg.|
REM
PERDITAM etc. ORIGENES. Septuaginta:
perditionem
. Laborant heretici in Scripturis
perditionem invenire
, unde possint errorem astruere, sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod
invenerant
,
perditionem
esse intelligunt et reddunt, id est errorem alienum auctori suo dimittunt.
et infitians2 insuper peieraverit3 et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
2 infitians
Weber
] inficians ΦP ΘAM
P
ΨM ΩMS²J
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
3 peieraverit Π ΘA²M²G
P²
Ω
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
] perierarit
Weber
marg.|
ANIMA
QUE
PECCAVERIT. HESYCHIUS. Idem peccatum est quod in sancta et iureiurando committitur, quia eodem sacrificio, id est ariete, expiatur. Peccatum autem iuramenti, et quod fit in sancta coniunxit, quia untrunque pertinet ad Dominum. Qui enim falso iurat, non solum proximo, sed ipsi Deo quem mediatorem consitituit iniuriam facit, nec est parvi reatus in conspectu Dei fraudulenter negare depositum, vel vi aliquid extorquere, aut calumniari, aut rem perditam cum invenerit quis abiurare. Multi enim putant hoc sine peccato esse. Sed si quis inventum non reddat, simile est rapine.
marg.|
ORIGENES.
Anima que peccaverit
etc. Ego puto quod
animam
nostram et corpus
depositum
accepimus a Deo, et quod est
depositum
maius
anime
tue imaginem et similitudinem suam commendavit: hoc tam integre restituendum est quam a te constat esse susceptum. Si misericors sis, sicut et Pater tuus misericors estb, imago Dei in te est, et integre servas
depositum
; et si perfectus sis, sicut et Pater tuus perfectus est, et similia que in Deo sunt per naturam tibi per imitationem assistant,
depositum
apud te divine imaginis salvum est. Si e contrario fueris crudelis, impius, violentus et similia, imagine Dei abiecta, diaboli imaginem suscepisti, et bonum
depositum
ab
negasti
. Undec: O Timothee, bonum
depositum
custodi. Ego quoque illud addo, quod Christum
depositum
suscepimus et Spiritum sanctum: videndum ergo ne sancto
deposito
non sancte utamur, et cum nos in consensum sui peccata sollicitant, iuremus non suscepisse
depositum
, quod si haberemus, peccato consentire non possemus. Sensus quoque rationalis qui in me est commendatus mihi est, ut utar ad intelligentiam divinorum. Ingenium, intelligentia, memoria, iudicium, ratio et omnes qui intra me sunt motus commendati mihi videntur, ut in his utar his que Lex precipit divina. Si vero ad malas artes sollers et perspicax vertatur ingenium, et rebus Dei abutatur in his que non vult, hoc est abiurare
depositum
et beneficia vertere in perfidiam. Raptores sunt boni et mali. Boni qui regnum Dei diripiuntd. Mali, de quibus diciture: Rapina pauperum in domibus vestris. Undef: raptores regnum Dei non possidebunt. Aliqui etiam secundum spiritualem intelligentiam culpabiliter rapiunt, sicut alii laudabiliter rapiunt {t. 1: Erfurt, f. 110rb; facsim., p. 221b} regnum celorum. Si quis a vitiis nondum purgatus, nec a sordidis actibus nondum segregatus, velit se cetui sanctorum latenter ingerere, et sermonem quo perfecta et mystica tractantur audire, secretorum et perfectorum scientiam non bene rapuit. Nemo enim mittit vinum novum in utres veteresg.
b Lc. 6, 36.
c 2Tim. 1, 14.
d Cf. Mt. 11, 12.
e Cf. Is. 3, 14.
f Cf. 1Cor. 6, 9-10.
g Mc. 2, 22; Lc. 5, 37.
Numérotation du verset
Lv. 6,4
convicta delicti reddet
Numérotation du verset
Lv. 6,5
omnia que per fraudem voluit obtinere integra {t. 1: Erfurt, f. 110rb; facsim., p. 221b} et quintam insuper partem
marg.|
ET
QUINTAM
PARTEM etc. Linguam scilicet in qua unus de quinque sensibus: hec offertur, ut de cetero non peccet, quia per ipsam unum quodque predictorum commissum est.
marg.|
ORIGENES. Septuaginta: non
quintam partem,
sed
quintas
, ut bis quinque in uno superaddito reddantur. Quinarius pro quinque sensibus accipitur. Quinque autem sensus hoc modo possunt restitui, si eis in secularibus abusi fuerimus, et in his que non secundum Deum gessimus, ipsos sanctis actibus restituamus, et alios quinque addamus, id est interioris hominis sensus, ut mundi corde, Deum videamus, et audiamus que Iesus docet, et odorem capiamus, ut Christi bonus odor simush; gustemus illum de quo dicituri: «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus»; palpemus, secundum Ioannemj, de verbo vite. His omnibus unum addamus, ut hec cuncta ad unum Deum referamus.
h Cf. 2Cor. 2, 15.
i Ps. 33, 9.
j 1Io. 1, 1.
domino cui damnum intulerat
interl.|
contra ipsum enim damnum passus est et contra ipsum Deum fallacia et periurio actum est
Numérotation du verset
Lv. 6,6
pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta estimationem mensuramque delicti
Numérotation du verset
Lv. 6,7
qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis
que faciendo peccavit4
4 peccavit] peccaverit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,8
locutusque5 est Dominus ad Moysen dicens:
5 locutusque] locutus
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,9
precipe Aaron et filiis eius hec est lex holocausti
interl.|
ignis6 iugisC
6 ignis] coniec., igis
cacogr. Do17
,
om. Rusch
cremabitur in altari tota nocte
interl.|
id est: ignorantia huius vite qui holocaustum Dei facti sumus, ignem accendamus, ut spiritualiter vivamus.E
usque mane
interl.|
caritas omni tempore in nobis debet fervere
usque mane
future vite quo orietur nobis sol iustitiel
F
l Cf. Mal. 4, 2.
interl.|
non quod in die non incenderetur: secundo enim fiebat singulis diebus holocaustum; sed diurnum7 ignem quasi manifestum tacuit, nocturnum addidit.G
7 diurnum
Rusch
] divinum
Do17
ignis
ex eodem altari erit
marg.|
LOCUTUSQUE
EST
DOMINUS etc. HESYCHIUS. Hic de iugi sacrificio loquitur, quod in Exodo quotidie sacerdotes offerre precipiuntur. Ait enimm: «Hoc est» sacrificium «quod facies in altari. Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter»; et paulo postn: «oblatione perpetua in generationes vestras». Et addito: Facies holaucaustum unum agnum mane, et alium facies vespere. Per hoc ergo intelligimus quod in eorum qui sunt de plebe voluntate est, si volunt offerre holaucaustum. Unde sacrificium illud munus eorum quasi spontanea oblatio nominatur: neque enim ab omnibus perfecta sapientia exigitur. Sacerdos autem perfecte debet sapere, qui perpetuum sacrificium, id est continuum holocaustum, mane et vespere precipitur offerre, ut a perfecta sapientia incipiat, et in eadem finiat, et totam vitam suam ad perfectionem componat.
m Ex. 29, 38.
n Ex. 29, 42.
o Ex. 29, 39.
Numérotation du verset
Lv. 6,10
vestietur
interl.|
Sic
tunica
interl.|
iustitie
sacerdos8
8 tunica sacerdos]
inv. Weber
interl.|
quisque perfecte sapiens, quia sacerdotium est perfectionis exemplum
et feminalibus lineis
interl.|
castitate
marg.|
Lineis
, non laneis; tunicam et feminalia
linea
vult esse, non lanea. Vestis enim
linea
habilis et mollis est et adherens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque coherentes sunt anime iustitia et castitas.
Linea
quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas9 consequi.J
9 eas Do17] ea
cacogr. Rusch
tolletque
interl.|
his indutus
cineres
interl.|
consummatas opere virtutes
quos vorans ignis
interl.|
Spiritus sancti
exussit10 et ponens
10 exussit] exusit
Weber
interl.|
ut simile sacrificium offeratur: nos quoque virtutes, cooperante Spiritu, alternatim
ponamus
, de virtute in virtutem ascendamus, quia aliter ad bravium non perveniemus; unde consummatum igne holocaustum
iuxta altare ponitur
.
iuxta altare
interl.|
Christum qui reddet iustus iudexp
p Cf. 2Tim. 4, 8.
marg.|
TOLLETQUE
CINERES etc.
Cinis
, consummatio boni operis.
Cineres
extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri presentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt presens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus.
Iuxta altare ponuntur
, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur.
Altare
enim in hoc loco cor significat. Undeq: Gloria vestra hec est: testimonium conscientie vestre.
q Cf. 2Cor. 1, 12.
Numérotation du verset
Lv. 6,11
{t. 1: Erfurt, f. 110va; facsim., p. 222a} spoliabitur prioribus vestimentis
interl.|
veteri conversatione
indutusque aliis
interl.|
non contenti precedentibus bonis, alia adiungimus
interl.|
iustitia, veritate et ceteris virtutibus; under: «Sacerdotes tui induantur iustitia».
r Ps. 131, 9.
extra castra
interl.|
presentis vite
efferet eos11
11 extra castra – efferet eos]
inv. Weber
interl.|
ante Deum
et in loco mundissimo
interl.|
premittendo ad futurum iudicium qui est
locus mundus
ab omni corruptione
usque ad favillam consumi faciet
interl.|
assistens vultui Dei pro nobis
Numérotation du verset
Lv. 6,12
ignis
interl.|
qui perfecte sapientie operationem quasi holocaustum vult offerre,
ignem
Spiritus sancti non sinat per negligentiam deficere
autem in altari
interl.|
quod est corpus Christi
interl.|
cordis
semper ardebit
interl.|
igne Spiritus sancti
marg.|
IGNIS
IN
ALTARI etc. AUGUSTINUS. Non vult ignem prorsus extingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquiis iterum renovari, quo ardeant alia que imponuntur.
quem nutriet sacerdos
interl.|
Christus vel quilibet predicator fidelis membrum veri sacerdotis
subiciens ligna
interl.|
sanctorum exempla, et Scripture testimonia
mane
interl.|
fugata nocte cecitatis
interl.|
quo iudicatus
per singulos dies et imposito holocausto
interl.|
seipso
desuper adolebit adipes
interl.|
impinguatio nove vite pacem nobis cum Deo facit, et odorem suavissimum reddit
pacificorum
marg.|
QUEM
NUTRIET
SACERDOS etc. Allegorice.
Mane
iudicatus est Christus, vespere crucifixus.
Ignis
ergo
mane
et vespere
subiicitur
, quia caritas Dei in nobis
nutritur
, dum Christum
mane
iudicatum, vespere crucifixum recolimus.
marg.|
GREGORIUS. Tropologice. Altare Dei cor nostrum est, in quo iubetur
ignis semper ardere
, quia necesse est ex illo caritatis flamam indesinenter ascendere. Cui
sacerdos subiicit ligna
ne extinguatur. Quilibet scilicet predicator Christi membrum summi sacerdotis, et quisque fidelis sanctorum exempla et Scripture testimonia in corde suo congerere non cessat; his ignem forte languescentem
nutrire
et excitare debemus.
Mane subiiciuntur ligna
, cum nox cecitatis extinguitur. Vel quia
mane
prima pars diei est, postpositis terrenis cogitationibus, hoc in principio quisque fidelium cogitet.
Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
. Quisque enim in se hunc ignem caritatis accendit, semetipsum holocaustum desuper imponit, et omne vicium quod in se male vivebat exurit. Tunc enim interna sua considerat, et vitam reprobam immolationis gladio mactat, cum se in ara cordis sui imposuerit, et igne caritatis accenderit. De hostia
pacificorum adolebit adipes pacificorum
, quia nove vite impinguatio inter nos et Deum pacem facit, et suavissimum reddit odorem. Quia vero eadem caritas in cordibus electorum inextinguibilis manet, bene subdituru: Iste est ignis perpetuus etc. Ignis iste de altari non deficit, quia in futuro in mentibus sanctorum caritatis fervor accrescit. Eterna quippe contemplatione hoc agitur, ut quo magis videtur Deus, magis diligatur.
u Lv. 6, 13.
marg.|
ET
IMPOSITO
HOLOCAUSTO. AUGUSTINUS. Videndum est utrum nullus dies pretermitteretur, quo non inveniretur holocaustum et adeps salutaris; an non imponeretur, nisi mane quacumque die imponeretur. Si enim quotidie intellexerimus, quid, si nullus offerret? Si autem tamquam de publico vel de suo sacerdos quotidiana holocausta procurabat, super ipsa imponebantur ea que iussit Dominus a populo oblata pro peccatis super holocausta imponi, et non erat necesse offerenti sacrificium pro peccato etiam holocaustum offerre super quod illud imponeretur, nisi ubi offeratur par turturum aut duo pulli columbarum. Ibi enim definit unum pro peccato, et alterum in holocaustum offerri, et prius pro peccato, deinde in holocaustum. Queritur etiam utrum holocaustum quod mane iussit imponi, etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane; an quod ait tota nocte ardere debere, holocaustum fiat vespertinum, et inde ceperit de lege holocausti dicere, ut a vespertino holocausto inciperet, quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri.
Numérotation du verset
Lv. 6,13
ignis est iste perpetuus
interl.|
quia post hanc vitam in mentibus sanctorum fervor caritatis ardescit
qui numquam deficiet in altari
interl.|
cordis
Numérotation du verset
Lv. 6,14
Hec est lex sacrificii et libamentorum que offerent filii
interl.|
soli
Aaron
interl.|
sublimes in sapientia
marg.|
HEC
EST
LEX etc. Videtur legislator iterare que dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid {t. 1: Erfurt, f. 110vb; facsim., p. 222b} novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et numquam deficiat, sic in sacrificio simile, id est theologie addit, quia oportet eam in loco tantum sancto, et a masculis comedi.
coram Domino
interl.|
secundum Dei voluntatem, non superflue in divino eloquio disputantes
et coram altari
marg.|
ET
CORAM
ALTARI. Secundum quod Christus revelaverit qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus que nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.
Numérotation du verset
Lv. 6,15
tollet sacerdos
interl.|
Christus
pugillum simile
interl.|
quia summa scientie apud Deum
que conspersa est oleo et totum thus
interl.|
cum eleemosyna scilicet et oratione, quibus theologia comparatur, nec excidunt a veritate qui de celo loquuntur
quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monimentum12
12 monimentum] monumentum
Weber
interl.|
quia imperpetuum manebit illa scientia, quia perfecta non destruetur sicut nostra
{t. 1: Erfurt, f. 110vb; facsim., p. 222b} odoris suavissimi Domino
Numérotation du verset
Lv. 6,16
reliquam
interl.|
nobis traditam
autem partem simile comedet
interl.|
intelligendo et operando
Aaron cum filiis suis absque fermento
interl.|
iudaice doctrine vel gentilis
marg.|
RELIQUAM
AUTEM etc. Ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientie in futurum conservatur.
et comedet
interl.|
operabitur
in loco sancto atrii tabernaculi
interl.|
celi in quo Deus habitat
marg.|
IN
LOCO
SANCTO. Ecclesia que est introitus et vestibulum celi. In ea oportet de divinitate loqui. Undev: «In ecclesiis benedicite Deo». Est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negociis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo scilicet meditari et loqui.
v Ps. 67, 27.
Numérotation du verset
Lv. 6,17
ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro delicto atque peccato13
13 delicto atque peccato] p. a. d.
Weber
interl.|
quia sancti sanctorum contemplationem possidebunt
marg.|
SICUT
PRO
PECCATO
. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod est
pro peccato atque delicto
: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et emundationem anime habetur, quando oleo et thuri, id est eleemosyne et orationi, sacrificium verbi Dei, id est theologie, coniunguntur.
Numérotation du verset
Lv. 6,18
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit14 in generationibus vestris de sacrificiis Domini
14 erit] est
Weber
marg.|
MARES
TANTUM. Non est omnium de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent.
Legittimum et sempiternum est.
De Deo enim disputare presumere non debemus, dum per seculares fantasias a masculorum dignitate declinamus.
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.
marg.|
OMNIS
QUI
TETIGERIT. HESYCHIUS. Hoc ad litteram stare non potest: numquid enim si
tetigerit
homicida aut profanus sanctificabitur? Nullus enim excipitur. Sed Christus, in cuius typo hec precesserunt, immolatur: huius carnem
qui tetigerit
, id est qui fideli corde totam spem salutis in passione eius et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur.
marg.|
HESYCHIUS.
Omnis qui
etc.
Omnis
commemoratio Dei
sanctificationem
prestat. Undew:
Sanctificatur
autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit
tangentem sanctificari
, plane ostendit quia disputando de Deo, id est theologizando, sufficit nobis tantum
tangere
. Qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione ustionem sustinebit.
w 1Tim. 4, 5.
Numérotation du verset
Lv. 6,19
et locutus15 est Dominus ad Moysen dicens:
15 locutusque] et locutus
Weber
Numérotation du verset
Lv. 6,20
Hec
interl.|
omni sacrificium sacerdotis significat sacrificium Christi
est oblatio Aaron
interl.|
Christi
et filiorum
interl.|
fidelium
interl.|
multorum scilicet sacedotum. Sed uno uncto offertur, quia omnis sacerdotis fimitas est sacrificium Christi
eius quam offerre debent Domino in die unctionis sue
interl.|
id est incarnationis qua unxit eum Spiritu sancto et virtute; undex: «Spiritus sanctus superveniet in te».
x Lc. 1, 35.
marg.|
HEC
EST
OBLATIO. AUGUSTINUS. Alia fiunt sacrificia que commemoravit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod modo commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. Unde addit: In die qua unxerit eum, non ‘eos’, cum etiam secundos sacerdotes ungi precipiat. Hoc sacrificium est sempiternum per successionem scilicet sacerdotum. Vel quia quod significat est sempiternum.
decimam partem ephi
marg.|
ephi
: Christi humanitatem;
ephi
quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen
ephi
Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominice carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: «Unde et salvare in perpetuum potest»y.
y Hbr. 7, 25.
offerent simile
interl.|
quia Christus post incarnationem perfectionem bonorum operum in fide Trinitatis offerre docuit
in sacrificio sempiterno
interl.|
Lex
sempiternum
sacrificium est secundum quod spiritualis est: non est enim in loco qui subvertitur, aut in tempore quo immutatur, sed in fide offerentis et corde sacrificantis.
medium eius {t. 1: Erfurt, f. 111ra; facsim., p. 223a} mane
interl.|
quia stetit ante presidem
et medium vespere
interl.|
quia peracta passione, in sepulcro iacuit
marg.|
IN
SACRIFICIO
.
ORIGENES. Lex Moysi
sacrificium
est sacerdotis, que in duas partes dividitur, in litteram scilicet et spiritum. Littera offertur
mane
, primo scilicet legis tempore, quo novam lucem et novum protulit lux diem;
vespera
datur spiritus, in Christi scilicet adventu, spiritualis legis intellectus. Oleum misericordiam signat, que debet in sacerdotibus {t. 1: Erfurt, f. 111ra; facsim., p. 223a} abundare. In sartagine, quia multa continentia aridum et torridum vult esse sacerdotem, in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum.
marg.|
MANE. Cepit passio Domini, ex quo in atrio Caiphe alapis cesus est, et usque ad
vesperum
protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in
mane
et
vespere
dividitur.
Numérotation du verset
Lv. 6,21
que in sartagine
interl.|
cruce que Dominicam carnem esui nostro aptam reddidit
oleo conspersa frigetur
interl.|
ex misericordia passus est
offeret16
16 offered] + autem
Weber
interl.|
astans Patri et offerens passionem suam pro nobis
eam callidam
interl.|
igne caritatis
in odorem suavissimum Domino.
interl.|
quia humano generi salutem dedit, quo nihil creatori nature
suavius
fuit
Numérotation du verset
Lv. 6,22
Sacerdos qui patri iure successit17
17 successit] successerit
Weber
interl.|
Christus qui successit sacerdotio veteri, sicut Evangelium legi.
marg.|
SACERDOS
QUI
PATRI
. Septuaginta: Sacerdos unctus pro eo ex filiis eius, faciat ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco eius, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis eius, quia de Iacob per Mariam descendit, et ex eadem tribu.
marg.|
QUI
PATRI. «Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia»z. Dominus enim glorie crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, que fuit in carne Christi qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens, et obediens Patri usque ad mortem crucisaa.
z 1Cor. 2, 8.
aa Cf. Phil. 2, 7-8.
et tota cremabitur in altari.
interl.|
quia passio Christi non temere discutienda, sed spiritui scientie reservanda
marg.|
QUE
IN
SARTAGINE
.
GREGORIUS. Moraliter. Nullum tale sacrificium est Deo quale est zelus animarum. Undeab: «Zelus domus tue comedit me». Ideo simila
in sartagine oleo conspersa frigitur
. Offert enim
callidam in odorem suavissimum Domino sacerdos qui patri
succedit. Simila
in sartagine oleo frigitur
, cum munda mens iusti per zelum sancti odoris crematur. Que conspergi
oleo
precipitur, quia oleos grece misericordia dicitur, que in conspectu Dei ardet et lucet. Districtio ergo sancti zeli, misericordie virtute ardeat et clarescat. Amat enim etiam que insequitur. Unde callida
in odorem suavissimum Domino
offertur. Si enim zelus amorem non habet, simila in sartagine calorem amisit.
Sacerdos
offert eam
qui patri
succedit, qui scilicet Dei filium moribus ostendit, nec ab eius nobilitate degenerat.
In altari tota
crematur ut holocaustum fiat. Holocaustum totum incensum est, et omne holocaustum sacrificium, sed non convertitur. Sunt multa bona que aguntur sacrificia, sed non holocausta. Qui enim sic operantur que sunt Dei, ut non relinquant que sunt seculi, sacrificium offerunt, non holocaustum. Qui vero omnia que mundi sunt deserunt, et tota mente igne divini amoris accenduntur, Deo sacrificium fiunt et holocaustum. Simila ergo
in sartagine
, mens iusti, in spiritualis zeli afflictione que per sollicitudinem animarum frigitur, et holocaustum Deo deputatur.
ab Io. 2, 17.
Numérotation du verset
Lv. 6,23
Omne enim sacrificium sacerdotum
interl.|
mysterium incarnationis non temere discutiendum, sed spiritui scientie reservandum
marg.|
OMNE
ENIM
SACRIFICIUM. Quecumque in
sacrificio
pacificorum in hoc quoque iubet fieri.
igne consumetur
interl.|
quia holocaustum est
nec quisquam comedet ex eo.
interl.|
Septuaginta: integrum erit
interl.|
id est non dividetur: Christi enim sacrificum inidivisum; quod enim
comeditur
, dentibus dividitur.
marg.|
NEC
QUISQUAM etc. Quod comeditur minuitur. Sacrificium Christi minuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit.
marg.|
ORIGENES.
Nec quisquam comedet
. Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est et doctrina, de qua nullus edit, id est disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quicquid enim dixit, quicquid statuit, eterna consecratione perdurat.
Numérotation du verset
Lv. 6,24
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 6,25
loquere Aaron
interl.|
quia pro peccato offerre sacrificium, id est penitentiam, sanctorum est
et filiis eius ista est lex hostie pro peccato in loco ubi offertur holocaustum
interl.|
in ecclesia
immolabitur
interl.|
quia qui offert penitentiam iam imitatur qui offert totum se ipsum
{t. 1: Erfurt, f. 111rb; facsim., p. 223b} coram Domino
interl.|
cui placet quod secundul ispsum offertur
sanctum sanctorum est
interl.|
ideo
interl.|
aliter non introduceret penitentem in sanctum sanctorum qui expulsus est per peccatum
Numérotation du verset
Lv. 6,26
sacerdos qui offert eam18
18 eam]
om. Weber
interl.|
Christus, qui peccata nostra suscepit, recte nostram
offert
penitentiam
comedet eam
interl.|
ad sacerdotes pertinet manducandum
interl.|
quia Christus in se suscepit et convertit penitentiam nostram
in loco sancto in atrio tabernaculi
interl.|
Ecclesia in qua Christus penitentium salutem operatur, que cibus eius dicitur: «Meus», inquitac, «cibus est ut faciam voluntatem Patris qui misit me», id est salutem humani generis.
ac Io. 4, 34.
marg.|
SACERDOS
QUI
OFFERT
COMEDET
ILLUD. AUGUSTINUS. Non quod imponit, illud enim igne consumitur, sed quod inde remanet. Dicit autem posteaad: Omnia que pro peccato sunt ex quibus illatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto, non edetur, sed igni concremabitur. Quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda que remanent de sacrificiis pro peccatis? Quare intelligendum est hec excepta esse de quorum sanguine tangitur altare incensi. Hoc enim iussit fieri de vitulo, quem pro peccato suo offert sacerdos, et de vitulo pro peccato synagoge, ut carnes que remanserint extra castra comburantur: hoc et modo breviter commemorat.
ad Cf. Lv. 6, 30.
marg.|
ORIGENES. Quedam hostiarum sunt solius Dei, quedam sunt Aaron et filiorum eius, quedam ipsius et filiorum et filiarum eius, ut etiam uxori sacerdotis edere liceat. Ex his quedam sunt sacerdotum et filiorum et filiarum eorum, sed de quibus edere liceat etiam filios Israel. In illis autem quas edere licet filiis Israel, participium habent sacerdotes et filii eorum, non tamen ex omni hostia quam edit sacerdos, etiam filios Israel edere licet. Prima ergo hostia holocaustum est. Non enim debet esse primam, nisi que omnipotenti Deo offertur. Secunda est que a sacerdotibus editur. Tertia, de qua filios Israel offerunt edere, licet mundos scilicet tantum. Soli enim mundi iubentur edere de sacrificiis. Mystice has hostias {t. 1: Erfurt, f. 111rb; facsim., p. 223b} intra temetipsum require, habens intra temetipsum greges boum, qui benedicuntur in Abraham, et greges ovium et caprarum, in quibus benedicti sunt et multiplicati patriarche. Sunt intra te etiam aves celi. Ne mireris: intellige te esse alium mundum, et intra temetispum esse solem et lunam et stellas. Unde Abrae diciturae: Aspice celum et vide stellas, si dinumerari possunt pre multitudine. Sic erit semen tuum sicut stelle celi, illi scilicet qui ex fide eius geniti rationabiliter vivunt, et divinas leges et precepta custodiunt. Salvator quoque aitaf: «Vos estis lux mundi». Non ergo dubites intra te esse solem et lunam; audi aliquid maius ne vitam tuam tamquam vilem negligas. Habet hic mundus gubernatorem suum, qui in ipso habitat, omnipotentem Deum. Unde dicitag: Nonne celum et terram ego impleo? Audi quid de hominibus dicat Omnipotensah: Habitabo in eis et inambulabo. Addit erga personam tuam aliquid plusai: Ero eis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios et filias. Ubi holocaustum iugulatur quod soli Deo offertur, ibi etiam hostia pro peccato, ut scilicet intelligat se qui peccavit et penitet, et contriti spiritus hostiam offert stare in loco sancto et his que pertinent ad Deum associari. Coram Domino offert, vel in conspectu Domini, qui non exit a conspectu Domini, sicut Cain, sed fiducialiter stat, nec aspectum eius peccati conscientia declinat. Ideo hanc hostiam dicit esse sanctum sanctorum. Audi aliquid maius. Que est hostia que pro peccatis offertur, et est sancta sanctorum, nisi Unigenitus Dei Dominus meus Iesus Christus? Ipse est hostia pro peccatis et sancta sanctorum. Sacerdos qui offert illud, edet. Hic est sacerdos qui peccata populi comedit et consumit, qui est sacerdos in eternum. Et Deus noster ignis consumens est peccata scilicet humana. Illa absumit, illa devorat, illa purgat. Unde alibi dicitaj: Et purgabo te igni ad purum. Ipse enim peccata nostra suscepit, et in semetipso ea tamquam ignis comedit. Sacerdos qui obtulerit, edet illud in loco sancto in atrio tabernaculi. Consequens enim est, ut secundum eum qui sacerdotium Ecclesie dedit, sacerdotes Ecclesie accipiant peccata populi, et imitantes magistrum, tribuant remissionem peccatorum. Qui debent ita esse perfecti et in officiis eruditi, ut in loco sancto ipsi non peccando consumant peccata populi. In locum sanctum venerat Moyses, cui dictum est: Locus in quo stas, terra sancta est. Et in Ecclesia locus factus est fides, caritas, conscientia bona. Sacerdos edet carnes sacrificii in atrio tabernaculi testimonii, cum intelligere potuerit que sit ratio vel que mysteria in his que scribuntur de atriis tabernaculi testimonii: ad que nullus accedit, nulli nisi sacerdotibus patent, qui scientia et mystico intellectu possunt eorum secreta penetrare. Sunt alia dogmata in Ecclesia secretiora, que nec adire sacerdotibus licet, ubi scilicet arca reconditur et urna et tabule testamenti, sed uni tantum pontifici, et huic semel in anno, certis temporibus et mysticis purgationibus. Sunt alia ad que possunt pervenire etiam Levite. Sunt et alia ad que possunt accedere filii Israel, id est layci, nec tamen alienigene, nisi ascripti iam fuerint in Ecclesia Domini. Egyptius enim in tertia generatione intrabit in Ecclesiam Deiak, id est in fide Patris et Filii et Spiritus sancti qua credit omnis qui consociatur Ecclesie Dei. Sciendum est autem quod licet ex hostiis quedam concedantur sacerdotibus ad edendum, non tamen omnia. Aliqua enim pars Deo offertur, et altaris ignibus traditur, quia si conceditur nobis aliqua ex Scripturis cognoscere, aliqua tamen Deo reservantur, que superant nostros sensus, ne aliter a nobis quam veritas habet proferantur, melius igni ista reservamus.
ae Gn. 15, 5.
af Mt. 5, 14.
ag Ier. 23, 24.
ah 2Cor. 6, 16.
ai 2Cor. 6, 18.
aj Is. 1, 25.
ak Cf. Dt. 23, 8.
Numérotation du verset
Lv. 6,27
quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur
interl.|
penitentie ieiunium, vigilias, cilicium, lacrimas, orationem, eleemosynam: ex his penitentia constitit; hec qui tangit recte sanctificatur.
marg.|
QUICQUID
TETIGERIT etc. Quamvis oblatio sit alterius, id est penitentis,
sanctificabitur
, etsi non peniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali.
si de sanguine illius
interl.|
in baptismo: sicut enim in vita carnis sanguis est, ita penitentie vis baptismus est, sine quo penitentia non prodest.
vestis
interl.|
caro, que vestis anime
fuerit aspersa lavabitur
interl.|
ipsa aspersione
in loco sancto
interl.|
Ecclesia: gentilium aspersiones extra sunt et ideo non abluunt; vel quicumque extra sunt
marg.|
SI
DE
SANGUINE etc. Id est: si substantia carnis peccatis fuerit immaculata. Undeal: Vestimentum mixtum sanguine erit in combustione et cibus ignis infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum preterita abluit, sed instruit ut de futuris penitere possit.
al Is. 9, 5.
Numérotation du verset
Lv. 6,28
vas autem fictile
interl.|
undeam: In magna domo sunt lignea et fictilia, peccatores scilicet
am Cf. 2Tim. 2, 20.
in quo cocta est confringetur
interl.|
undean: Tamquam vas figuli confringes eos
an Cf. Apc. 2, 27.
interl.|
quia bona male percepit
interl.|
terrore Iudicii
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 111va; facsim., p. 224a}
VAS
AUTEM etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui paracta penitentia relabitur ad peccata, hic confringendus est terrore Iudicii.
{t. 1: Erfurt, f. 111va; facsim., p. 224a} quod si vas eneum
interl.|
fortis et solidus, qui non reddit ad peccata et hic fricatur, id est calore Spiritus sancti inflammatur
fuerit defricabitur
interl.|
non frangetur
et lavabitur aqua
interl.|
quia videns alium penitentem, monetur ad compunctionem
interl.|
lacrimarum compunctionem
Numérotation du verset
Lv. 6,29
omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
marg.|
OMNIS
MASCULUS etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram penitentiam offert et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad penitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis scilicet et strenuus, cui diciturao: Viriliter age et confortare, et sustine Dominum.
ao Cf. Ps. 26, 14.
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset
Lv. 6,30
Hostia enim
interl.|
vituli, id est Synagoge, vel pro peccato pontificis
que ceditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed comburetur igni.
marg.|
NON
COMEDETUR etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria autoritate et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Eius enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei est solius, qui per ignem significatur: Deus enim noster ignis consumens estap.
ap Hbr. 12, 29.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_6)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_6)
Notes :